Text List

On this page

Caput 23

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

An ex parte hominis electi dari possit causa, vel ratio praedestinationis secundum se, seu quoad liberam determinationem aeterni actus

CAPUT XXIII. AN EX PARTE HOMINIS ELECTI DARI POSSIT CAUSA, VEL RATIO PRAEDESTINATIONIS SECUNDUM SE, SEU QUOAD LIBERAM DETERMINATIONEM AETERNI ACTUS.

1. In quo sit preecise difficultas. — Principio supponendum est ex Durando in 1, d. 41, quaest. 2, quamvis si, disputatio inter auctores, in quo actu intellectus, vel voluntatis formaliter consistat praedestinatio : tamen cum agitur de causa praedestinationis secundum se omnes convenire, dispositionem revocandam esse ad actum voluntatis. Et ratio est, quia praescientia intellectus de re absolute futura solum per modum simplicis notitiae, sive sit per modum scientiae approbationis, sive, ut alii volunt, per modum imperii, semper supponit actum voluntatis, et illo supposito, non habet aliam rationem, nisi aut veritatem rei futurae, aut efficacitatem ipsius propositi. Et ideo, si propositum habet aliquam causam, vel rationem ex parte hominis, eamdem habebit praedestinatio, prout est in intellectu. Si vero talis propositi nulla est causa ex parte hominis, jam resolutio ultima praedestinationis non fit in opus hominis , sed in propositum Dei. Denique, si praedestinationis potest dari aliqua ratio, maxime erit, quatenus praedestinatio libera est Deo et in hoc invenitur aliquid, quod sit ratio liberae determinationis Dei: libertas autem formaliter est in proposito voluntatis, quo posito, caetera, quae ad intellectum pertinent, necessario consequuntur, ergo merito haec disputatio ad causam ipsius propositi revocatur.

2. Non est controversia de causa, quae fundani possit n opere ex liberi solius arbitrii varibus facto. — Secundo suppono, hic jam non esse quaestionem de causa, quae fundari possit in opere naturali viribus solius liberi arbitrii facto: quia ostensum est, tale opus non esse causam alicujus effectus gratiae: et ex hoc evidenter sequitur non esse causam praedestinationis, seu propositi Dei conrerendi aliquem effectum gratiae. Haec illatio in superioribus est obiter demonstrata, et nunc breviter declaratur a contrario. Nam qui est causa praedestinationis, etiam est causa effectuum praedestinationis, quia ipsa praedestinatio est causa talium effectuum, et qui est causa causae, est etiam causa effectuum ejus. Quae causalitas hcet in naturalibus sit per accidens, in moralibus, de quibus agimus, est per se. Imo in praesenti materia vix potest alio modo habere locum causalitas: quia oratio, vel meritum in tantum est causa alicujus effectus, in quantum impetrat, vel inclinat divinam voluntatem ad illud faciendum. Prima autem et praecipua voIuntas Dei est praedestinativa: ergo qui fuerit causa determinationis talis voluntatis, erit causa effectus ejus: ergo ab opposito consequentis, quod non potest esse causa effectus praedestinati, multo minus potest esse causa effectus praedestinationis.

3. Atque hinc ulterius sequitur, quaestionem hanc non habere locum etiam in opere ex gratia facto, respectu divini decreti, quatenus terminatum est ad dandam primam vocationem congruam : nullo enim modo potest tale opus esse causa, vel ratio talis decreti seu determinationis ejus. Probatur eodem argumento, quia ostensum est, tale opus non posse esse causam hujus effectus, scilicet, vocationis: ergo nec potest esse causa praedestinationis ejus. Quae ratio (ut hoc obiter advertam) non solum probat de illa vocatione, prout datur praedestinato, sed etiam prout saepe datur reprobo : nam etiam illi datur ex proposito aeterno Dei, quod propositum necesse est, esse omnino gratuitum sine fundamento in aliquo opere futuro, vel praeviso in tali reprobo ex tali vocatione. Quia per tale opus non potest quispiam mereri talem vocationem : ergo multo minus mereri potest praeparationem, seu propositum dandi illam. Imo ulterius potest hoc ipsum applicari ad propositum dandi vocationem sufficientem, licet congrua non sit: quia etiam illa est donum, quod sub nullum meritum cadit.

4. Prima opinio. — His positis sunt in hac quaestione variae opiniones, quae licet in modo loquendi de causa praedestinationis in re parum differant, in fundamento principali multum conveniunt : multi ergo nomine praedesunationis solum intelligunt electionem ad gloriam, seu efficacem Dei voluntatem dandi alicui gloriam. Ex quo principio aliqui absolute dicunt, in omnibus praedestinatis praecedere causam aliquam a Deo praevisam, ob quam voluntas divina determinatur ad praedestinandos illos. Ita sentit Guillelmus de Rubione in 4, distin. 41, quaest. 1, art. 1et 2, et Major, dist. 40, q. 2, et Osorius, lib. 9, de Justitia. Alii vero in quibusdam singulariter praeelectis a DEO non admittunt causam praedestinationis, quia Deus ex se, et ante omnem causam in eis praevisam decrevit absolute eis dare gloriam: credunt tamen hos esse in parvo numero, comparatione ad caeteros omnes, qui salvantur. Unde, illis tantum exceptis, in caeteris omnibus aiunt, dari causam praedestinationis. Et haec fuit opinio Ocham et Gabrielis, in 1, distinc. 41, quaest. 1. À quibus nihil re ipsa discrepat Catherinus, lib. 1, de Praedestinatione Dei, cap. ultimo, et lib. 3, cap. 1 et 2. Sed differt in modo loquendi, quia ille non vocat praedesUünationem omnem voluntatem efficacem DEI dandi alicui gloriam, sed tunc solum, quando Deus ex se, et sine praescientia meritorum habet talem voluntatem. Putat enim in nomine praedestinationis illam particulam, prae, dicere non solum antecessionem aeternitatis ad tempus, sed etiam prioritatis (secundum rationem in signis aeternitatis) voluntatis ad scientiam Dei. Et ita, inquit, voluntatem efficacem Dei dandi alicui gloriam, esse destinationem : tunc autem esse praedestinationem, quando illa voluntas antecedit praescientiam meritorum. Unde quoad modum loquendi negat dari in praedestinatis causam ex parte eorum, ob quam Deus eos praedestinaverit : quia per illam particulam prae, dicto modo expositam, talis causa excluditur. Ait tamen consequenter (in quo loquendi modo valde erravit) quam plurimos salvari, licet praedestinati non sint: unde etiam de illis negare posset dari causam praedestinationis, quia quod non est, non habet causam : in illis autem (ut putat) non praecedit praedestinatio. At in re concedit in omnibus illis dari causam ex parte eorum, ob quam Deus vult efficaciter eos salvare, eosque eligit, et ab aeterno efficaciter destinat ad gloriam.

