Text List

On this page

Caput 21

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

An ex parte christi, vel alicujus puri hominis possit dari causa praedestinationis alterius quoad omnes effectus ejus

CAPUT XXI. AN EX PARTE CHRISTI, VEL ALICUJUS PURI HOMINIS POSSIT DARI CAUSA PRAEDESTINATIONIS ALTERIUS QUOAD OMNES EFFECTUS EJUS.

1. Vidimus neminem posse sibi totam praedestinationem mereri, vel impetrare : reliquum est, ut videamus, an unus saltem possit alteri illam mereri. Meritum autem respectu aliorum singulari, et excellenti modo fuit in Christo, et ideo de illo peculiariter solet haec questio tractari, et a nobis disputata est in 1. tom., 3. part., disput. 41, sect. 3 et 4, tamen quia etiam unus homo purus potest aliquo modo alteri mereri, de illo etiam hanc attigit quaestionem D. Thomae, dict. quaest. 23. art. S8, et ideo utramque partem breviter expediemus. Habet autem haec quaestio magnam connexionem cum aliqua infra tractanda, de modo, quo potest unus mereri alteri praedestinationem, etiam ex parte divini actus, vel electionis, quas quaestiones supra distinximus, licet confundi soleant, quia in revera ad totius materiae comprehensionem non parum conferet, et ideo ad materiae complementum hic etiam illas separamus : tamen in hac erimus breviores, quia tota fere difficultas praesentis quaestionis ex altera pendet, ut videbimus : sed ut hoc clarius constet, et difficultas distinctius tractetur, non erit inutile de proposita quaestione pauca dicere.

2. Christus Dominus meruit electis omnia dona, gratie, que sunt eorum praedestinationi effectus. — Quod ergo ad Christum Dominum attinet, certum est meruisse electis omnia dona gratiae , quae sunt effectus praedestinationis eorum. Hoc ad minimum probatur satis ex illis verbis Pauli ad Ephes. 1: Qui preedestinavcit nos in adoptionem filiorum per JESUM Christum. Nam ut hoc verum sit, saltem necesse est, ut media praedestinationis per Christi meritum nobis conferantur. Quod etiam significavit Paulus ibidem, paulo superius, dicens : Qui benediait uos in omnà benedictione spirituali in celestibus in Christo. Et paulo inferius significat, etiam ipsam primam vocationem dari in Christo, id est, virtute et meri- tis ejus. In quo (inquit) non sorte vocati sumus, etc. Sorte (inquit per metaphoram) id est, gratuita electione et voluntate Dei vocationem accepimus, tamen in Christo, id est, propter meritum et virtutem ejus. Quod si vocatio in illo est, consequens necessario est, ut caetera etiam dona ab illosint. Atque ita Concilia Milevitanum, Arausicanum et Tridentinum docent, omnia dona gratiae DEI, quibus homines praeveniuntur, vel juvantur ad suam aeternam salutem consequendam, ab initio justificationis, usque ad consummationem et argumentum ejus, ac perseverantiam in illa, dari nobis per Christum, ideoque illam appellant gratiam Christi, seu gratiam Dei per Christum. Et ita, licet aliquando nonnulli ex antiquis theologis de hac veritate dubitaverint, jam dubitare non licet, est enim res certissima. Cujus ratio a priori sumenda est ex summa perfectione divinae providentiae et excellentia amoris erga homines, et potissime erga filium suum Jesum Christum Dominum nostrum, et ex infinitate meritorum ejus, ut dicto loco latius prosecutus sum.

