Text List

On this page

Caput 22

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

Caput 22

Possit-ne dari causa praedestinationis ex parte actus divinae voluntatis

CAPUT XXII. POSSIT-NE DARI CAUSA PRAEDESTINATIONIS EX PARTE ACTUS DIVINAE VOLUNTATIS.

1. Proprie non datur causa praedestinationis divine. — In actu libero Dei duo considerari possunt.—Hactenus dictum est de causis praedestinationis quoad ejus effectus, nunc videndum est, an possit praedestinatio habere causam aliquam, vel rationem ex parte ipsiusmet actus manentis in Deo, quod si potest illam habere, deinceps inquiremus, quaenam sit illa. In hoc ergo certum imprimis est, si proprie et in rigore loquamur de causa realiter influente, non posse dari causam divinae praedestinatio- nis, quia nec reprobationis, nec alicujus divini actus dari potest: et ratio est, quia actus divinae voluntatis increatus est, immutabilis et aeternus, et ideo nullam veram et realem causam habere potest, etiam aeternam, nedum temporalem. Atque hoc est, quod D. Thomas et omnes theologi supponunt tanquam manifestum in hac materia. Tamen loquendo latius de causa, prout dicit quamcumque rationem, vel conditionem objectivam, sic locum habet quaestio haec circa praedestinationem ex parte actus divini. Nam consistit praedestinatio in actibus praescientiae et voluntatis liberae Dei, ut supra visum est. In libero autem Dei actu duo considerare possumus, unum est existentia illus actus quoad totum suum esse reale, et sub hac ratione hic non consideratur, nec habet locum quaedam quaestio, quia talis actus ut sic, non est liber, sed necessarius, et ita nullam potest habere causam, vel rationem ex parte creaturae libere operantis. Alio vero modo spectatur ille actus, ut libere terminatus ad effectum creatum et quoad hanc determinationem (quidquid illa sit) locum habet quaestio, an habeat rationem aliquam objectivam, vel motivam ex parte hominis.

2. Dubii ratio. — Nam quod possit illam habere videtur probari. Primo in praescientia futurorum, nam praescit illa DEUS, quia futura sunt, ut communiter Patres loquuntur, quos retuli lib. 1, de Auxiliis, c. 13, et lib. 3, c. 5. Ergo ipsa futuritio, seu veritas talis propositionis de futuro est ratio objectiva, ob quam scientia divina terminatur ad talem effectum, quod si res sit futura in praedefinitione divinae voluntatis, tunc ipsa voluntas est ratio objectiva divinae scientiae. Quo sensu dictum est ab Hilario, lib. 9, de Trinit. Deum praescire futura, quia vult illa, ut latius adnotavi, et exposui, lib. 1, de Scientia futur., c. 5. Atque hoc maxime contendit Augustinus in hac materia, cujus sensum perceperat Prosper, quanquam ut ab ipso amplius confirmaretur, ab eodem Augustino interrogat in epistola ad eumdem, tom. 7, ante lib. de Praedestinatione Sanctorum, circa finem : An per scientiam stet propositum (ut Massilienses dicebant) an vero Praescientia sit subniva proposito, ut ipse sentiebat. Augustinus autem hanc posteriorem sententiam confirmat, toto libro de Praedestinat. Sanctor., praesertim c. 9 et 10, et lib. de Dono persever., praesertim c. 18 et 19, et Epistola 105 et 106, et saepe alias. Idemque sensit Hilarius in Epistola ad Augustinum. Non sentiunt autem esse necessarium, ut semper praescien- tia in praefinitione fundetur, sed solum interdum et maxime in praedestinatis in illa fundari. Nam ex eisdem Patribus constat, posse interdum praescientiam esse de his, quae praedestinata non sunt, si cum sola permissione futura sint, ut docuit idem Augustinus, libro de Praedest. Sanct., c. 10, et lib. 5, de Civit., c. 9, 10 et 11.

3. Rationes. — Rursus ex parte voluntatis potest dari ratio objectiva liberae determinationis Dei: de qua re multa aliis locis dixi, praesertim, 3 part., tom. 1, circa quaest. 19, et Relect. 1, et tractatur etiam 1 part., q. 19, art. 5. Quia tamen est necessarium fundamentum hujus materia,, breviter confirmandum et explicandum est. Ita ergo sentit D. Thomas hic art. 5, ad 3, et 1, contra Gentes, cap. 82, ad 4 rationem, et cap. 86, ubi Ferrarius, et in cap. S7. Item Capreolus, in 1, d. 41, q. 1, art. 2, ad finem, ubi Durandus, q. 2, num. 5, ait, unam volitionem liberam Dei esse rationem alterius, nostro modo intelligendi, sicut unum attributum est ratio alterius, et idem sensit ibi Gabriel, quaest. unic., in princip., et Gregorius, quaest. 1, artic., Marsilius, in 1, quaest. 41, art. 1, Alensis, 1 part , quaest. 28, memb. 3, art. 3, et ratione declaratur, quia Deus vult unum objectum ut finem, et aliud ut medium ad illud : ergo illud quod est finis, est ratio volendi aliud. Item Deus vult aliquid supposita aliqua conditione ex parte creaturae, quod non vellet, illa non supposita, ergo illa conditio est aliquo modo ratio objectiva talis voluntatis. Antecedens declaratur in naturalibus : quando enim DEUS creat animam rationalem in hominis generatione, non creat illam, nisi quatenus corpus jam perfecte dispositum illam requirit, et suo jure exigit: ergo illa corporis dispositio est ratio objectiva, inclinans voluntatem Dei, ut hic, et nunc velit animam creare. Evidentius autem id constat moralibus, vult enim Deus dare, quod petitur, quia petitur in vi promissionis ab ipso factae: vult etiam conferre praemium ratione meritorum : illa ergo objective determinant voluntatem Dei ad praemium conferendum. Id quod clarius est in redditione poenarum, quas DEUS non vult ex se, sed nobis provocatus, ut ait Damascenus, lib. 2. de Fide, cap. 29 et 30. Ergo demerita hominis determinant objective voluntatem Dei, ut velit illa punire. Determinare autem dicimus, non inferendo necessitatem, sed quantum est ex se movendo, et inclinando , ut D. Thomas loquitur 1, contra Gent., cap. 82.