5. Alia opinio. — Alii vero doctores praedesunationem appellant voluntatem dandi non tantum gloriam, sed simul gratiam sanctificantem cum dono perseverantiae usque ad beatitudinis consecutionem: nolunt tamen sub praedestinatione comprehendi primum gratiae auxilium seu primam vocationem, etiamsi congrua sit in ordine ad proximum effectum ejus, sive fidei, sive poenitentiae, sive primae justitiae aut cujuscumque temporalis gratiae et sanctitatis, quia hi effectus inveniri possunt in reprobis: unde non proveniunt ex praedestinatione, sed ex generali providentia. Quo principio supposito, docent, dari causam praedestinationis ex parte omnium qui salvantur, quia Deus non vult efficaciter dare alicui gloriam, donec praevideat illum perseveraturum in gratia usque ad finem vitae: nec vult dare illi perseverantiae donum, donec videat illum bene utentem prioribus gratiae donis: et tunc praedestinat illum, quando hanc perseverantiam usque ad gloriam il dare vult. Hanc sententiam videtur docuisse Bonaventura in 1, d. 4, art. 1et 2, quamvis subobscure, et eodem modo illam indicat Alensis, 1 part., quaest. 28, memb. 3, art. 3, et Albertus, in dist. 41, art. 2, junet. 3. Non potest autem haec sententia accommodari infantibus, ut Bonaventura etiam intellexit, quia in eis nullus usus gratiae praevidetur: et ideo in illis necessario dici debet, non dari causam praedestinationis ex parte illorum. Procedit ergo haec sententia in solis adultis, cumque in eis non detur causa meritoria de condigno respectu doni perseverantiae, sed tantum de congruo, et respectu beatitudinis detur meritum de condigno, necesse est, ut cum causam praedestinationis admittunt, absolute loquantur de dispositiva, vel impetratoria, aut meritoria, abstrahendo a merito de congruo, vel de condigno.

6. Tertia opinio. — Alii praeterea doctores, nomine praedestinationis, intelligentes voluntatem Dei efficacem, seu absolutum decretum dandi homini gratiam et gloriam , sub gratia comprehendendo omnem gratiam a prima vocatione usque ad ultimum auxilium datum ad perseverandum in gratia usque ad terminum vitae, docent, non dari causam ex parte hominis praedestinati , nec rationem aliquam ob quam Deus habeat tale decretum erga illos. Inter hos autem doctores est quaedam Paivers tas. Nam quidam in illo decreto admittunt, virtute contineri plura decreta ratione distincta, per objecta et beneficia gratiae, ad quae terminantur. Sic enim Paulus ad Rom. 8, sub uno simphci praedestinationis nomine solum hoc negotium comprehendit, dicens : Quos praescivit , et predestinavit , conformes fieri imaginis Filii sui. Postea verosingula, quae in illa praedestinatione continentur, distinguit dicens : Quos autem praedestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit, hos et sanctificavit. Existimant vero ndem auctores, eumdem ordinem rationis servari inter illa decreta, quem re ipsa servant effectus ipsi inter se, seu objecta talium decretorum. Ita ut sicut vocatio est prior justificatione, ita etiam Deus prius ratione voluerit-dare vocationem, quam justificationem, et prius decreverit justitiam infundere in tali gradu , quam decreverit dare tale augmentum, vel perseverantiam in illa, et prius hoc statuerit, quam de beatitudine conferenda praefinierit, de qua volunt esse ultimum praedestinationis decretum. Unde tandem concludunt, si de singulis his decretis ratione distnctis loquamur, primi quidem non dari causam ex parte hominis, quia ante illud decretum nihil potest praecedere, quod sit ejus causa : quidquid autem ex illo, vel post illud sequitur, non potest esse illius causa, quod totum i in superioribus satis probatum est. At caeterorum omnium decretorum aiunt, posse dari causam ex parte hominis, vel dispositivam, vel impetratoriam, vel meritoriam de congruo, vel de condigno, respective. Ratio est, quia quodlibet decretum posterius secundum rationem supponit praevisum effectum aliquem liberi arbitrii jam excitati, et adjuti supernaturaliter per effectum primi decreti : nam decretum de justificando homine supponit praevisam dispositionem ejus, conceptam per vocationem datam per primum decretum, et per auxilium concomitans talem vocationem , et sic de caeteris consequenter : nec alium ordinem inter haec divina decreta admittunt. Unde fit, ut in rigore solum primum decretum sit mere gratuitum, reliqua vero sint ex aliquo merito hominis in priori gratia fundato, et a Deo jam praeviso.

