On this page
Caput 20
Caput 20
Opera supernaturalia procedentia ex gratia non esse causam praedestinationis quoad omnes effectus ejus
CAPUT XX. OPERA SUPERNATURALIA PROCEDENTIA EX GRATIA NON ESSE CAUSAM PRAEDESTINATIONIS QUOAD OMNES EFFECTUS EJUS.
1. Opus supernaturale quia gratia priori progrediens est causa subsequentis. — Diximus de operibus naturalis ordinis: jam superest dicendum de operibus ordinis supernaturalis, quae in re ipsa, et in executione ab aliqua gratia supernaturali, saltem vocatione, et gratiae cooperatione procedunt. De quibus operibus constans est unum opus, quatenus a priori gratia procedit, posse esse causam, et rationem subsequentis gratiae, atque hoc modo posse ex parte talis operis dari causam alicujus effectus praedestinationis : nam primus effectus potest esse causa secundi, et secundus tertii, et sic de reliquis. Ex quo videbatur facilis resolutio de tota praedestinatione, scilicet non posse habere causam. Quia necesse est, ut primum supernaturale opus procedat ex gratia aliqua, nempe ex vocatione: ergo procedit ex aliquo effectu priori praedestinationis, quia gratia illa, a qua procedit, est effectus praedestinationis, ergo opus illud non pétest esse causa illius gratiae, quia non potest esse causa suae causae: ergo non potest esse causa totius praedestinationis, quoad omnes effectus ejus.
2. Ratio ancipitem reddens queestionem. — Tribus modis opus eu gratia proficiscens meritorium esse potest.—Hhaec ratio videtur demonstrare quod intendit : nihilominus tamen inter theologos sunt variae opiniones de hac re, fundatae fortasse magis in modo loquendi de praedestinatione, vel effectibus ejus, quam in re ipsa, si in significatione et effectibus praedestinationis conveniamus. Tribus ergo modis intelligi potest, opus procedens a gratia esse meritorium praedestinationis , quoad omnes effectus ejus. Primo de opere consequente ad unam gratiam, et quatenus aliam antecedit: secundo de opere concomitante gratiam ahquam, quatenus praecise concomitans est: tertio de opere consequente gratiam, ut in re ipsa consequens est, praesupponitur autem futurum ex illa. Et juxta hos tres modos, videntur fuisse tres opiniones theologorum de hac re.
3. Prima opinio. —Prima dicit posse hominem mereri suam praedestinationem quoad effectus ejus, quia potest per aliquod opus a gratia procedens mereri a Deo effectus omnes gratiae ad praedestinationem pertinentes. Quod si objicias, quia tale opus non meretur illam gratiam, a qua procedit: Respondent, gratiam illam non esse effectum praedestinationis, et ideo, licet illam non mereatur, posse mereri omnes praedestinationis effectus. Quod autem illa gratia non sit effectus praedestinationis, declarant, quia est communis reprobis, et praedestinatis, unde signum est, non esse ex praedestinatione, sed ex communi providentia gratiae. Nec refert, quod illa gratia sit vocatio efficax, quia etiam vocatio efficax quoad aliquem effectum potest esse in reprobo, quod autem in eo non procedat ad ulteriores effectus, est culpa ejus: e contrario vero, quod in praedestinato ulterius procedat, habet causam ex parte ejus cooperationis cum gratia, et ideo simpliciter datur in eo causa praedestinationis, quoad effectus ejus, quatenus tales sunt.
4. Pro hac sententia fundamentum stabilitur. —Hanc sententiam possunt facile defendere, qui non putant elegisse Deum effticaciter praedestinatos ad gloriam ante praevisa merita, non possunt consequenter dicere, effectus gratiae, qui in praedestinato fiunt ex sola antecedenti voluntate salvandi omnes, non esse effectus praedestinationis , ac proinde illam gratiam posse esse principium merendi praedestinationis effectus. Atque ita videntur sensisse Ocham et Gabriel, in 1, dist. 14, quoad eos homines, quos putant salvari, etiamsi praeelecti non fuerint, vel (ut ipsi loquuntur ) etiamsi praedestinati non fuerint ante merita. Catherinus, licet, in libris de Praedestinatione, in re idem sentiat, tamen non vult vocare praedestinatos eos, qui salvantur sine praeelecUone ante praevisa merita: et ideo non ponit in eis causam praedestinationis, cum nec praedestinationem in eis admittat : tamen, si il- lam cogatur admittere, non poterit non eodem modo sentire de causa ejus. Tamen isti auctores non videntur agnoscere alium effectum praedestinationis, qui sub meritum cadat, praeter glorificationem : hanc tamen putant sufficere, quia praedestinationem vocant solum efficax propositum dandi gloriam. At vero S. Bonaventura 1, d. A41, art. 1, quaest. 1 et 2, videtur admittere causam praedestinationis etiam quoad effectus gratiae, quam causam ponit in aliquo merito saltem de congruo. De quo merito dicit in 4, d. 15, art. 1, quaest. 5, debere procedere ex aliquo auxilio gratiae : et ideo videtur in alio loco supponere illud auxilium non esse effectum praedestinationis, nam propterea dicit, opus ab illo auxilio procedens posse esse causam praedestinationis quoad proprios effectus gratiae et gloriae. Et in hanc sententiam videntur inclinasse Alensis, 1, part., quaest. 98, membr. 3, ut infra notabo. In eamdem videtur incidere Javellus, tractatu de hac materia addito ad 1 part. D. Thomae.
