Text List

On this page

Caput 19

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Bonum opus morale ordinis naturalis, seu virtutis acquisitae non posse esse causam propriam praedestinationis quoad aliquem effectum ejus, etiam si ex aliqua gratia extrinseca proficiscatur

CAPUT XIX. BONUM OPUS MORALE ORDINIS NATURALIS, SEU VIRTUTIS ACQUISITAE NON POSSE ESSE CAUSAM PROPRIAM PRAEDESTINATIONIS QUOAD ALIQUEM EFFECTUM EJUS, ETIAM SI EX ALIQUA GRATIA EXTRINSECA PROFICISCATUR.

1. Hactenus dictum est de operibus bonis quatenus a libero arbitrio, absque gratia aliquo modo fieri possunt: jam dicendum est de operibus ex gratia factis. Quoniam vero gratia non solum necessaria est ad supernaturalia opera: sed etiam juvat ad moralia et naturalia honeste perficienda, ideo in hoc capite dicemus de operibus moralibus, ac naturalibus procedentibus aliquo modo a gratia, et postea de supernaturalibus actibus, simulque magis declarabimus et contirmabimus nonnulla, quae in superioribus dicta sunt. Suppono autem, sermonem esse de causa non omnino impropria et per accidens, sed aliquo modo perse et morali, quahs est dispositio proportionata, vel meritum aliquale, saltem de congruo, vel impetratorium. Suppono deinde, duobus modis posse opus virtutis acquisitae esse ex gratia. Uno modo, quia fit ex aliqua speciali providentia et impulsu Dei quo excitatur, vel juvatur homo ad illud opus faciendum, non tamen redundat inde in ipso opere aliquid supernaturale, nec physicum, quoad substantiam ejus, nec intrinsecum ac reale et inhaerens aliquo modo ipsi actui : nec etiam morale, quoad aliquam relationem in supernaturalem finem. Sed tantum moraliter juvatur homo, ut opus ipsum intra suum ordinem, cum debitis circumstantiis, circa objectum raUoni naturali consentaneum, perficiat. Alio modo potest homo elevari per gratiam ad fa- ciendum tale opus cum aliqua supernaturalitate, quae in ipso opere resultet, saltem moraliter.

2. Prima assertio.—Opus morale factum ea gratia, licet in sua specie ordinis naturalis sit, potest esse causa alicujus effectus praedestinationis.—Ratione fulcitur.—Prior pars.—bico ergo primo, quando opus morale ita fit ex gratia, ut licet in sua specie maneat naturalis ordinis, aliquem supernaturalem modum in se recipiat, potest esse causa alicujus effectus praedestinationis, non vero totius praedestinationis, quoad effectus ejus. Haec posterior pars a fortiori patebit ex his, quae de supernaturaIibus actibus dicemus. Nunc breviter ostenditur, quia tale opus supponit gratiam aliquam efficacem, et accommodatam fini praedestinationis: ergo supponit aliquem praedestinationis effectum , ergo non potest esse causa totius praedestinationis. Consequentiam nune ut claram suppono. Antecedens vero probo, quia illud opus non potest tali modo fieri, nisi praecedat illuminatio aliqua fidei, et intentio supernaturalis dirigens, et elevans actum illum aliquo modo ad supernaturalem ordinem, nullus enim alius intrinsecus modus supernaturalis in tali actu excogitari potest.

3. Posterior ostenditur. — Altera vero pars, nimirum, actum illum sic factum posse esse causam praedestinationis quoad aliquos effectus ejus, probari potest primo ex illis Seripturae locis in quibus opera moralia, praesertim misericordiae , dicuntur valde utilia ad impetrandum remissionem peccatorum , Daniel, 4, Tobiae 4, Lucae 6. Si dimiseritis, dimittetur vobis. Quae quidem, et similia saltem verum habent de his operibus, quatenus aliquo supernaturali modo fiunt. Unde, si fiant in gratia sanctificante, et charitate, et ex aliquo motivo ac relatione supernaturah, merentur etiam de condigno aliquos effectus praedestinationis. Si vero solum fiant ex gratia auxiliante, ac fide, merentur solum de congruo seu impetrando, aut per modum proportionatae dispositionis, aliquam ulteriorem gratiam, quae potest ad effectus praedestinationis pertinere. Neque hoc est contra gratuitam praedestinationem, quia jam illa est gratia pro gratia et origo totius causalitatis est gratia vera, supernaturalis, ut supponimus. Neque in assertione hac est ulla difficultas. Solum relinquitur exphcandum, qualem oporteat esse gratiam illam, vel supernaturalem modum talis actus, ut possit hanc causalitatem participare: hoc autem ex sequente assertione patebit.