7. Objectio contra dictam sententiam.—Cuod si objiciatur, quia hinc sequitur dari causam ex parte hominis praedestinationis ejus, quia praedestinatio maxime consistit in decreto dandi gloriam et sanctitatem perpetuam et nunquam admittendam, ut ex ad Ephes. 1, colligitur. Respondet Turriam, opusc. de Electione, suo modo accommodando praedestinationis nomen. Nam interdum (ait) significat tantum decretum efficax dandi gloriam, quae in librode Praedestinatione et Gratia Augustino attributo, cap. 3, vocatur praedestinatio gloriae et remunerationis. Aliquando vero significat decretum dandi gratiam perseverantem et stabilem, juxta illud ad Eph. 1: Qui predestinavit nos in adoptionem filiorum Dei. Qua distinctione supposita, ait Turriam, praedestinationis ad gloriam dari causam ex parte hominis, ut probat objectio facta, non vero praedestinationis ad gratiam. Qui auctor in re nihil differt a Gabriele et aliis, quos in num. 4, retuli, sed solum in usu illius vocis. Et praeterea consequenter loquendo, posset et deberet distinguere praedestinationem ad gratiam sanctificantem, et ad gratiam vocantem, et admittere causam respectu prioris, et maxime respectu praedestinationis ad perseverantem et stabilem sanctitatem usque ad mortem, quia illa (juxta hanc sententiam) non praedestinatur, nisi post praevisum aliquod meritum hominis, saltem de congruo: vel certe (secundum alios) non praefinitur absolute ante praevisam totam liberam cooperationem hominis, per quam cum effectu perseverandum est. helinquitur ergo, ut juxta hanc sententiam et divisionem, solius praedestinationis ad primam vocationem congruam non detur causa ex parte hominis.

8. Alii vero (quibus haec distinctio necessaria non videtur, et ideo illa uti nolunt) respondent simpliciter negando sequelam : quia praedestinatio simpliciter dicta non significat uuum aliquod singulare decretum Dei, prout a nobis ratione distinguitur a reliquis, sed significat quasi collectionem omnium illorum decretorum a decreto vocationis, usque ad decretum gloriae absolutum et efficax. Hujus autem collectionis non datur causa ex parte hominis, cum non detur causa illius primi decreti, quod est quasi fundamentum caeterorum. Ideoque simpliciter negandum esse dicunt, dari causam P edestinationis, licet facile admittant dari causam electionis ad gloriam, vel ad unam aut alteram gratiam, quae aliam gratuitam electionem ad priorem gratiam supponat. Putantque hujus sententiae defensores, hanc fuisse mentem Augustini et D. Thomae, imo et debere esse auctorum omnium, qui fatentur dari posse ex parte hominis causam omnium gratiarum, et effectuum praedestinationis usque ad ipsam gloriam, praeterquam primae vocaionis, seu primae gratiae auxiliantis. Quia sicut nos supra dicebamus, bene sequi negative, non datur causa effectus talis gratiae : ergo nec datur causa praedestinationis, ut terminatae ad talem effectum : ita putant recte sequi affirmative, datur causa talis effectus gratiae, ac praedestinationis, ergo etiam datur causa praedestinationis ut terminatae ad talem gratiam, quae proprius vocatur electio ad tale donum gratiae, vel gloriae.

9. Ratio vero hujus illationis redditur, quia electio, vel praedestinatio non potest habere causam, vel rationem divini decreti secundum se, sed solum ratione effectus, vel mediante effectu: ergo si datur causa effectus, datur causa praedestinationis DEL, quatenus ad talem effectum terminatur. Antecedens declaratur, quia in divino proposito, quo praedestinat, duo possunt considerari. Unum est actus realis et increatus Dei, et hujus clarum est non posse dari causam, vel rationem aliquam extra Deum, quia, ut sic est simphiciter necessarius. Aliud est libera determinatio talis actus ad talem etfectum, et haec non addit Deo, nisi respectu rationis, qui in Deo resultat ex tali effectu: ergo si aliqua potest in homine dari causa, cur actus Dei habeat talem respectum, solum est, auatenus potest dari aliqua causa talis effectus. Sicut in creatis nihil potest esse causa relationis, nisi quatenus potest esse causa fundamenti, aut termini relationis : ergo quidquid est causa alicujus effectus praedestinationis, est causa ipsiusmet praedestinationis, seu voluntatis Dei ut terminatae ad talem effectum. Ex Scriptura etiam afferuntur multa in favorem hujus sententiae, sed illa omitto, quia nihil aliud probant, quam posse nos mereri gloriam et augmentum gratiee. Citantur etiam nonnulla ex Patribus Graecis, quae partim in superioribus declarata sunt, partim inferius breviter attingentur. Si quis autem recte consideret, etiam hic dicendi modus nihil in re differt a praecedentibus, quatenus non admittunt decretum Dei efficax circa gloriam, vel perseverantiam et sanctificantem gratiam, nisi post praevisa absoluta merita, vel dispositionem liberam hominis et ratione illius ; solumque differt in usu vocis praedestinatio.

10. Est denique alia opinio, quam etiam in solo modo loquendi, a superiori differre censeo. Convenit enim cum illa in hoc, quod ponit totam rationem gratuita praedestinationis in gratuita vocatione, quam non potest esse ex ullis meritis, convenit etiam in modo loquendi, quoad hoc, ut praedestinationis, simpliciter loquendo, nulla detur causa ex parte hominis. Differt tamen in duobus aliis, quia imprimis non admittit in praedestinatione distinctionem illam decretorum, etiam secundum rationem, sed dicit esse unum simplex decretum constituendi hominem in tali ordine rerum, in quo et vocationem congruam, et gratiam cum perseverantia usque ad terminum gloriae inclusive consequatur. Cujus decreti evidens est, non posse dari causam ex parte hominis praedestinati. Quid enim in tali homine praevideri potest, ut absolute futurum prius, quam in aliquo ordine rerum constitui decernatur? In hoc autem decreto simplici includitur (juxta sententiam hanc) non solum praedestinatio, sed etiam electio ad gloriam et ad omnem gratiam: et ideo infert haec opinio, quod sicut non datur causa praedestinationis, ita neque admittitur causa electionis, sive ad gloriam, sive ad gratiam, quia non sunt aliquid praeter illud simplex decretum: nec in illo distinguuntur, ut aliquid prius vel posterius, quia nec ratione distinguenda sunt.