5. Inter praedestinatos et reprobos discrimen Augustini. — Fundamentum hujus sententiae pendet ex alio de electione ex praevisis meritis, et ideo illo sublato, non habet verisimilitudinem haec opinio. Nam supposita intentione Dei efficaci salvandi praedestinatum, certum est omnia dona gratiae, quae ab illa intentione procedunt, esse effectus praedestinationis : sed in hominibus praedestinatis omnis gratia, per quam cum effectu salvantur, procedit ab intentione efficaci salvandi illos, ergo est effectus praedestinationis: ergo etiam primum auxilium, et prima vocatio est hujusmodi effectus. At non potest praedestinatus mereri illud primum auxilium per opus procedens ab ipso, ut dicti auctores fatentur : ergo nec potest per tale opus mereri praedestinationem suam. Quae ratio absolute considerata habet magnum fundamentum in Paulo, Rom. 8, dicente: Quos praedestinavit, hos et vocavit, quos autem vocavit, hos et sanctificavit, et quos sanctificavit, hos et glorificavit. Nam in his verbis clare docet, in praedestinatis omnem seriem gratiarum, a vocatione ipsa esse praedestinationis effectus. Imo Augustinus fere praecipuam differentiam inter praedestinatos, et reprobos in alta, et secreta vocatione ponit. Igitur cum omnia merita praedestinati sint a vocatione, et vocatio sit effectus praedestinationis, non potest praedestinatus sibi esse causa omnium effectuum praedestinationis , per opus a vocatione ipsa procedens.
6. Secunda opinio. — Est ergo secunda opi- nio, quae in ipso opere bono a vocatione supernaturali procedente duo considerat, unum est gratiae influxus, aliud est cooperatio liberi arbitrii : fateturque illud opus, prout est a gratia, non esse causam praedestinationis, quia est effectus ejus : affirmat tamen nihilominus, ipsam cooperationem liberi arbitrii, non ut priorem, nec ut posteriorem gratia efficaci, sed ut est simul cum ipsa, esse aliquo modo rationem praedestinationis, non ut proprium meritum, sed saltem ut conditionem sine qua non. Quia illa cooperatio, ut sic, non est gratia, sed proprius influxus liberi arbitrii: ergo non est effectus praedestinationis, sed proprius ipsius hominis: ergo ex hac parte non repugnat illi esse aliquo modo causam praedestinationis. Aliunde vero illa cooperatio est saltem conditio, sine qua nulla gratia est efficax : ergo sine illa nulla gratia est effectus praedestinationis, ergo est aliquo modo ratio omnium effectuum praedestinationis, ut tales sunt, saltem ut conditio sine qua non. Hic videtur fuisse discursus Aureoli 1, dist. 40, art. 1 et d. 41, art. 1, et Echii in opusculo, de Praedest. Centur. 3, num 2 et sequentibus Henricus vero quodlib. 4, quaest. 11 et quodlib. 8, quaest. 5, eumdem modum causalitatis libero arbitrio tribuens videtur ponere illum non in cooperatione positiva, sed in sola non repugnantia, seu non resistentia liberi arbitri. Atque hanc opinionem hoc posteriori modo intellectam videntur hoc tempore exitasse quidam moderni scriptores, qui dicunt, Deum dare praedestinatis auxilium efficax proprium praedestinatorum : quia ipsi libere non repugnant auxilio sufficienti, quod auxilium etiam reprobisdatur, et ideo non videtur esse praedestinationis effectus, sed communis providentiae gratiae.
7. Haec opinio rejicitur. — Cooperatio tribus modis conferri potest. — Primo modo. — Verumtamen opinio haec in nullo sensu ex dictis verisimilis est, aut probabilis. Et primum loquendo de cooperatione positiva liberi arbitrii cum auxilio gratiae, licet negari non possit, quin talis cooperatio sit aliquo modo causa aliquorum effectuum praedestinationis : quod vero si causa, vel conditio concomitans, ob quam dentur omnes praedestinationis effectus, dici nullo modo potest. Utrumque declaratur, nam illa cooperatio potest comparari vel ad terminum ab illa productum et effectus ab illo resultantes, vel ad influxum gratiae actualis cooperantis et adjuvantis ipsum liberum arbitrium, vel ad excitantem gratiam, quae ante talem influxum liberi arbitrii necessario prae- cedit, vel tempore, vel saltem natura. Primo modo influxus ille liberi arbitrii causa est actus, seu termini producti per ipsam, causalitate aliquo modo physica, eo nimirum modo, quo actio est causa sui termini : ita enim influxus ille ad illum actum comparatur. Quia influxus ille nihil est aliud, quam actio, qua fit actus ille amoris, vel alius similis ab ipso libero arbitrio. Unde ipsum liberum arbitrium est causa physica in suo genere illius influxus, ut ab ipso libero arbitrio est: sicut principium agendi est causa actionis : et consequenter mediante illa actione, est causa termini, per modum principii : ipsa vero actio est causa lato modo, per modum actionis. Quia vero actus ille potest esse meritum, vel dispositio ad alios effectus gratiae, ad ultimum effectum praedestinationis conducentes , ideo moraliter loquendo, illa cooperatio liberi arbitrii ad talem actum est causa, vel concausa subsequentium effectuum gratiae : et ita potest esse causa plurium effectuum praedestinationis.
8. Secundo modo confertur. —Praeterea, cooperatio liberi arbitrii comparata ad causalitatem, seu concausalitatem gratiae adjuvantis, recte potest dici conditio, sine qua tale gratiae auxilium actuale non daretur homini : unde quatenus auxilium illud actuale est effectus praedestinationis, dici potest ex hac parte, dari aliquam rationem, causam, vel conditionem ex parte hominis suae praedestinationis quoad alquem effectum ejus, et consequenter etiam quoad alios effectus , qui ex illo consequuntur. Non intercedit autem ibi propria ratio causae, etiam moralis respectu actualis influxus gratiae cooperantis, quiain re ipsa non est distinctio inter influxum liberi arbitrii et cooperantis gratiae, sed est una indivisibilis actio ab utroque principio simul procedens, et ideo non potest esse in re causalitas unius in alterum influxum, ratione distinctum, nec etiam ipsum liberum arbitrium potest dici causa actualis influxus gratiae, formaliter loquendo de illo, ut influxus gratiae est, quia sub illo respectu non est a libero arbitrio, sed a gratia. Dicitur ergo ipsum liberum arbitrium concausa gratiae, sine qua gratia ipsa non influit in talem actum : et eadem ratione ipse influxus liberi arbitrii dici potest conditio, sine qua non datur actualis influxus talis gratiae. At vero hoc non satis est, ut illa cooperatio liberi arbitrii dicatur conditio sine qua non totius praedestinationis, quoad omnes ejus effectus, quia praeter hunc effectum, vel auxilium gratiae sunt necessaria alia ad integrum praedestinationis effectum, et non potest illa cooperatio dici conditio necessaria ad omnes alios effectus, ut ex sequenti puncto patebit.
