Text List

On this page

Caput 13

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Eadem sententia conciliorum auctoritate comprobatur

CAPUT XIII. EADEM SENTENTIA CONCILIORUM AUCTORITATE COMPROBATUR.

1. Duplex argumentandi ea auctoritate ratio assignatur. Cvtertio potest haec sententia suaderi auctoritate, ac definitionibus Ecclesiae. Est autem hic distinguenda duplex ratio argumentandi ab auctoritate. Una est quam vocant ab auctoritate negativa: alia est directe ostensiva. In hoc enim capite magis utemur priori argumentandi modo, quam posteriori, licet hoc etiam modo possint testimonia Conciliorum induci. Nam imprimis Concilia nullibi do cent absolute, ad omnia et singula bona moralia opera necessarium esse speciale auxilium gratiae. Deinde, si in uno, aut alio loco indistincte loquuntur in aliis diserte declarant, de quibus bonis operibus intelligenda sint, quando indefinite loquuntur. Unde, ut urgentius sit argumentum, vocari potest, non solum ab auctoritate negativa, sed etiam a contrario sensu, aut ab illo principio, quod exceptio firmat regulam in contrarium, seu quod prohibitio, aut damnatio cum limitatione facta, indicat propositionem sine limitatione sumptam non comprehendi, sed potius eximi ab illa damnatione.

2. Sic igitur possunt ad hanc sententiam probandam loca omnia Conciliorum afferri, in quibus additur illa particula, sicut oportet, vel alia aequivalens. Ut est in Concilio TridenUno, sess. 6, can. 3, dicente: S quis dimerit, sine praeveniente Spiritus sancti inspiratione, atque ejus adjutorio hominem credere, sperare, diligere, aut poitere posse, sicut oportet, ut ei Justificationis gratia conferatur, anathema sit. Non enim sine causa addita fuit illa particula, sicut oportet : quidquid enim per eam significetur tanquam necessarium ex parte actus, ut sit sufficiens dispositio ad justificationis gratiam obtinendam, et sive ibi sit sermo de justificatione pro sola infusione habitualis justitiae, sive pro tota serie justificationis, ab exordio ejus usque ad infusionem justitiae, certum est voluisse Concilium ab ea damnatione praeservare eos, qui dixerint posse hominem credere, aut diligere, sine auxiliis gratiae, non tamen ita, sicut oportet, ut justiticationis gratiam obtineat. Imo supponere videtur, posse hominem id facere, alias limitatio illa et restrictio necessaria non fuisset. Dicet aliquis, posse quidem hominem credere, vel amare, sine auxilio gratiae, alio modo, quam oporteat ad justitiam, eo tamen ipso, quod actus non est sicut oportet, esse malum et peccatum, si humanus et morahs sit. Hoc vero dici non potest, quia circumstantia illa, sicut oportet, quaecumque tandem illa sit, non est intrinsece necessaria ad moralem honestatem actus, ut est per se notum: ergo nec amissio illius per se et intrinsece reddit actum malum.

3. Deinde ad hoc pondero canonem primum ejusdem sessionis: Sà quis diverit hominem suis operibus, quae vel per lumanee naturae vives, vel per legis doctrinam fiunt, absque divina per Jesum Christum gratia, posse justificari coram Deo, anathema sit.In quibus verbis supponit Concilium posse hominem habere aliqua opera per humanae naturae vires, vel per legis doctrinam, scilicet, solam et fine auxilio gratiae, ut dicebat Pelagius. Nam si ad legis doctrinam accedat gratiae auxilium, non est dubium, quin per talia opera possit homo justificari : At opera illa, quae supponit Concilium, posse fieri per naturae vires, aut legis doctrinam, non statim sunt mala, sed possunt esse bona ex mente et intentione ejusdem Concili. Quis enim unquam dixit, posse hominem justificari per mala opera liberi arbitrii? Concilium autem in illo canone damnat Pelagium, qui id affirmabat de bonis operibus, per vires arbitrii, vel legis doctrinam factis: non autem damnat illum, eo quod aliqua opera talia fieri posse dicebat: imo hoc vel supponere. vel permittere videtur: sed in eo damnat, quod illa opera ad justificationem sufficere dicebat.

4. Et ad hoc confirmandum facit, quod in capite octavo idem Concilium exposuerat, ideo dici hominem gratis justificari, quia nilul eorum quae justificationem preecedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur. Ubi non censet, omnia illa opera esse mala, etiamsi absque fide vel gratia fiant, sed non esse justificationis merita. Et ideo in canone septimo damnat dicentes: Opera quee ante Justificationem fiunt quacumque ratione facta sint, vere esse peccata. Qui canon evidentius concludit, si supponamus (ut supponunt auctores cum quibus disputamus), in hac doctrina et canonibus Concilii Tridentini intelligi nomine justificationis totam mutationem hominis a prima et remotissima dispositione, quae incipit a primo opere bono ex gratia facto; usque ad infusionem justitiae: ergo necesse est, ut fateantur, ante totam illam justificationem dari posse opus bonum: quia Tridentinum definit, non omnia talia opera esse peccata, et in individuo inter peccatum et bonum opus non datur medium: ergo tale opus bonum non semper fit ex gratia, nam si ex gratia fit, non antecedit justificationem dicto modo sumptam, sed inchoat illam, ut iidem auctores profitentur.