11. Sed ut dixi in primo libro non apparet, quomodo possit negari distinctio rationis inter illa decreta, cum non solum habeant materialia objecta distincta, sed etiam proxima motiva, ratione quorum unum est actus justitiae reddentis praemium: aliud est specialis decentiae, ac congruitatis dandi formam juxta dispositionem; aliud est mere gratuitum et liberale ex sola bonitate divina. Nemo item negare potest, Deum in tempore collaturum gloriam propter merita: ergo nec potest negare habuisse aliquod internum decretum dandi gloriam propter futura merita, quae necessario debuerunt esse praevisa ante tale decretum, cum talis determinatio decreti in meritis suo modao nitatur. Quis autem neget tale decretum distinctum ratione esse a decreto constituendi hominem in tali ordine rerum? cum hoc nec supponat scientiam absolutam futuri meriti in tali homine, nec sit actus justitiae, sicut est illud. Ilemque argumentum fieri potest de decreto dandi quamcumque gratiam post primam, quam Deus in tempore dat ratione alicujus meriti, vel dispositionis: non enim potest negari, quin Deus habuerit aeternum decretum dandi illam gloriam tali modo et tali titulo, cum tamen de prima gratia simile decretum non habeat.

12. Quod si haec opinio non intendat negare haec decreta, sed dicat, illam non pertinere ad praedestinationem, sed potius ad executionem praedestinationis, et praedestinationem solum constituat in illo primo decreto constituendi hominem in tali rerum statu, etc. In re quidem verum dicit, et ab ea quantum ad negandam causam praedestinationis non discrepabimus, non tamen videmus, cur negandum sit, in illo praedestinationis decreto contineri formaliter, et expresse voluntatem efficacem dandi praedestinato beatitudinem, ut finem ejus ultimum, et omnia dona gratiae, ut media ad illum, cum ordine etiam eorum inter se in ratione finis proximi, et medii, cum ad haec omnia formaliter et expresse, et cum tali habitudine seu motivo decretum illud determinetur. Quod si formaliter et simplicissime haec omnia continet, necessario fatendum est, posse in eo distingui plura decreta ratione distincta pertinentia ad ordinem intentionis , non minus quam distinguatur decretum pertinens ad executionem, ab hoc decreto praedestinationis: vel non minus quam in executione distinguantur voluntas glorificandi, et sanctificandi, et remittendi peccata, vel poenas, et vocandi, etc., vel denique non minus etiam quam distingui soleant plures ideae et similia.

13. Quocirca in hac sententia hoc modo explicata nihil video, quod reprehendi possit, praeter modum illum loquendi confusum et sine distinctione rationis inter illa decreta, quod parvi momenti est. Juxta alios vero explicandi modos. Unum est, quod a multis graviter, et cum censura reprehenditur, nempe, quod asseratur dari causam ex parte electorum suae electionis efficacis ad gloriam, quod esse valde falsum, et contra Scripturam dixit Abullensis, Gen. 95, quaest. 3et 4, et consentit Sotus, in cap. 9, epist. ad Rom. et alii. Ego vero, licet in illa senteritia, ut est explicata, nihil inveniam ab Ecclesia damnatum, nec pertinens ad errorem Pelagii, vel reliquiarum ejus, quia non tribuit meritum gratiae, vel praedestinationis ejus, libero arbitrio solis viribus na- turae operanti, et ita non admittit meritum totius gratiae, nec initii ejus : nihilominus non censeo illam esse veram, quia falso nititur fundamento, dum negat, ordine intentionis praecedere efficax decretum Dei, etiam quoad beatitudinem et perseverantiam, ac justitiam mediis liberis actibus praedestinato conferendam , de qua re satis in primo libro dictum est. Nec credo posse auctores hujus sententiae sufficientem rationem reddere, etiam quoad modum loquendi, et explicandi, cur admitti non debeat causa praedestinationis quoad liberam determinationem divini actus. Quid ergo sentiendum nobis sit, magisque consentaneum Augustino et D. Thomae videatur, sequentibus assertionibus explicabo.

14. Prima assertio. — Dico ergo primo. Praedestinatio non habet causam, vel rationem ex parte praedestinati, non solum quoad decretum dandi illi primam vocationem congruam, verum etiam, nec quoad decretum efficax dandi illi felicitatem, et sanctitatem aeternam et consequenter censeo nec Scripturae, neque Augustino satisfieri, si solum dicamus hominem non posse mereri vocationem congruam , sive praedestinationem ad illam, nullamque aliam specialem providentiam mere liberalem, et gratuitam habuisse Deum cum praedestinatis, quod necessario dicere cogitur illa sententia. Hoc probo primo ex frequenti, et usitato modo loquendi Scripturae, unum enim vel aliud testimonium in particulari infra expendam, nunc in generali suflicit Scripturam dicere, Deum Preedestinare aut eligere (quae in praesenti perinde est juxta primam suppositionem) ad sanctitatem perpetuam coram ipso, praeordinare ad vitam aternam, ita dilemisse preedestinatos, ut nemo rapiat eos de mannu Christi. Quae omnia et similia et contra proprietatem verborum, et sine ullo fundamento limitantur ad solum beneficium vocationis.