9. Tertio modo fit comparatio. Tertio ergo potest comparatio fieri ad gratiam excitantem, quae ante illam cooperationem liberi arbitrii necessario supponi debet : at respectu illius non potest cooperatio esse causa, nec conditio eoncomitans, quia est subsequens, imo revera est effectus ipsiusmet gratiee excitantis, non solum ut transit in adjuvantem et cooperantem (quo modo dici potest saltem concausa) sed etiam ut praeveniens, ac excitans est. Nam Deus vocando hominem est causa trahens illum et inclinans ad consensum, ergo per vocationem est causa consensus, etiam ut est a libero arbitrio : licet enim non sit causa necessitans, vel omnino praedestinans voluntatem, ita ut non possit resistere, tamem est causa de se inducens et movens. Unde, quando liberum arbitrium cedit gratiae vocanti, in vocationem merito refunditur talis effectus, ut in causam. Atque ita loquitur Scriptura : Faciam, ut faciatis. Dabo vobis cor carnewn. Crediderunt omnes quorum Deus aperwit corda. Quae omnia et similia dicuntur ratione vocationis et praevenientis auxilii. Ergo cooperatio liberi arbitrii non potest esse causa, nec conditio praesupposita ex parte hominis ad omnes praedestinationis effectus.
10. Duplici modo vis rationis effugi potest. — Prior modus. —Posterior modus excluditur. — Duobus modis fugi potest vis hujus rationis. Primo negando, illam gratiam excitantem, ut sic esse effectum praedestinationis. Sed hoc incidit in primam opinionem modo impugnatam, idque esse falsum ex dicendis infra de effectibus praedestinationis magis constabit. Secundo confitendo esse illam conditionis dari tale auxilium praeveniens. At hoc incidit in tertiam opinionem siatim tractandam et impugnandam : quia, licet illa cooperatio possit esse ratio talis auxilii per modum finis et effectus, propter quem datur, non tamen per modum conditionis, vel dispositionis ex parte hominis praerequisitae vel simul positae.
11. Objectio. — Responsio. — Dices, licet illa cooperatio non sit conditio necessaria ad tale auxilium excitans secundum se, est tamen necessaria conditio ad illud ut efficax est, quia sine illa non potest esse efficax : ergo sub ea ratione non datur tale auxilium, nisi cum tali conditione, sed sub hac ratione efficacis auxilii est effectus praedestinationis et non alias: ergo illa cooperatio recte dicitur conditio sine qua non primi auxilii gratiae, ut est praedestinationis effectus. Respondeo imprimis, auxilium illud excitans, non solum sub illa denominatione efficacis, sed etiam absolute et secundum se totum esse praedestinationis effectum , quia totum procedit ab intentione etficaci dandi gloriam tali homini, neque prius intelligitur dare sub una ratione, quam sub alia, ut magis possit habere causam ex parte hominis sub una, quam sub alia ratione. Deinde, vel illud auxilium denominatur efficax solum ab actuali actione, id est, quia actu facit et sic non consideratur ut excitans est, sed ut adjuvans : nos autem consideramus illud priori ratione et sic inquirimus illius causam ex parte hominis et non invenimus. Unde si auxilium illud denominetur efficax, ut excitans est, sic non includit cooperationem liberi arbitrn intrinsece (ut sic dicam) sed terminative tantum, quia respicit illam et dicit habitudinem ad illam, ut actu consequendam : et ita non respicit illam ut causam, nec ut conditionem simultaneam, sed ut finem et effectum futurum. Ac proinde non potest influxus liberi arbitrii ut simultaneus cum gratia esse ratio totius praedestinationis quoad effectus ejus.
12. Eodem discursu illa conditio negativa oppugnatur. — Similis fere discursus fieri potest de conditione illa negativa, vel privativa, quae non repugnantia, seu non restistentia vocatur. Nam haec etiam supponat, necesse est aliquam praevenientem gratiam, vel vocationem, cui homo non resistere, vel resistere dicatur. Quia ante omnem vocationem et impulsum, licet homo non operetur, non potest dici resistere, eo quod nihil agat, tum quia neque agere potest nondum excitatus, tum quia non habet . cui resistat. Ergo illa non resistentia supponit vocationem gratiae, ergo non potest esse ratio illius, nec conditio concomitans, quia simpliciter posterior est: at illa vocatio est effectus praedestinationis, ut ostensum est, quia procedit ex intentione efficaci salvandi electum: ergo illa non resistentia non potest dici ratio omnium effectuum praedestinationis.
13. Secunda ratio. — Praeter hanc vero rationem sumptam per comparationem ad praecedens auxilium, fieri possunt aliae evidentiores respectu subsequentium vel concomitantium gratiarum. Secundo igitur argumentor, quia ista non repugnantia vel est prior natura et causalitate, quam cooperatio positiva, tam liberi arbitrii quam gratiae, vel est omnino concomitans. Hoc secundum non potest dici consequenter, quia si in illo eodem signo naturae voluntas jam cooperatur, non potest intelligi, in eodem non resistere per meram privationem, sed per positivam formam quae formaliter excludit resistentiam. Si autem illa non resistentia est prior, vel est a solo libero arbitrio per vires suas suspendente actum contrarium, quod videtur esse in naturali potestate ejus, et sic usus aliquis saltem privativus liberi arbitrii per solas vires ejus sine adjutorio gratiae, esset ratio totius praedestinationis: quod dici non potest, ut constat ex dictis contra Pelagium et reliquias ejus. Vel ille usus est ex aliquo auxilio concomitantis gratiae, et sic procedunt de illo usu privativo rationes factae de cooperatione positiva: et additur difficultas intelligendi, qualis sit hic usus, et quale sit adjutorium gratiae concomitantis ad illum necessarium.