4. Effugium. — Rejicitur. — Responderi solet ad haec, et similia argumenta, recte probare, unum effectum voluntatis esse causam alterius, non vero esse objectivam rationem divinae voluntatis, quae uno simplicissimo actu vult unum esse propter aliud, aut esse dispositionem ad aliud, etc. Sed boc nulla ratione satisfacere potest, quia haec causalitas unius effectus respectu alterius non est, nisi media voluntate divina, inclinando illam ad talem effectum, ut verbi gratia, oratio est causa effectus postulati, non quia per se, et immediate efficiat illum, ut per se constat: sed quia inclinat divinam voluntatem ad illum faciendum, quod Scriptura aliquando explicavit his verbis, Obediente DEO voci hominis. Et ex humanis intelligi potest, nam qui ab ablo petit eleemosynam, in tantum est causa eleemosynae : in quantum inclinat voluntatem alterius, nec potest talis causalitas aliter intelligi. Et ita etiam explicat D. Thomas 2, 2, quaest. 83, art. 1. Idemque fere est in omni causalitate morali, qualis est in merito, vel demerito et etiam in dispositione morali : ergo si Deus vult causalitatem illorum effectuum inter se, vult etiam, ut in uno eorum, verbi gratia, in merito, sit sufficiens ratio, ob quam voluntas ejus determinetur, saltem ordine excutionis, ad volendum alium effectum.

5. Ratio a priori. — Ratio autem a priori est, quia non solum non repugnat divinae per- - fectioni, verum etiam est maxime consentaneum et necessarium ad infinitam perfectionem ejus. Prior pars constat primo, exemplo scientiae, in qua hoc invenitur sine ulla imperfectione : Secundo, quia unico simplicissimo actu potest Deus haec omnia velle sub quacumque ratione in ipsis rebus inventa et conformi divinae sapientiae. Unde etiam patet altera pars, quia ad perfectionem DEI spectat regulare (ut nostro modo loquamur) suos actus liberos per suam divinam sapientiam, ut recte dixit D. Thomas, 1 part., quaest. 21, art. 3. Pertinet etiam ad perfectionem Dei, justitiam distributivam, aut punitivam, fidelitatem, misericordiam , liberalitatem et similes virtutes in suis liberis actibus exercere. Haec autem fieri non possunt, nisi consideratis in objectis variis conditionibus et rationibus eorum, quae hunc vel illum modum voluntatis postulent, et hoc ipsum significamus dicendo , in objectis ipsis reperiri aliquas rationes divinarum voluntatum. Neque in hac veritate aliquam difficultatem invenio : nam haec non est vera causalitas, ut repugnet DEO, sed est conditio praesupposita ex parte objecti, quae nihil repugnat, quia talis conditio non supponitur absolute al omnem DEI voluntatem, sed ex una supponitur ad aliam ratione distinctam.

6. Ex dictis collectio. — In divina voluntate vexequente potest dari causa preedestinationis.— Quee maneant sub controversia. —Ex his ergo principiis in praesenti materia concludimus, necessarium esse inquirere, an divinae praedestnationis ex parte divinae voluntatis, vel praescientiae, ut terminatae ad praedestinationis effectus, detur aliqua causa, quae sit ratio objectiva ex parte hominis. In qua quaestione omnes theologi videntur sentire ; in ordine ad divinam voluntatem exequentem, saepe posse dari rationem praedestinationis , quia potest dari causa aliquorum effectuum praedestinationis , qui non fiunt, nisi per divinam voluntatem, ut ad ipsos terminatam ; ergo illa eadem causa gloriae, vel gratiae, id est, meritum gloriae, vel dispositio ad gratiam erit ratio voluntatis divinae, prout determinatur ad illas praestandas. Atque hoc sensu dixit Augustinus, lib. 1, ad sumplicianum, quaest. 2, aliquam electionem eeternam ad gloriam esse ex praescientia meritorum. Sic etiam dispositio ultima ad gratiam a DEO praevisa fuit ratio, ob quam ab aeterno decreverit gratiam justificantem infundere, et sic de aliis mediis, quae possunt habere hujusmodi rationem. Duo vero manent sub controversia. Unum est, an in omnibus mediis praedestinationis possit inveniri aliqua hujusmodi ratio divinae voluntatis. Aliud est, an in illismet effectibus, in quibus invenitur, sit haec prima ratio praedestinationis eorum, vel potius haec ipsamet causa proveniat ex alia priori praedestinatione talium effectuum : quae duo in sequentibus tractanda sunt.

PrevBack to TopNext