15. Secundo esse hoc contra mentem Augustini imprimis ostendo ex Caelestino papa, in epistola ad Episcopos Galliae, ubi postquam docuit, initium salutis non esse ex nobis, sed ex Deo contra Pelagianos et Semipelagianos subdit in fine epistolae. Profundiores vero, difficilioresque partes occurentium questionum , quas latius pertractarunt, qui hereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus astruere. Quae quaestiones sine dubio non sunt aliae nisi hae de praedestinatione et reprobatione, quas Augustinus quem. ibi subintelligit latissime, et novissime dispu- taverat. Unde licebit colligere, apud Augustinum diversam esse quaestionem de merito primae gratiae, et de merito praedestinationis, nam Pontifex approbando sententiam Augustini in priori quaestione, in posteriori abstinuit, quamvis neque ausus fuerit illi repugnare. Idem colligo ex epistola Prosperi ad Augustinum circa finem, nam postquam docuit, vel supposuit ut rem certam, non dari ex nobis initium gratiae, postulat ab Augustino ut sententiam de praedestinatione absque praescientia operum magis explicet. Quia multis videbatur, antiquiores Patres docuisse Deum praedestinasse ad gloriam eos, quos praevidit bene operaturos cum adjutorio gratise, cujus contrarium docebat Augustinus, ut Prospersentiebat. Et idem plane colligitur ex epistola Hilarii.

16. Possumus etiam afferre testimonia ex ipso Augustino, sed quoniam de illis dixi supra, libro primo, et latius libro tertio de Auxiliis, solum adnotabo unum ex libro de Bono persev., cap. 9, ubi Augustinus ponit duos homines vocatos vocatione congrua ad fidem, et sanctitatem aequalem pro aliquo tempore, quorum unus perseverat , et salvatur : non vero alius, sed damnatur, et primam radicem quaerit, ac respondit : Quoniam non erant alia quadam discretione discreti, scilicet, a massa perditionis. Quaero igitur, quae sit haec alia discretio? Nam illa non potuit esse ex operibus illorum, quia si hoc Augustinus sentiret, facilius respondisset, rationem esse, quoniam unus cooperatus fuit, et non alius. item quoniam omnia opera, quae ante lapsum praecesserunt, supponuntur in illis aequalia : ergo habuit Deus circa unum aliquam gratuitam discretionem, seu praedestinationem, quam non habuit circa alium: ergo illa non fuit tantum ad vocationem congruam: nam ad similem alium etiam gratis praedestinaverat. Unde subdit ibidem Augustinus differentiam fuisse, quod uwnus vocatus fuit ex proposito, non vero alius. Inquiro ergo, quale, vel cujus rei sit illud propositum, non enim potest esse tantum propositum vocandi congrue in ordine ad praesentem fidem, velsanctitatem, quoniam hoc modo utraque vocatio fuit ex proposito : ergo supponit Augustinus circa praedestinatum habuisse Deum aliud genus propositi, et praedestinationis ad aeterna bona, ex quo orta fuit talis vocatio, quam Augustinus appellat secundum propositum. Wlud ergo propositum non est, nisi glorise, vel perseverantiae , de qua superius dixerit Augustinus comparans illos duos quos proposuerat. Cur huic donetur perseverantia usque in finem, illi autem non donetur, inscrutabiliora sunt judicia Dei, ergo sensit etiam quoad hanc discretionem, non dari causam ex parte hominis, quod necesse est, intelligi quoad praedestinationem, nam in executione dari aliqua ratio potest ex hominis cooperatione cum gratia. Et hoc est, quod supra dicit : Non erant secundum propositum vocati, non erant in Christo electi.

17. Ratione adstruitur. — Tertio ostendo, et declaro ratione, eamdem veritatem , quia non repugnat dari meritum, seu causam alicujus effectus, quae non sit causa, neque meritum praedestinationis illius effectus : ergo sine fundamento dicitur, praedestinationem omnium effectuum, qui sub meritum cadere possunt, necessario cadere sub idem meritum. Antecedens patet exemplis, nam Christus meruit gloriam corporis sui, ut est certum, nonautem praedestinationem ad illam. Similiter Beata Virgo juxta communem doctrinam meruit de congruo dignitatem matris Dei, non ante praedestinationem ad illam. Unus homo meretur alteri perseverantiam, et non praedestinationem ad illam, ut capite vigesimo-quarto ostendam. In aliis etiam modis seu generibus canusarum reperiri possunt multae causae effectuum praedestinationis, ut mortis, aut nativitatis, aut similium effectuum, qui revera sunt - ex praedestinatione, et media praedefinita in ordine ad illam : et tamen causae talium effectuum, seu mediorum non sunt causae praedestinationis eorumdem mediorum, sed potius illemet causae sunt effectus praedestinationis suorum effectuum, quatenus ex illa praeparantur, aut permittuntur.

18. Ratio a priori. Unde ratio a priori est, quia effectus est posterior praedestinatione ipsa et amplius, distinguendo secundum rationem in ipsa Dei voluntate voluntatem exequentem a praedestinante, voluntas exequens est posterior secundum rationem: ergo non repugnat aliquid esse causam, vel rationem posterioris et non prioris. Quod si hoc non repugnat: ergo existimandum est non omnes effectus gratie, qui praedestinato dantur ex merito, praedestinari etiam ex merito, quia hoc est magis consentaneum Scripturae et divinae gratiae. Alias propria discretio inter praedestinatum et reprobum in negotio praedestinationis, meritis praedestinati esset tribuenda. Consequens autem videtur parum consentaneum Paulo 1, ad Cor. 4, dicenti: Quis enim te discernit ? et ad Ephes. 1, ubi vult praedestinationem esse perfectam gratiam, seu liberalem benevolentiam, nam hic est sensus illorum verborum Apostoli, elegit nos in ipso, ut essemuts sancti in conspectu ejus, et sorte vocati sumus preedestinati secundum propositum ejus. Et confirmat, quia praecipua differentia inter praedestinatum et reprobum est in dono perseverantiae. Nam in reliquis antecedentibus bonis contingit esse aequales: imo interdum reprobus accipit majora, ergo illa etiam discretio est ex singulari benevolentia Dei et non ex hominis merito.