14. Contra eadem tertia oppugnatio. —Unde argumentor tertio, quia in illo signo priori secundum ordinem naturae, in quo dicitur voluntas non resistere, vel potest jam tunc pro eodem priori positive cooperari, vel non jam si non potest operari pro illo signo, nec resistere, necnon resistere pro illa dicenda est : quia resistentia ut sit libera, supponere debet potestatem resistendi et non resistendi pro illo eodem signo, pro quo dicitur quis resistere, vel non resistere: ergo supponit potestatem operandi et non operandi. Si autem proillo eodem signo habet potestatem operandi seu cooperandi cum auxilio Dei, eo ipso quod non cooperatur, resistit, ut saltem non facit, quod in se est cum auxilio: imo ex parte sua reddit pro tunc inefficacem gratiae vocationem, nam intentioni efficaci finis non solum repugnat deviatio in alium finem, vel in media dissentanea tali fini, sed etiam non uti mediis necessariis ad talem finem: ergo illa pura privatio seu carentia actionis tam cooperantis, quam repugnantis vocationi, non potest esse ratio obtinendi auxilium novum efficax, vel alios effectus praedestinationis, imo de se est sufliciens causa, ob quam Deus negat ulteriorem gratiam. Omitto alia multa, quae contra hanc sententiam sic intellectam de negativa praeparatione seu conditione dici possunt: quia in libro tertio de Auxiliis , capite decimo tertio , late tractavi.
15. Tertia opinio. — Venio ad tertiam opinionem, quae rationem praedestinationis, quoad primum effectum gratiae, ponit in bono usu ejusdem gratiae, subsequente et futuro a libero arbitrio, non solo, sed ab ipsa gratia adjuto. Dico quoad primum gratie effectum, quia in subsequentibus effectibus non oportet recurrere ad usum subsequentem, seu posteriorem, sed ad concomitantem, vel ad priorem, ut ex dictis contra duas opiniones constat. Nam supposita vocatione, quae necessario antecedit omnem liberum usum gratiae, actualis gratia adjuvans datur homini non sine suo libero influxu: et sic potest ex parte hominis intelligi aliqua conditio necessaria ad talem gratiam recipiendam illam concomitans, et omnino simultanea illi. Quando autem homo cum Dei adjutorio efficit bonum actum, per illum aliquo modo jam mereri potest, vel impetrare ulteriorem gratiam, et sic ulterius procedere usque ad finem praedestinationis. Igitur de vocatione ipsa est tota difficultas tacta in praecedentibus opinionibus, ad quam haec tertia opinio respondet: Deum, priusquam det talem vocationem, praevidere an homo sit bene usurus illa, necne: et quando videt bonum usum futurum, ratione illius et in praemium ejus, dare homini vocationem: et ita primam rationem praedestinationis, quoad primum effectum supernaturalem ejus positum esse in bono usu futuro.
16. Error Massiliensium. — Existimant vero aliqui hanc fuisse sententiam Massiliensium: et ex parte fortasse ita est, tamen illi pejus errabant, tum quia non loquebantur de bono usu libertatis cum auxilio gratiae, sed contenti erant solo usu liberi arbitrii per puras vires suas, ut ex illo rationem sumerent vocationis; tum etiam, quia non solum loquebantur de bono usu reipsa aliquando futuro, sed etiam de illo qui nunquam futurus est, sed futurus fuisset, si homo viveret: nam inde etiam sumebant rationem, ob quam infans praevenitur gratia baptismi, in qua statim moritur, et effectum ultimum praedestinationis consequitur. Haec autem duo sententia haec non admittit. Priori autem sensu solet haec opinio tribui Alberto in 1, dist. 41, art. 2, ad 3. Sed apud illum nihil invenio, quod ad rem praesentem faciat. Praeterea refertur in eamdem sententiam Alensis, 1 part. , quaest. 28, membr. 3, art. 3, ubi inquirit an praescientia boni usus futur: sit ratio praedestinationis : et respondet afirmando: unde videtur in hanc sententiam inclinare, praesertim ad 2 et 3. Difficile autem creditu est, quod loquatur in sensu declarato: et quod sentiat, primam vocationem dari praedestinato ex meritis processuris ab ipsamet vocatione, cooperante libero arbitrio, ita ut ipsamet vocatio sit praemium talis meriti seu boni usus futuri ex illa. Nam idem Alensis, 3 part., quaest. 69, membr. 5, art. 2, S 3, docet principium meriti non cadere sub idem meritum, ideoque primam gratiam non dari ex merito, quod maxime verum est de gratia omnino prima, ut est vocatio. Quod si in re ipsa non datur ex merito, multo minus poterit praedestinari ex merito, ut jam dicam. Itaque forte loquitur ibi Alensis, de bono usu gratiae futuro in tempore respectu aeternitatis, id est, de meritis praevisis ante voluntatem dandi praemium gloriae, vel illius gratiae, quae potest cadere sub aliquod meritum. Unde licet in solutione, ad 2, absolute loquatur de collatione gratiae: tamen non oportet, ut sub gratia includat primam vocationem, sed solam illam gratiam, antequam potest meritum antecedere.
17. Opinio quorumdam. — Quidquid vero sit de antiquorum opinione, quidam theologi contendunt hanc opinionem ascribere omnibus theologis qui asserunt, Deum antequam alquem ad beatitudinem eligeret, vel hanc aut illam vocationem dare unicuique statueret , praevidisse, qualiter singuli tali vocatione, vel tali, in singulis opportunitatibus essent usuri. Nam hinc colligunt, eos ponere praescientiam boni usus futuri gratiae ante praedestinationem, ac proinde illum bonum usum sic praevisum esse rationem, ob quam Deus vult dare totam gratiam, etiam vocationem primam et congruentem, atque ita esse causam praedestinationis. Et patet, quia nos supra diximus, scientiam illam conditionatam boni usus futuri fuisse conditionem , sine qua voluntas divina dandi talia auxilia non esset praedestinationis, sed generalis providentiae. Item ex dictis sequitur, liberam cooperationem futuram sub tali conditione fuisse conditionem, sine qua non esset in Deo tabls scientia conditionata, quia res non est futura, quia praescitur, sed praescitur, quia futura est: ergo futuritio supponitur ut conditio necessaria ad praescientiam, et praescientia ad praedestinationem: ergo de primo ad ultimum bonus usus futurus est ratio totius praedestinationis, saltem ut conditio necessaria. Sed in aequivoco laboratur, quia haec scientia solum ponitur a nobis, ut conditio necessaria ex parte Dei praedestinantis , non ut moveat ipsum ad praedestinandum per modum meriti, sed ut possit gratis intendere finem praedestinationis per talia media: quod longe diversum est.