4. Secunda assertio. — Opus morale a libero arbitrio et per solas vires naturales preestitum causa preedestinationis quoad aliquem supernaturalem effectumn esse neguit. — Dico ergo secundo. Si opus morale prout fit a libero arbitrio, solum id habet, quod per vires naturales fieri potest, nullumque modum supernaturalem, physicum, vel moralem recipit ex aliquo supernaturalis gratiae dono, non potest esse causa praedestinationis quoad aliquem supernaturalem effectum ejus : atque adeo nec primae gratiae supernaturalis, seu vocationis et divinae illuminationis, aut inspirationis. Haec assertio declarat magis controversiam praecedentibus capitulis tractatam, de bono opere morali, an possit fieri sine gratia, necne et in quo sit diversitas in re, in quo vero magis in verbis consistat. Nam eos, qui putant opus morale non fieri bene sine gratia : et per gratiam intelligunt solam cogitationem naturalem congruam et postea huic operi tribuunt meritum primae vocationis et illuminationis supernaturalis, vereor tantum verbis recedere a Massiliensibus, vocantes gratiam, quam illi naturale beneficium et fortasse congruentius vocabant : in re vero in sententiam inclinare, dum aiunt, opus eleemosynae, verbi gratia, factum sine fide et ex puro motivo naturali esse meritorium de congruo, impetratorium et dispositivum, vocationis supernaturalis, solum quia fit ex illo dono gratuito Dei, quo homini offert congruam occasionem et concursum ad tale opus faciendum.

5. Contra hanc ergo opinionem probo assertionem positam, incipiendo a testimonio Concilii Tridentini, in sessione sexta, asserentis , Eaordium justificationis sumi ex divina cocatione, nullis preecedentibus meritis. Exphcat autem, tum in capite quinto, tum clarius in sexto, vocationem illam esse, qua homo excitatur ad credendum vera esse, que Deus revelavit, et ad caetera supernaturalia, quae inde sequuntur. Idemque significavit Paulus 2, ad Thimoth. 1, dicens: Vocavit nos vocatione sua sancta, non secundum opera nostra ; dum enim illam vocationem sanctam appellat, quasi per antonomasiam, eamque a nostris operibus disunguit, plane sentit esse donum supernaturale, et ad supernaturalia objecta hominem elevare. Quam vocationem nomine £ractionis et internee doctrine, significavit CHRISTUS, Joa. 6, ut ibi Augustinus exponit, de Praedestinatione sanctorum, cap. 8, ubi ait: Valde remotam e55e a sensibus illam scholam, in qua Pater aller docet. Non ergo pertinet ad illam scholam naturalis cognitio honesta, quae ex objectis sensibilibus naturaliter excitatur : ergo illa cogitatio non pertinet ad vocationem: ergo nec potest esse meritum, aut radix ejus. Ergo ante veram vocationem nullum est ejus meritum, quacumque ratione perfici cogitetur. Et similiter ante dictum exordium, nullum est exordium ; esset autem, si illud opus morale sic factum esset meritorium vocationis: imo potius occasio, vel cogitatio ad faciendum tale opus dicenda esset exordium justificationis. Et hoc ipsum confirmant omnes definitiones factae in Concilio Arausicano: nam in eis semper requiritur gratia pertinens ad supernaturalem ordinem et elevans hominem ad operandum in illo, quod in capitibus praecedentibus latius declaravi, et statim amplius, ponderando illam particulam, sicut oportet.

6. Nunc confirmatur testimonio Augustini (cujus doctrinam sine dubio secutum est illud Concilium) nam 1, ad Simplic., quaestione secunda : Ut ostendat (inquit) hominem bene operari non posse, nisi per fidem perceperit gratiam : incipit autem homo percipere gratiam, ez quo incipit Deo credere. Ergo illa cogitatio, quae ponitur antecedere primam vocationem ad fidem, non est illa, quam Sancti Patres requirunt ad meritum coram Deo, respectu supernaturalium donorum. Et ideo Augustinus eodem loco docet, Cornelium jam habuisse fidem, quando per orationes et eleemosynas meruit obtinere a Deo Evangelicam notitiam. Quia illis (inquit) digmum se prebuit, cui angelus mitteretur, et idem docet de Praedestinatione Sanctorum, cap. 7, et quaest. S4, in Leviticum. Idem habet Bernardus , sermone 78, in Cant., circa finem, et Hugo deS. Victor, in epistol., ad Rom.. quaest. 266, et optime divus Thomas 2, quaest. 10, art. 4, in fine, ubi hoc confirmat testimonio supra a nobis adducto, quia sine fide impossibile est placere DEO: Cornelius autem per illa opera placuit DEO, et ideo vocatur religiosus, ac timens Dewn: ergo illa opera procedebant ex fide. Quod testimonium et ratio aeque probant opera quae non procedunt ex fide, non posse ita placere Deo, ut sint apta ad obtinendum ab eo vocationem ad fidem. Unde Augustinus, lib. 3, Hypognosticon, post medium in eodem sensu dicit : 7n homine non credente nulla esse opera bona: de qua re multa in superioribus adduximus. Et eodem modo loquitur frequenter Prosper contra Collatorem, et Fulgentius ad iionimum, sic etiam dixit Nazianzenus, oratione 13, aliquantulum ab initio: Sicut fides sine chari- tate mortua est, ita omnem actionem sine fide esse infructuosam.