19. Evasioni occurritur. — Nec satisfaciet, qui dixerit, hoc ideo esse, quia ipsamet perseverantia non cadit sub meritum. Obstat enim imprimis, quia licet perseverantia non cadat sub meritum de condigno, tamen impetrari potest ab homine jam justificato, utrumque enim docuit D. Thomas 1, 2, q. 114, art. S, in corpore, et ad 1, et est doctrina Augustini, de Don. pers., c. 6 et 7, ergo totum illud, in quo unus excedit alium, esse poterit ex operibus ejus factis ex gratia. Et deinde, si perseverantia omnino gratis datur uni potius quam alteri: ergo jam praedestinatio non est ad solam vocationem congruam, sed etiam ad perseverantiam, idque non ex meritis, sed ex Dei electione, quod intendimus. Et confirmat optime Paulus, ad Rom. 11, ubi adducit illud 3, Reg. 19: Heliqui mihi septem millia virorum, et tacite expendit vim illius verbi, reliqgui, id est, propria benevolentia custodivi. Unde infert: Sic ergo in hoc tempore reliquie secundum electionem gratiee salve factee sunt. De quo videri potest Augustinus, Ser. 7, de verbis Domini.

20. Secunda assertio. — Ex his ergo infero: et dico 2, ex parte praedestinati nullam dari causam praedestinationis quantum ad aeternam praedestinationem ad gloriam, vel ad perseverantiam, vel ad gratiam sanctificantem, vel ad bonos actus supernaturales, etiamsi talium effectuum ut in tempore donantur, possit dari aliqua causa, vel ratio ex parte hominis. Haec est sententia D. Thomae, 1 part., q. 23, art. 5, ubi Cajetanus et alii moderni Thomistae, idem 3, cont. Gent., c. 161 et 163, ubi Ferrarius, Magist. in 1, d. 40 et 41, ubi Scotus, Durandus, Gregorius, Capreolus, /Egidius, Richardus, Major Hispalensis, et alii frequentius, D. Antoninus, 4 p., tit. 14, c. 12, S 4, Abulensis, Matth. 20, q. 111, Expositores frequenter ad Rom. 9, Corduba, lib. 1, q. q. 56, opiniones et optime Bellarminus, l. 2, de Gratia, c. 14 et sequentibus. Estque sine dubio sententia Augustini in locis saepe citatis, praeter quae vi- deri potest, serm. 7, deverbis Apostoli et praefatione in Psal. ult., et enarrat., in Psal. 30, ubi exponit illa verba: 7n manibus tuis sortes mer, de sortibus gratiae et gloriae juxta PauIum ad Ephes. 1, et ad Colossens. 1, dicitque Augustinus sortem esse electionem ad salutem, et concione 2, dicit esse voluntatem Dei dandi homini gratiam et charitatem perpetuam, quae electio sors vocatur, quoniam contingit homini nulla ratione habita ex parte cjus.

21. Ex Scriptura multa in superioribus adduxi, quae confimant hanc veritatem, nunc solum afferam celebrem in hac materia locum ad Romanos 9: Antequam quidquam bonà aut mali egissent, etc., Jacob dileri. Circa quem locum primo observandum est, dubium esse, quid nomine Jacob, et Esau Paulus intellexerit: Nam multi moderni existimant, non esse loquuntur de personis, sed de populis ab illis descendentibus, nam statim affert illud Genesis: Major serviet minori. Esau autem in propria persona nunquam servivit Jacob, sed populus Idumaeus, qui fuit ex Esau, servivit Israelitico, qui fuit ex Jacob. Unde, Genes. 15, Rebeccae revelatum est Deo pognulà sunt in utero tuo, etc. Sed, ut verum sit, et populos in hoc discrimine comprehendi, nullo tamen modo excludendae sunt personae Jacob et Esau, nam de illis pracipue dictum est, Malach. 1, Jacob dilexi, etc. lItem quoniam inde infert Paulus inferius, Esau fuisse reprobatum. Et hoc etiam infert: Cujus vult miseretur et quem vult indurat. Ubi aperte loquitur de singularibus personis. Denique verba illa : Webecca ex wuno concubitu habens, ad litteram intelliguntur de personis, estque expositio communiter recepta, ut patet ex Chrysostomo et Graecis, Anselmo, D. Thoma, et latinis ibi Hieronymus, Malach. 1, Augustinus, q. 83, in Gen., etsaepe aliis locis. Anastasio, Nicaeno, in q. Scripturae, q. 59. Nec refert, quod Esau non serviret corporaliter Jacob, satis est enim, quod hic fuit illi praelatus in primogenitura: unde Isaac dixit ad Esau : Dominum tuwm illum constitui.

22. Aliquorum interpretatio. — Deinde observandum est, nonnullos voluisse haec verba interpretari de sola dilectione, vel praelatione ad bona temporalia, et paternam haereditatem. Nam, Malach. 1, illud odium circa Esau explicatur per illa verba : Posui montes ejus in solitudinem, et heereditates ejus in dracones deserti, quae significant temporalem vastationem. Sed quidquid sit de loco Malachiae, certum est, Paulum loqui de differentia divinae gratiae et electionis, quam illo exemplo con- firmat : sive explicans, quod in figura continebat (sic enim saepe citantur in testamento novo, quae in veteri gesta sunt) sive declarans, in hoc etiam sensu dicta fuisse illa verba a Malachia propheta, ut egregie ibi exponit Franciscus Ribera.