18. Prima assertio. — Prima vocatio et exordium salutis gratis nobis impertitur. — Dicendum ergo imprimis est, primum gratiae auxilium, seu vocationem supernaturalem, etiam congruam, seu qualiscumque illa est, non dari homini in tempore ex meritis praevisis, etiamsi supernaturalia futura sint. Haec assertio licet non videatur tam certa, sicut est certa alia similis contra Semipelagianos, nihilominus est satis certa ex definitionibus Conciliorum dicentium, hanc primam gratiam gratis dari, quia initium justificationis non cadit sub meritum : nec distinguunt de merito fundato in gratia, vel in sola natura, nec de merito antecedente, vel subsequente, sed absolute excludunt meritum. Quod de omni merito intelligi necesse est, quia alias non daretur gratis, si propter praevisa merita daretur. Sicut respectu Christi non est data gratis antiquis Patribus prima justificatio et peccatorum remissio, quia data est ex meritis Christi futuris et praevisis. Quod autem prima vocatio et exordium salutis gratis, et sine merito detur, docent Concilium Arausicanum, cap. 25, Tridentinum, sess. 6, cap. 5; estque valde notandum, quod, cap. $8, idem Concilium declarat, justificationem gratis homini dari, quia ante illam nullum meritum praecedit, quasi certum supponens, merita, quae subsequuntur, non esse merita praecedentis gratiae, a qua procedunt. Quam doctrinam late confirmat Augustinus, libris de Praedest. Sanctorum et Epist. 105 et 107.
19. Fatio hujus assertionis stabilitur. — Ratio autem a priori est, quia principium meritinon cadit sub meritum, sed illa vocatio est fundamentum totius meriti futuri ex bono usu illius, quia verum meritum, de quo agimus, et de quo illa opinio loquitur, fundatur in gratia praeveniente et consequenter etiam in adjuvante : ergo non potest gratia illa prima inre ipsa dari ex merito futuro ex ipsa. Major communis est theologorum, ut supra ex Alensi retuli et idem constat ex D. Thoma et Seriptoribus 1, 2, quaest. 114, art. 5, et patet ab incommodis , quia alias dici posset, primam gratiam sanctificantem et peccati remissionem dari ex merito de condigno, non praecedente, sed subsequente et futuro praeviso. Item alias gratia unionis data fuisset humanitati Christi ex infinitis meritis ab illo futuris. Haec autem absurda sunt, alioqui jam revera nulla esset gratia, nam si ec operibus, jam non est gratia. Ratio vero illius axiomatis est, quia nullus effectus est causa suae causae : meritum autem est effectus illius gratiae a qua procedit, ergo non potest esse causa ejus, ergo non potest esse meritum ejus, quia meritum est causa praemii. Major patet, quia effectus est posterior sua causa, causa autem est prior: non potest au- tem idem esse prius et posterius respectu ejusdem, praesertim in eodem genere causae efficientis, in quo causa est prior ordine naturae, seu praesuppositionis in existendo: meritum autem a gratia est, ut a causa efficiente, et meritum est causa praemii, etiam in genere efficientis.
20. Objectio. — Dici vero potest, causalitatem meriti non esse proprie effectivam, sed solum metaphorice et moraliter, et ideo necessarium non esse, ut meritum semper re ipsa antecedat in existentia ad praemium, sed satis esse, quod futurum praevideatur. Atque ita opus praevisum ut futurum ex tali principio, posse esse meritum, propter quod illud ipsum gratiae principium homini conferatur : simulque in executione posse illam gratiam esse causam efficientem propriam et physicam talis operis meritorii. Exemplum vulgare est, quia rex potest date alicui homini arma et equum, quibus mihtet, et nihilomiuus dareilla, in praemium et mercedem futurorum laborum militiae, quia potest dare anticipatam solutionem futuri laboris, etiamsi labor ille in re ipsa futurus sit ab illa re, quae pro pretio datur, tanquam ab instrumento, vel principio talis operis. De Christo etiam Domino scimus, multas gratias datas esse hominibus propter merita ejus, antequam fierent, solum quia praevisa erant. Estque probabile, Patres antiquos meruisse de congruo Christi Incarnationem, etiamsi Incarnatio ipsa, ut praevisa, fuerit primum principium et fundamentum totius meriti quorumcumque hominum.