7. Ratione probatur. — Tandem utor hac ratione, quia si opus non est in se melius, neque alterius conditionis moralis ex parte ipsius hominis, vel gratiae illi inhaerentis, non est magis, vel minus meritorium, neque etiam magis disponit ad supernaturalia dona, eo quod procedat a principio extrinseco specialiter auxiLHante, vel tantum generaliter concurrente: ita vero est in praesenti, ut supponimus : nam actus moralis honestus, et natura sua pertinens ad virtutem acquisitam, non est in se morahter melior, propterea quod fiat ex speciali Dei providentia : neque explicari potest, in quo consistat illa major bonitas. Major probatur, quia habitudo ad causam extrinsecam per se sola non reddit meliorem effectum: ergo actus ille propter solam habitudinem ad tale auxilium, non est in se physice, aut moraliter melior, ergo nec magis proportionatus ad meritum, vel dispositionem. Item, quia si ex parte hominis operantis res haec consideretur, quodammodo plus agit : plusque (ut ita dicam) de suo ponit, qui cum minori auxilio opus seque bonum praestat : ergo verisimile non est alium plus mereri apud Deum, eo quod majori auxilio, non tamen melius operetur.

8. Aditus objectioni preecluditur. — Denique ad hoc expendo illam particulam Conciliorum, sicut oportet, quia per illam significatur aliqua conditio, vel perfectio actus, ratione cujus gratia est necessaria. Nam, cum Concilia dicunt : S quis diwerit, posse aliquem poenitere sicut oportet, etc., non intelligunt, sicut oportel, id est, supernaturali modo tantum ex parte Dei operantis, alioqui esset negatio quaedam , nam perinde esset, ac si diceretur, si quis dixerit, posse aliquem poenitere ex speciali auxilio, sine gratia, anathema sit. Indicant ergo, in ipso actu esse necessariam aliquam proprietatem, vel perfectionem, ratione cujus excitans et adjuvans gratia necessariae sunt. Et eamdem perfectionem requirunt, ut actus sit meritorius; vel dispositivus, ad gratiam : ergo si actus in se non est melior, parum refert ad praedictos effectus, quod ex aliquo auxilio speciali procedat. Et hac ratione alibi probavi, verum actum poenitentiae debere esse in se supernaturalem, sive sit contritio, sive vera attritio. Et idem est de caeteris.

9. Retunditur effugium. — Respondebitur fortasse, opus bonum morale nunquam fieri posse sine cogitatione congrua. At hoc nihil est, tum quia ostensum est, illam cogitatio- nem non esse veram gratiam: satisque absurdum mihi videtur in illa sola appellatione fundare totam disputationem et doctrinam Concili Arausicani et Augustini contra Massilienses. Tum etiam quia illa congruitas non addit semper majorem perfectionem, aut virtutem agendi in illa cogitatione, sed solam habitudinem ad futurum effectum praevisum a Deo et fortasse specialiter provisum et intentum : quod quidem non satis est ad majorem bonitatem, vel valorem moralem actus. Ergo, si actus secundum se non habet proportionem ad tale meritum, nec etiam illam habebit eo quod procedat a cogitatione sic congrua. Et praeterea urgeo illam particulam, sicut oportet, nam juxta illam opinionem nihil aliud significaret, quam bene moraliter : hoc autem est contra mentem Conciliorum : nam per se notum erat, ad mala opera non esse gratiam necessariam : ergo, cum dicunt illam esse necessariam ad bene operandum sicut oportet , distinguunt specialia quaedam bona opera, quae talem habent modum, ut omnino gratiam requirant, et in eo distinguuntur ab aliis bonis communibus.