23. Expositio. — Rursus non nulli expositores, quamvis fateantur loqui Paulum de bonis gratiae, et voluntate dandi illa, nolunt tamen loqui de praedestinatione et reprobatione, sed solum in generali de majori, vel minori abundantia donorum gratiae, quam videmus Deum conferre diversis populis et nationibus, nam his praedicatur fides, et non illis, etc. Quam differentiam fatentur revocandam esse in divinam voluntatem, ex quo non sequitur praedestinationem, vel reprobationem singularum personarum eodem modo esse divinae voluntati tribuendam. Neque-hoc erat necessarium ad intentionem Pauli, qui solum contendebat contra Judaeos, gentes fuisse ad fidem electas, et vocatas ex divino beneplacito, sicut ipsi electi fuerunt in Jacob ex pura dilectione Dei.

24. Praecedens expositio rejicitur.—Vera et genuina interpretatio redditur.—Sed haec expositio supponit aliam rejectam in primo puncto. Unde sicut ibi ostensum est, Paulum non loqui tantum de populis, sed etiam de personis Jacob et Esau, ita est certum loqui non solum de discrimine inter populos (licet hoc etiam includat) sed maxime de praedestinatione unius, et non alterius. Quae est communis expositio. Et patet ex illis verbis prioribus, ut Secundum electionem propositum Dei maneret. Nam his verbis solet Paulus explicare praedestinationem ipsam, ut patet ex capite octavo praecedenti, et ex primo ad Ephesios. Item quia dilectio, et odium respectu individuarum personarum, hoc in rigore significant. Non enim diceretur Esau odio habitus, si salvandus fuisset: ergo alter simphciter dicitur dilectus, quia sicut in hac vita destinats fuit, ut esset primogenitus, ex quo Christus nasceretur, ita pro alia fuit destinatus ad felhicitatem eeternam. Tandem hoc satis declaravit Paulus subjuncto exemplo figuli, qui quaedam vasa facit in honorem, alia in contumeliam ex eadem massa. Nam his vocibus significari praedestinatos, et reprobos manifestum est. Alias, qui recipit magna gratiae beneficia, quamvis tandem damnaretur, esset vas in honorem: el e converso, qui recipit pauca, quamvis cum eis salvaretur, esset vas in contumeliam, quod dici non potest. Atque idem constat ex locis, unde Paulus hoc sumpsit exemplum Isaiae 45, Jeremiae 18, maxime vero Eccles. 33, ubi Sapiens inducit aliud exemplum de differentiis dierum, quod ibi Jansenius ad rem, de qua agimus, optime declarat.

25. Discrimen inter Jacob et Esau, et inter casa irce et misericordie a Patribus significatum .— Ultimo vero observandum est, nonnullos ex Patribus antiquis, praesertim Chrysostomum et Graecos et Ambrosium, si ejus sunt Commentaria in Paulum et Hierony mum, significare, hanc differentiam Jacob et Esau, et inter vasa irae et misericordiae, quamvis facta sit ante merita ipsorum, in tempore mandata executioni, non tamen sine praescientia meritorum. Haec vero interpretatio aut admittenda non est, aut explicanda de praescientia non antecedente, sed consequente ad divinam electionem: primo, quia alias sine causa esset admiratio Pauli, quid enim mysterii habet, quod dilecti Dei aeternitate antecedat opera hominis? Mysterium ergo est, quod ante merita etiam praescita dilexit unum et non alium, ut recte expendit Augustinus, Epist. 105, et saepe alias. Item, cur Paulus respondet: 7u quis es, qui respondeas Deo? cum facile posset rationem reddere ex operibus praevisis. Praeterea quomodo verum esset illud, Non est volentis, etc., sed Dei miserentis, quod Augustinus, d., q. 2, ad Simplicianum recte declarat, intelligendum esse, quod sit solius Dei miserentis, nam id confirmant verba sequentia, Miserebor, cui miserebor. Si autem misericordia illa esset ex operibus praevisis, jam non esset solius Dei. Item ideo absolute dixit non ex operibus. Tandem alias non formarentur vasa ex eadem massa, qui per opera haberet diversitatem, variamque dispositionem : et ideo Paulus totum tribuit potestati et voluntati figuli, quod necessario intelligendum est, quantum ad aeternam dispositionem et praeparationem ex parte Dei. nam in executione verum est, hanc differentiam non fieri sine diversitate meritorum. Sed quia haec dantur et consequuntur ex gratuita praedestinatione, ideo totum tribuitur misericordiae Dei.

26. Ratio assertionis redditur.—hatio denique assertionis sumenda est ex principio supra posito, quod dilectio ad gloriam antecedit ad omnia media praedestinationis, tanquam efficax intentio finis. Ex quo aperte sequitur, praedestinationem ad gloriam ipsam non habere causam ex parte praedestinati, cum nulla praescientia absoluta meritorum illam antecedat. Deinde ex vi hujus intentionis praeparantur omnia media congrua: ergo etiam praedestinatio illo- rum antecedit praescientiam absolutam eorum: ergo, etc. Neque contra hanc veritatem occurrit nova difficultas, praeter eas quae pertinent, vel ad reprobationem, vel ad concordiam praedestinationis cum libero arbitrio, de quibus infra dicetur.