21. Solvitur. — Respondetur, nunc non disputari a nobis, an fuerit de potentia absoluta possibile, dari primam gratiam in praemium boni usus futuri cum auxilio ejusdem gratiae. Aliqui enim ita affirmant, vel quia repugnat, gratiam non esse gratiam, quod haberet, si daretur ex meritis, vel quia non potest esse causa et effectus in eodem genere, respectu ejusdem, nec etiam simul prius et posterius. Mihi autem hae rationes non ostendunt implicationem contradictionis. Non quidem prior, quia licet donum primae gratiae essentialiter sit donum, vel auxilium supra naturam, non tamen est illi essentiale, ut detur gratis et absque intuitu alicujus meriti, nam hoc pendet ex libertate dantis. Nunc enim prima gratia habitualis non datur peccatori mere gratis, nam respectu Redemptoris datur ex justitia illius : respectu vero recipientis datur ex aliquali dispositione, vel merito de congruo, fundato in priori gratia auxiliante, posset autem sine utroque respectu dari a DEO mere liberalitter, et tunc reciperet aliam denominationem gsratiae in ratione gratuiti doni. Primum ergo gratiae auxilium, licet nunc sit omnimoda et perfectissima gratia respectu recipientis in ratione gratuiti doni, posset tamen DEUS alio modo illud dare, et illam denominationem gratuiti in illo dono mutare. Nec fortior demonstratio est altera ratio, ut argumentum factum probat. Quia, licet late loquendo, causalitates illae sint ejusdem generis, tamen in modo et specie sunt diversae : et ideo non est contradictio, quod illa duo sint sibi invicem causae illis modis diversis : de qua re in materia de Incarnatione nonnulla dixi, et in materia de merito alia dicenda sunt. Quidquid vero sit de illa quaestione de possibili, de facto et de lege ordinaria certum est, illam primam vocationem esse puram gratiam. Qua veritate supposita, optime infertur non dari ex meritis quibuscumque. Imo etiam et lex ordinaria, ut meritum in re ipsa debeat antecedere praemium, solumque in Christo ob specialem rationem et infinitatem meriti, fuisse aliqua ex parte in hac lege dispensatum : quod non est in consecutionem trahendum, nec sine auctoritate cogente extendendum.
22. Secunda assertio. — Dico ergo ulterius, non dari causam, aut rationem totius praedestinationis, quoad omnes effectus gratiae, qui in praedestinato fiunt, quae in bono usu ejusdem gratiae fundetur. Probatur, quia quod non datur ex meritis, non potest praedestinari ex meritis, tum quia ita praedestinatur, sicut dandum est, et ita datur, sicut dari praedestinatum est. Quamvis enim non valeat illatio e converso, si collatio alicujus doni in tempore fiat ex meritis, etiam praedestinationem ejus ex eeternitate factam esse ex meritis praevisis, ut supra tactum est et in sequentibus capitulis ex professo ostendam : nihilominus contrario modo valet illatio : donatio in tempore est gratuita et fit sine intuitu meriti : ergo in eeternitate praedestinatio, seu voluntas dandi tale donum fuit gratuita et non intuitu meriti. Ratio est, quia prius est velle dare, quam dare, et velle se habet ad modum actus imperantis: dare ut actus imperatus: velle ut causa, dare ut effectus. Unde fieri recte potest, ut actus voluntatis talis sit, quod in se comprehendat voluntatem dandi et procurandi alicui meritum: quae tamen voluntas gratuita sit, et non ex merito: imo et meritum ipsum procurari potest per media, quae non sunt ex merito, sed gratuito donentur. At vero e converso, si do- natio in re ipsa futura est gratis et sine merito, necesse est, ut voluntas dandi sit etiam gratuita et absque merito, quia si Deus in tempore daturus est gratis et absque merito, necesse est ut ab aeterno voluerit dare gratis et sine merito, ponendo hunc modum ex parte objecti, quia oportet ut ab aeterno velit non tamen actionem, sed etiam modum ejus, quia utrumque pertinet ad directam et efficacem voluntatem ejus. Ergo ulterius necessarium est, ut ex parte actus voluerit dare mere gratis, et non ex motivo alicujus meriti praevisi. Probatur haec consequentia, in qua est tota differentiae ratio, quia voluntas est causa efficax ipsius donationis, ergo, si daretur ex parte hominis meritum ipsius voluntatis divinae de dando sibi aliquo dono, a fortiori daretur de ipsomet dono et collatione illius, nam quod est causa causae efficacis et primae originis (ut sic dicam) collationis talis doni, a fortiori est causa voluntatis dandi. Sic oratio, quae impetrat voluntatem dandi, impetrat donationem, imo non potest donatio melius impetrari, quia nec potest aliter fieri, nisi voluntate donandi, nec potest non fieri, si voluntas efficax habeatur et potestas supponauur.
23. Objectio. —Respondetur. — Dices. etiam e converso qui meretur donationem, merebitur necessario voluntatem dandi, cum donatio fieri non possit, nisi voluntate. Respondeo, recte inferri aliquam voluntatem executivam esse ex merito, non tamen omnem voluntatem. a qua illa donatio ducit originem : potest enim aliqua esse ante meritum ut explicatum est: at vero e contrario, si donatio in re ipsa gratis sit, nulla voluntas, a qua talis datio procedat, potest esse ex merito: quia si prima radix esset ex merito, jam totum consequens esset ex merito. Hac ergo ratione ex hoc principio certo, quod initium salutis non est ex merito, cum eadem certitudine sequitur, praedestinationem illius initii non esse ex merito: et in hoc saltem sensu certissimum est, praedestinationem totam, quoad eftectus gratiae ejus non esse ex praevisis meritis, etiam futuris ab ipsa gratia.
24. Imo si res attente expendatur, evidentius, id est, de pradestinatione ipsa, quam de datione, in ordine ad talia merita futura ex ipsa gratia. Quia respectu donationis prima gratiae fortasse non implicaret dari ut praemium futuri effectus sui, si revera non absolute donaretur, sed dependenter a futuro effectu, et quasi sub conditione illius: ita ut opus subsequens jam non haberetur dignum alio praemio, sed illo anticipato censeretur satis persolutum. At respectu praedestinationis, seu primae voluntatis dandi tale donum, implicare videtur haberi ex merito futuro, ut alibi latius declaravi. Quia, ut aliqua voluntas habeatur ex merito, debet saltem esse praevisum meritum ut absolute futurum, ergo et principium ejus: non potest autem esse futurum, nisi voluntate DEI dandi donum illud a quo futurum est tale meritum : ergo ante pravisum meritum necesse est supponi in DEO talem voluntatem : ergo talis voluntas non potest esse ex merito, nec in reposito, quia non est, nec praeviso, quia est ante praevisionem. llla autem voluntas est praedestinativa : non potest ergo praedestinatio illius doni esse ex meritis ab illo futuris.