10. Responsum. — Refellitur.—bici vero adhuc potest, esse alia opera moralia heroica, quae nunquam fiunt fine auxilio gratiae : item perseverantiam in his operibus requirere semper speciale auxilium, ut fiant sine admixtione peccati. De his ergo credi potest mereri, vel disponere ad auxilium gratiae. Et cessat ratio facta, quia nunquam potest solum liberum arbitrium aliquid simile, et aeque perfectum facere. Respondeo, idem cum proportione dicendum esse in his eventibus. Quia si opus morale insigne, et difficile procedit a vera, et supernaturali gratia, jam non pertinet ad hanc posteriorem assertionem, sedad priorem, et ideo objectio non est ad rem. Si vero non sit ex vera gratia supernaturali, sed ex aliqua majori providentia qua juvetur moraliter, vel custodiatur hominis lapsi infirmitas, certe opus non erit valde insigne, neque heroicum in absoluto genere virtutis. Et qualecumque sit, nihil id refert, ut actus sit meritorius supernaturalis gratiae. Unde in angelo, vel in homine in natura integra posset esse tale opus sine ulla difficultate, vel speciali adjutorio, et tamen non esset ullo modo meritorium primae gratiae, quia illa semper, et in omnibus retinet rationem gratiae, neque opere naturae potest obtineri. idemque est de continuatione talium operum. Nam imprimis homini carent fide, nunquam datur gratia ad perseverandum sine novo lapsu, etiam in his operibus. Et licet daretur aliquod auxilium proportionatum, illud non sufficeret ad merendum auxilium superioris ordinis. Quia illud auxilium et fidem nonsupponit, et licet late possit dici gratia, non tamen gratiae sanctificantis, ut dixit D. Thomas 2, 2, quaest. 136, art. 3, ad 2.

11. Homo ante fidem non potest aliquam veram gratium promereri.—bAtque ex his concluditur, non solum ante fidem non posse hominem veram aliquam gratiam aliquo modo promereri, sed etiam idem dicendum esse de homine jam fideli praeparante se ad veram poenitentiam, cum sit in statu peccati. Nam etiam in illo ad hoc valere non possunt per se et directe opera solius liberi arbitrii, si ex fide, et supernaturali gratia nullo modo procedant. Priorem partem probant omnia hactenus adducta, quae confirmantur hac ratione. Quia si homo ante fidem posset per bonum opus procedens ab alio priori beneficio Dei mereri supernaturalia dona, ergo posset mereri ipsam fidei praedicationem, et revelationem, quod nec Pelagiani ausi sunt dicere. Item supposita praedicatione externa, posset homo per imperfectum desiderium fidei, vel salutis, aut per naturalem fidem imperfectam, et similes motus, quos per liberum arbitrium habere potest, mereri gratiam internam ad credendum sicut oportet : quod etiam in Semipelagianis damnatum est. Quod autem id sequatur, patet, quia illi actus sunt boni, et procedunt ex honesta cogitatione, quae multo magis dici potest procedere ex aliqua gratia, et consequenter esse gratia, quam honesta cogitatio moralis ab objectis naturalibus excitata. S1 ergo opus bonum morale, alias naturale, potest esse meritorium supernaturalis gratiae, eo quod ab illa cogitatione procedat, cur non magis illi actus naturales circa objecta supernaturalia materialiter sumpta, esse poterunt meritum altioris gratiae internae?

12. Jam ergo de homine fideli servata proportione probatur assertio. Quia ibi fides perinde se habet, ac si non esset, cum nihll influat. Item, quia principium illud generale aeque in his operibus procedit , nimirum sine divina gratia supernaturali nullum opus fieri posse, quod per se conferat ad vitam aeternam: multum autem confert illud, quod est causa obtinendi supernaturalem vocationem ad poenitentiam. Deinde, talia opera non sunt efticaciora ad meritum de congruo in peccatore fideli, quem sint ad meritum de condigno in homine justo: sed in homine justo non sunt meritoria de condigno gratiae sanctificantis, aut vitae aeternae, ut est magis recepta doctrina, quae requirit ad meritum, ut opus ipsum aliquo modo ex fide, et gratia procedat. Cui favet multum Concilium Tridentinum, sess. 6, cap. 16, ergo. Tandem, homo habens fidem, et nullo modo ex illa operans, quodammodo minus facit quod in se est, quam Gentilis bene operans sine fide: ergo non est cur per talia opera supernaturalem gratiam mereatur. Quocirca, quando in Scriptura dicuntur haec opera, valere apud Deum ad mercerem aliquam supernaturalem, vel remissionem peccatorum: semper additur aliquid, quo significetur, talia opera debere fieri ex fide, vel motivo supernaturah, ut supra notavi. Unde recte colligit Clemens Alex., lib. 4. Strom. meritum operis ex modo, et ratione operandi pendere.

PrevBack to TopNext