3. Posita conclusio non solum intelligitur de effectibus gratie, qui in ipsomet praedestinato recipiuntur, sed de effectibus aliorum. — Probatur.—Atque hinc colligitur, non solum esse veram conclusionem positam de effectibus gratiae, qui in ipsomet praedestinato recipiuntur, vel proxime circa illum fiunt, sive positivi sint et interni, ut inspirationes, illuminationes, cooperationes, actus et habitus infusi et similia, sive sint positivi externi, ut applicationes Sacramentorum, praedicatio verbi Dei, objectum excitans ad bonum praesertim congruo modo et similes: sive sint externi privativi, ut impedire tentationem, auferre occasiones pravas, etc., verum etiam procedere eamdem veritatem de effectibus gratiae, qui circa alios fiunt, quatenus ad salutem praedestinati interdum multum conferunt, ut mox dicemus. Probatur, quia ille effectus gratiae, qui uni datur, et non solum ipsi, sed etiam alteri prodest, est effectus meritorum Christi, quia in universum omnia dona gratiae , quae conferuntur omnibus hominis, imo et omnibus angelis, sunt ex Christi merito, ut dict. 1, tom. disput. 42, ostendi : ergo etiam gratia, vel auxilium uni collatum , prout prodest alteri, et est effectus praedestinationis ejus, est etiam effectus meritorum Christi. Confirmatur, quia beneficium gratiae intrinsece (ut sic dicam) collatum Stephano, ut extrinsece prosit Paulo, est magnum beneficium factum Paulo ad salutem ejus ani- mae conferens, ergo comprehenditur sub generali regula Pauli: Benedixit vos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo. Nam illa debet cum eadem universalitate respective intelligi, ut quodcumque donum gratiae, respectu cujuscumque personae induat rationem beneficii spiritualis ei collati, ex Chris-. ti meritis procedat. Dices, ergo etiam ipsa Incarnatio erit effectus praedestinationis hominum , nam propter nos homines et propter nostram salutem descendit de celis: quod si hoc ita est, jam non erit Christus causa praedestinationis nostrae quoad omnes effectus gratiae, qui ex illa nascuntur : quia Christus non est causa suae Incarnationis. Respondetur nesando primam sequelam, quia Incarnatio vel non est per se primo ordinata propter redemptionem , vel salutem aliorum hominum, sed propter sese, et propter eximiam communicationem divinae bonitatis, vel eo modo, quo est ordinata ad hominum salutem, non est peculiariter ex praedestinatione, sed ex generali voluntate redimendi homines, et ita, ut illa sit causa omnium effectuum praedestinationis singulorum hominum , non est necesse , ut ipsa etiam sit ex meritis Christi Domini, quod ex infra dicendis capite ultimo hujus libri amplius explicabitur.

4. Unus homo potest mereri alteri preedestinationem.— Ultimo dicendum est, unum purum hominem posse aliquo modo mereri alteri praedestinationem ejus, quoad effectum gratiae illius, etiam quoad primum, qui in ipso praedestinato, seu circa illum sit, non tamen pesse aliquem hujusmodi hominem maereri simphiciter totam praedestinationem alterius, quoad omnes ejus effectus ad divinam gratiam pertinentes, neque eo modo, quo Christus illos meruit. Prior pars communis est, eamque docet D. Thomas, dict. quaest. 28, art. S, et 3 part., quaest. 4, art. 3, ad 4, et quaest. 6, de Veritat. art. 6, ubi in solut. ad 3, posteriori loco propositum fatetur, posse unum mereri alteri, et gratiam primam et finalem et nihilominus non mereri totam praedestinationem. Et in solut. ad 2, docet, praedestinationem Pauli fuisse hoc modo ad effectum productam per orationem Stephani. Quae fuit etiam sententia Augustini, quaest. 2, lib. 1, ad Simplicianum, et serm. 1 et 4, de S. Stephano. Ex quo exemplo constat, vocationem Pauli fuisse effectum orationis Stephani. Unde idem Augustinus, de Bono persever., cap. 22, generatim ait: Si qui sunt nondum vocati, pro eis, ut vocetur oremus, fortasse enim ita praedesti- nati sunt, ut nostris orationibus concedantu. At vocatio solet esse primus praedestinationis effectus, qui in ipsomet praedestinato sit: ergo potest unus esse causa praedestinationis alterius quoad hujusmodi effectum primum. Ratio autem est, quia licet hic effectus respectu ejus, in quo recipitur, sit ille primus, ut in illo gratiam non supponat, et ideo non possit cadere sub meritum ejus, tamen in altero supponit gratiam, et ideo potest cadere sub meritum alterius: nam homo Deo gratus non solum sibi, sed etiam aliis potest mereri, saltem de congruo.