5. Ad idem genus argumentandi pertinet canon sextus Concilii Arausicani: Si quis sine gratia Dei volentibus , credentibus, etc., non autem divinitus ut credamus, velimus, vel heec omnia , sicut oportet, agere valeamus per infusionem et inspirationem Sancti Spiritus in nobis fteri confitetur, etc. Ilemque fere habet, canone vigesimo quinto addendo similiter particulam, sicut oportet, quae cum additur, aperte insinuatur alio inferiori modo non quidem malo, sed ad negotium salutis insufficiente, fieri posse opus bonum. Ita enim censeo hoc loco particulam illam, sicut oportet, esse interpretandam, scilicet, sicut ad negotium salutis oportet, sive id sit ad conferendam vel promerendam salutem, sive id sit ad initiandam illam per quamcumque dispositionem: ergo si opus non sit hoc modo, sicut oportet, licet bonum sit, fieri poterit sine praevia Spiritus sancti inspiratione, aut saltem ex intentione Concilii non repugnat ita fieri. Simili modo facit canone septimo ejusdem Concili dicentis: Si quis per nature vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitee eternee, etc. Ecce explicationem particulae sicut oportet : cum eadem cautione et limitatione additam, ne absolute de quolibet bono opere definitio illa intelligatur. Unde cum ibi allegat verbum Christi: S'ine me nihil potestis facere, illud tacite ex pomt de opere ad salutem vitae aeternae pertinente. Et desimili cogitatione exponit verbum Pauli: JVon sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ez nobis, etc.

6. Utriusque autem loci expositio et tota haec limitatio seu determinatio boni operis, ex qua argumentamur, sumpta est ex doctrina Augustini. Ille enim in libro de Spirit. et lit., cap. 29, de operibus justitiae exposuit huisti verba, sine me nihil potestis facere. Et de Grat. et lib. Arb., c. 8, exponit de operibus, quibus aterna redditur vita. Et lib. de Praed. Sanct., c. 9: Quod pertinet (inquit) ad religionem atque pietatem de qua loguebatur Apostolus, etc., et lib. de Bono persev. , cap. 13: Quod attinet ad pietatis viam et verun Dei cultuwmn, non sumnus sufficientes cogitare aliquid ex nobDis. Unde in epistol. 106, in principio, eumdem modum loquendi servat, dicens: fa ut nisi adjuvet gratia, nihil pietatis atque justitie, sive in opere, sive in voluntate habere possimus, etl. de Grat. et lib. Arb., c. 4, ait, cavendum esse ne propter defendendum liberum arbitrium, ad vitam piam et bonam conversationem, cui merces eterna debetur, adjutorio et gratie Deà locus non relinguatur. Hoc autem in aliis locis ita exaggerat Augustinus ut interdum significet, sine gratia et charitate non posse opus bonum fieri, ut in eodem libro de Grat. et lib. Arb., c. 18, ait: Quidquid se putaverit homo facere bene, si fiat sine charitate, nullo modo fit bene. Haec vero et similia verba intelligenda sunt de bonis operibus, quibus aeterna redditur vita, ut capite octavo dixerat. Unde hic bene operari, idem est, quod meritorie operari. Atque ad eumdem modum videtur explicandus Augustinus, libro de Grat. Christi, c. 26, cum ait: Quid autem boni faceremus, nisi diligeremus? boni, scilicet meritorii: nam paulo superius dixerat: Quae bona merita tunc habere poteramus, quando Dewn non diligebamus . Unde post illa superiora verba subjungit: Etst Dei mandatum cidetur aliquando a non diligentibus, sed a timentibus fieri, tamen ubi non est dilectio, nullum bonum ingnttatur ; utique ad meritum. Et ita videtur clarum ex his locis, per bonum opus intelligere Augustinum opus meritorium aliquo modo.

7. Exponuntur quaedam verba Augustini difficilia. —Addit vero Augustinus in hoc ultimo loco quaedam verba quae rem obscuram reddunt: Nec recte bonum ognts vocatur (scilicet opus sine charitate factum) quia omne quod non est ex fide, peccatum est : et fides per dalectionem operatur. Significat ergo omne opus, quod non est ex fide per charitatem operante, esse peccatum. At verba haec ab omnibus catholicis sunt pie exponenda, nisi velint duos errores damnatos Augustino tribuere, videlicet, omne opus peccatorum fidelium vel infidelium, peccatum esse. Dicit ergo, non recte vocari ognis bonum , non quia non sit, sed quia non habet conditionem convenientem homini christiano: vel certe, quia tale opus regulariter non est bonum, non quia esse non possit, sed quia homo est tam fragilis, ut si vel fide careat, vel ex illa non operetur, prava aliqua intentione, vel fidei non conformi operari soleat, et in hoc sensu accipienda est probatio Augustini: quia omne quod non est ex fide, peccatum est : 1d est, quod est repugnans vel alienum a dictamine fidei, quale ordinarie esse solet opus infidelis vel peccatoris. Quanquam locus ille Pauli habeat alium sensum, forte veriorem, ut supra dixi. Quod autem Augustinus etiam illo loco nihil aliud intendat, patet, quia post illa verba iterum subjungit: Gratiam Dei, qua charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, sic confiteatur, qui vult veraciter confiteri, ut omnino nihil boni sine illa, quod ad pietatem pertineat, veramque justitiam fieri posse non dubitet, ubi eamdem limitationem et restrictionem adhibet.

PrevBack to TopNext