25. Hieronymi expositio. — Atque ita optime confirmatur haec veritas ex illo Pauli ad Ephesios 1: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. ut essemus sancti in conspectu ejus in charitate. Addita ponderatione Hieronymi in eum locum, et Augustini, de Praedest. sanct., cap. 17 et 18, non elegisse nos Deum, qui eramus sancti, sed ut essemus sancti. Fuit ergo sanctitas finis electionis, non ratio, vel diversae sunt, ut contrarias dicant habitudines, et requirant condiuones inter se repugnantes. Nam finis non supponitur futurus, ut intendatur : sed per intentionem ordinatur ut sit futurus. Quod autem movet per modum meriti : supponitur ut jam praesens, vel saltem ut futurum, et praecognitum. Cum ergo Deus nos elegit, ut essemus sancti, nondum praeviderat nos futuros sanctos, sed hoc ipsum, nos eligendo, ordinavit. Atque eodem modo legit, et ponderat Concilhum Arausicanum , capite 25, verba Pauli 1, Tim. 1: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem : quia non dixit, eo quod fidelis essem, sed, ut essem. Quia vero in Paulo non invenitur expressa illa particula, ut fidelis essem, videtur Concilium tacitam interpretationem adjunxisse. Ait enim Paulus: Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate , super abundavit autem gratia Domini nostri cum fide. Exgo, ut haberet hanc gratiam, misericordiam consecutus est, non quia jam fidem haberet. Unde iterum subjungit Paulus aliud aequivalens : 7deo masericordiam consecutus sum., ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientium ad informationem eorum, qui credituri sunt ille in vatam eternam. Vocatus est ergo ad fidem ad ostensionem gratiae, et liberalitatis Dei erga rebelles, vocat enim illos, ut fiant fideles, et sancti non quia futuri erant tales. Non ergo propter opera futura etiam ex gratia : nam talia opera supponunt fidem, et conferunt veram sanctitatem ; sunt ergo illa opera finis aliquo modo saltem proximus seu intermedius praedestinationis, non ratio aut meritum.
26. Ultima assertio. — Hinc tandem dico, licet ante praedestinationem necessario supponatur in Deo ordine rationis praescientia futurorum operum ex gratia, sub conditione , si talis gratia detur, non tamen supponi absolutam praescientiam eorum , ideoque talia opera posse esse, et necessario esse causam praedestinationis (quoad primum effectum gratiae ejus) per modum finis, non tamen per modum meriti, aut conditionis moventis Deum ad dandum talem effectum. Haec assertio ex parte jam probata est, et facile est, unam partem ex alia inferre. Nam imprimis, ante voluntatem dandi primam gratiam, seu vocationem, supponi in Deo praescientiam operis futuri ex tali vocatione, si detur, et in primo libro est tactum, et in aliis libris de scientia Dei generatim est demonstratum ex Scripturis et Patribus. Mihique nunc suflicienter illud probant dicta verba Pauh, Elegit nos, ut essemus sancti. Nam si Deus praedestinatos elegit ad sanctitatem praescivit sane, quibus mediis illos esset, ad sanctitatem infallibiliter perducturus, alias fuisset electio sine prudentia: ergo ante illam electionem necessario supponitur illa praescientia. Quod in omni opinione, ita necessario dicendum esse in primo libro est ostensum. Neque ex hac praescientia sequitur, illud bonum sic praescitum sub conditione esse meritum auxilii praevenientis, quod ad illud datur, vel praedestinationis ejus: sed solum sequitur esse rationem per modum finis. Ut enim homo pium usum suae libertatis habeat, vult illi dare Deus tale auxilium ; dat ergo tale auxilium propter talem usum tanquam propter proximum finem. Quod ita dicendum est, quocumque modo de gratia efficaci sentiatur. Quia quod medium sit efficax tali, vel tali modo, vel magis aut minus, non variat ra tionem medii, et finis: ergo praescientia conditionata meritorum non infert aliud genus causae ex parte eorum respectu praedestinationis, sive illa praescientia sit in solo auxilio, sive sit in veritate ipsa futuri eventus.
27. Praescientia autem absoluta talium meritorum antecedere non potest totam praedestinationem in quacumque sententia. Quia illa praescientia supponit praescientiam similiter absolutam futurae gratiaee , vel vocationis, a qua profectura sunt illa merita : quia talis scientia supponit ex parte objecti absolutam futuritionem talis effectus : futuritio autem effectus supponit absolutam futuritionem principii, seu causae ejus: illa autem causa est prima gratia, seu vocatio, quae danda est a solo Deo per absolutam ejus voluntatem: unde , ut sit absoIutefutura, supponitur necessario talis voluntas: ergo illa praescientia absoluta supponit voluntatem efficacem dandi talem gratiam, quae ad praedestinationem pertinet: ergo non potest illa praescientia absoluta antecedere totam praedestinationem. Ratio ergo discriminis inter hos duos modos scientiae est, quia praescientia absoluta futurorum meritorum ex gratia supponit voluntatem dandi gratiam, et sic supponit aliqua ex parte praedestinationem : scientia autem conditionata non supponit talem voIuntatem in DEO ut jam habitam, sed solum sub conditione si habeatur : quae conditionalis nondum ponit in esse talem voluntatem : et ideo talis praescientia non supponit ulla ex parte praedestinationem : quin potius supponitur ad illam, et ad habitudinem finis necessaria est, et sufficit : ad aliud autem genus movendi per modum meriti, vel alio simih sufficere non potest, ut satis contra Semipelagianos disputatum est.