5. Duobus modis aliquis donum gratie mereri potest alteri. — Per Beatissimam Virginem beneficia gratiae nobis conceduntur. — Altera vero pars imprimis declaratur, quia duobus modis potest quis mereri alteri aliquod donum gratiae, primo immediate et in se, quomodo dictum est meruisse Stephanum Paulo vocationem: secundo in radice, quomodo idem Stephanus meruit Paulo omnia bona, quae post vocationem operatus est, quia omnia duxerunt originem ex vocatione: non meruit autem Stephanus Paulo omnes spirituales gratias, quas postea in discursu vitae recipit, immediate, ac in seipsis, quia nec pro illis omnibus impetrandis in particulari oravit: nec necesse est, ut DEUS intuitu meritorum Stephani dederit Paulo omnia et singula bona. gratiae, quae illi contulit. Eademque ratio et proportio est de quolibet puro homine respectu alterius, etiamsi Beatissuma Virgine pro aliis orante, aut promerente sermo sit. Nam, licet sancti interdum per exaggerationem dicant, omnia gratiae beneficia per Virginis intercessionem nobis concedi, non est tamen de hoc certa lex, ita ut hoc medium sit ex lege necessarium, licet ad omnia et singula possit esse utilissimum, et DEO gratissimum, quod sancti maxime intendunt.

6. Inter Christum Dominum et purum hoinem in causa hominum praedestinationis discrimen. — Secunda differentia constituitur. — Haec ergo est prima differentia inter Christum et purum hominem, quod Christus ex certa et infallibili lege Dei, ita est causa totius praedestinationis aliorum hominum, ut omnes et singuli effectus ejus, non solum in radice, sed immediate et in se conferantur intuitu meritorum ejus, adeo ut ipsa etiam gloria, quam unusquisque meretur sibi de condigno, detur etiam proxime et immediate, altiorique ratione propter Christi meritum: quod totum in dicto primo tomo ostensum est. At nullus homo purus potest sic mereri alteri omnes praedestinationis effectus, ideoque nullus dicitur proprie mereri alteri simpliciter praedestinationem. Ac propterea congruentissime dixit D. Thomas posse unius praedestinationem alterius orationibus juvari, non tamen fieri. Alia differentia est, quia purus homo non meretur alteri de condigno, nedum de justitia rigorosa, sed tantum de congruo, ut ex 1, 2, quaest. 114, constat, Christus autem non solum de condigno, sed etiam de justitia rigorosa nobis praedestinationem meruit, ut in 3 part., quaest. 1, art. 2, et quaest. 19, late ostenditur.

7. Aliud discrimen. — Denique potest alia differentia assignari, quia purus homo, Stephanus, verbi gratia, ita meruit vocationem Pauli praedestinati, ut nihilominus ipsamet oratio, per quam Stephanus id meruit, fuerit effectus praedestinationis Pauli, quatenus ordine rationis antecedit in mente DEI ad omnia merita Stephani, ut paulo post videbimus. Et ita licet illa vocatio esse potuerit primus illorum effectuum praedestinationis Pauli, qui in ipso Paulo recipiuntur, non est tamen primus simpliciter, quia oratio Stephani est prior et illa connumeratur inter effectus praedestinationis Pauli, non eorum, qui in ipso fiunt, sed eorum, qui propter eum peculiariter fiunt. Eadem ratio est de quocumque homine praedestinato, ad alium purum hominem comparato. At Christus ita meretur alteri vocationem congruam, quae est praedestinationis effectus, ut tamen necesse non sit, ipsum Christi meritum, vel principium, a quo procedit, esse effectum praedestinationis Pauli, vel alterius similis: quia Christi meritum se habet ut universalior causa, quae ex altiori quadam praedestinatione nascitur, ut capite ultimo amplius declarabimus.

PrevBack to TopNext