28. Instantia. — Destruitur. — Sed instatur, quia bonus usus futurus gratiae est conditionata de tali effectu haberi possit. Et talis scientia est conditio necessaria, ut per voluntatem fiat praedestinatio talis hominis : ergo bonus usus futurus est conditio necessaria ad praedestinationem : ergo est causa, vel ratio motiva praedestinationis. Respondetur negando ultimam consequentiam, quia illa vox conditio, varie, et aequivoce in antecedenti, et consequentibus sumitur, ita ut non liceat ex illa inferre causam, seu rationem motivam praedestinationis. Cum enim in antecedenti dicitur , futuritionem contingentis effectus esse conditionem ex parte objecti necessariam ad scientiam talis futuri, verissimum id est, intellectum de conditione necessaria ex parte objecti terminativi talis scientiee. Est enim illa scientia pure speculativa, seu cognoscitiva veritatis, et ideo supponit veritatem in objecto cognoscibili ad quam possit terminari, et illa veritas pendet ex illa conditione, vel potius in illa consistit, quia ex eo quod res est, vel non est propositio vera, velfalsa est. Atque hoc sensu frequenter dicunt sancti , quos in libris de auxiliis retuli, Deum cognoscere futura, quia futura sunt, quod in futuris malis est multo ma- gis certum, ut significavit Concilium Valentinum sub Lothario, cap. 2 et 3. De quare videri possunt scholastici cum Magistro in 1, d. 38, praesertim Gregorius, Richardus et Bonaventura 1, d. 40, artic. 2, quaest. 1, Altisiodorensis, lib. 1, Summae, q. 5, cap. 9, Alensis, 1 part., quaest. 24. num. 5, Bellarminus, lib. 4, de Gratia, et libero Arbitrio, cap. 13, non est autem illam conditio propria causa, sicut terminus relationis non est causa ejus. Nec etiam dici potest motivum, quia intellectus divinus non indiget motivo extra se ad cognoscendum quidquid est cognoscibile : nam ad id satis illi est infinita vis repraesentandi divinae essentiae cum infinito lumine.
29. Quomodo scientia conditionata sit condiLio necessaria ad decretum preedestinationis. — Rursus cum dicitur scientia illa conditionata, esse necessaria conditio ad decretum praedestinationis, est etiam omnino verum de conditione necessaria ex parte voluntatis, ut ferri possit in objectum suum : indiget enim praecognitione illius, quia non potest ferri in incognitum. Unde necessarium etiam est, ut omnis illa ratio, quae in objecto appetenda seu volenda est, praescita supponatur : ideoque ut aliquid praescribatur decreto infallibili, necesse est ut praecognoscatur ita efficax, ut si adhibeatur, infallibiliter sit consecuturum effectum. Quia ergo decretum praedestinationis includit absolutam, et omnino certam directionem in finem per tale medium, ideo supponit ex parte Dei, ut conditionem, necessariam, prasscientiam illam, qua novit illud medium talis vocationis infallibiliter consecuturum effectum, si apponatur. Et ob hanc causam recte dici potest, decretum praedestinationis non potuisse esse tale, id est, praedestinationis, nisi supposita illa praescientia, sine qua solum esse posset decretum generalis providentiae, quod non necessario infallibilem directionem in finem habet. Non tamen propterea dicendum est praedestinationem habere totam suam certitudinem, vel infallibilitatem a praescientia, nam est considerare absolutam certitudinem futuri eventus, videlicet quod iste salvabitur, vel convertetur : et haec non oritur formaliter, et proxime ex praescientia, sed ex absoluto decreto voluntatis Dei, qui potens est facere quo vult, et immutabiliter facit quod absolute decernit. Tamen radicaliter dici potest, infallibilitatem praedestinationis oriri ex praescientia illa conditionata, tanquam ex conditione necessaria, ut voluntas divina possit in absolutum illud decretum prorumpere.
30. Ex hoc autem non bene infertur ulterius, illum bonum usum gratiae futurum, ut praevisum sub conditione, esse causam seu rationem motivam, sed solum esse conditionem, sine qua Deus non eligeret tale medium ad salvandum praedestinatum, quia sine illa conditione non esset medium efficax, id est, infallibiliter profuturum, ac proinde neque accommodatum esset ad finem praedestinationis, cum illa vero conditione est medium proportionatum. Illa vero proportio, vel conditio, ex qua pendet, ut praecognita sub dicta conditione ] non offertur voluntati, ut jam facta, vel facienda simpliciter, sed potius ut possibilis : nam tota illa conditionata praescientia non transcendit simpliciter ordinem rerum possibilium, et ideo sub scientia simplicis intelhigentiae clauditur. Ac propterea non movet suo modo divinam justitiam, vel gratitudinem, aut fidelitatem, aut aliam virtutem renumerativam bonorum officiorum, sed movet suo modo divinam misericordiam, bonitatem, ac liberalitatem : et ideo non est causa, vel ratio motiva, propter quam Deus praedestinat, licet sit conditio in ordine intentionis, et electionis necessaria ex parte ipsius praedestnantis, ad perfecto, et prudenti modo volendum, et eligendum.
31. Praecipua quaestionis decisio astruitur. — Ratione roboratur. — Ultimo ex dictis concluditur generalis responsio ad quaestionem propositam nimirum, ex parte boni usus gratiae, seu cooperationis liberi arbitri cum divina gratia, non posse dari causam vel rationem motivam totius praedestinationis quoad effectus ejus. Quae est sententia D. Thomae et clara D. Augustini et omnium, qui ejus doctrinam sequuntur, ut ex dictis constare potest, et a fortiori patebit ex capite vigesimo primo sequenti. Ratione etiam concluditur ex dictis: quia omnis cooperatio liberi arbitrii cum gratia, supponit aliquo modo effectum gratiae, quia nullo modo est ex cooperatione, imo est radix et causa ipsius cooperationis : ergo licet una cooperatio ex gratia praecedente ad illam, possit esse causa ulterioris gratiae vel excitationis: tamen non potest simili modo esse causa, vel ratio antecedentis auxilii : quod si ante illud auxilium praecedit alia cooperatio, ante hanc necesse est, ut praecedat alia excitatio : et sic procedendo, sistendum necessario est in prima gratia vocante, quae non habeat priorem causam ex aliquo opere, vel cooperatione libera voluntatis. Illa ergo debet esse omnino gratuita, cum in subsequenti coope- ratione niti non possit : ergo praedestinatio, ut complectitur omnes gratiae effectus usque ad illum primum, non potest fundari in aliquo bono usu, aut cooperatione cum eadem gratia. Neque in hoc nova objectio, aut difficultas occurrit.