27. Tertia assertio stabilitur.—Hoec assertio communia doctrine conciliatur.—hinc ergo tandem concluditur et dicitur tertio. Non solum non dari causam vel rationem ex parte hominis totius praedestinationis, quoad decretum praedefinitivum voluntatis DEI, prout terminatum ad omnes effectus praedestinationis, sive distributive, sive collective, verum etiam neque dari talem causam in ordine ad actum illum, ut terminatum ad aliquem effectum praedestinationis. Haec videri potest contra communem doctrinam, quae habet non dari causam praedestinationis, quoad totam collectionem effectuum, idque potissimum ratione primi effectus : tamen dari posse in ordine ad singulos effectus et ad omnes usque ad ultimum, praeter primum. Sed revera non est assertio huic doctrinae contraria, nam haec intelligitur de executione praedestinationis: assertio vero de praeparatione ex parte voluntatis Dei: sicut enim in gloria duo distinguimus, scilicet collationem gloriae et praeparationem ex parte Dei per actum efficacis dilectionis, quae se habet per modum intentionis respectu mediorum, licet vocetur electio comparatione personarum non sic dilectarum: ita illa duo distinguimus in collatione gratiae et singularum gratiarum inter se subordinatarum. Unde sicut non datur causa praedestinationis ad gloriam, licet detur ipsius gloriae, ita non datur causa praedestinationis ad perseverandum in gratia, licet detur aliqua impetratio, velalia causa similis talis effectus. Est enim eadem proportionalis ratio, quia sicut gloria est prima in intentione, per quam suo modo praedestinatur seu praedefinitur: ita sanctificatio est prior in intentione, quam dispositio vel meritum illius: et ipsa dispositio est prior in eodem ordine intentionis, quam vocatio ad illam, et sic de caeteris: ergo est eadem ratio.

28. Fundamentum .—CQuod facile declaratur et probatur inductione quadam, sive incipiamus a vocatione et procedamus usque ad glorificationem, sive e converso. Nam imprimis propositum, quod Deus habuit dandi homini vocationem primam congruam , non habuit fundamentum in meritis hominis, ut omnes convenimus. Hinc vero sequitur, etiam propositum aeternum, quo Deus primo decrevit, dare huic homini actum fidei, non fuisse ex merito praeviso ejusdem ordinis, quia tale meritum debuisset in fide fundari, quia ante fidem non est meritum : in fide autem fundari non potuit, quia ipsa fides manat ex proposito dandi fidem, non e converso. Idemque cum proportione est de caeteris actibus supernaturalibus, qui sunt media efficacia, per quae praedestinatus salvatur. Quae ratio supponit, Deum praedefinisse hos actus in seipsis per absolutum decretum, non tantum ex eeternitate, sed etiam prius ratione, quam in cadem eeternitate praesciret illos esse absolute futuros. Quod verum essc, magisque consentaneum perfectioni divinae providentiae, in libro tertio de Auxilus ostendimus. Non potest autem hoc sustineri juxta contrariam sententiam, quae necessario dicere cogitur, Deum ex se non praedefinisse absolute hos actus, sed voluntate antecedenti illos optasse et dedisse media de se accommodata, ut fierent, ac tandem praevidisse liberum arbitrium ad illos fore cooperaturum, et tunc quasi approbasse seu acceptasse illos. Atque ita non esse hominem praedestinatum ad habendam fidem vel contritionem, nisi jam praevisa ejus cooperatione, etiam ut absolute futura: atque adeo tales actus non esse futuros, quia praefiniti sunt: sed potius quia sunt futuri, ideo esse praefinitos absolute in seipsis. Quae omnia nobis non probantur, nec videntur satis consentanea Scripturae et Augustino, ut citato loco de Auxiliis, et in primo hujus operis libro ostendere conati sumus.

29. Praeterea idem sentimus de infusione gratiae et aliorum supernaturalium habituum, et de perseverantia in illa usque ad finem vitae. Quamvis enim in tempore Deus infundat hanc gratiam disponenti se, et quia se disponit cum auxilio, tamen non ita ex aeternitate praedestinavit, sed potius e contrario: quia Deus praedestinavit sanctificare hunc hominem jam adultum in tali aetate, tempore, etc., ideo praeordinavit etiam dareilli dispositionem sanctificationi accommodatam. Atque ita, licet consecutio justitiae sit ex dispositione, tamen praedestinatio justitiae non est ex dispositione praevisa, sed potius est origo talis dispositionis. Et simili modo, quia Deus voluit, ut homo praedestinatus praesentem vitam in gratia finiret, ideo illi praeparavit per absolutum decretum et gratiam ipsam, et media congrua ad perseverandum infallibiliter in ipsa pro aliquo tempore usque ad mortem. Quod si fortasse homo mereatur de congruo tale perseverantiae donum, illud meritum non est causa, sed potius effectus praedestinationis hominis ad perseve- randum in gratia, licet sit aliquo modo causa executionis, nam ideo Deus dedit homini tale meritum, quia praedestinaverat illum, et ad perseverandum, et ad obtinendum perseverantiae donum per tale medium. Ac tandem, eodem modo de gloria philosophamur: decrevit enim Deus ante omnia praedestinatum salvare, et beatum efficere, et ideo caetera media a primo usque ad ultimum per certa et infallibilia decreta praeparavit, ideoque nec praedestinationis ad gloriam causa dari potest ex parte praedestinati, licet glorificationis detur. Et ratio omnium est, quia ordo intentionis est prior ordine executionis, et praedestinatio, ut ad voluntatem spectat, in decretis pertinentibus ad ordinem intentionis posita est.

30. Quo sensu loquantur auctores in hac difficultate. — Quocirca, quando auctores dicere solent, posse dari causam praedestinationis quoad singulos, seu posteriores effectus ejus, non vero quoad totam collectionem seu primum effectum, loquuntur de effectibus tantum in executione consideratis, non vero secundum ordinem intentionis: seu (et in idem redit) loquuntur de illis effectibus quoad esse illorum, non vero quoad formalem eorum praedestinationem. Sic enim potius dicendum est, non dari ex parte hominis causam dispositivam aut meritoriam praeordinationis alicujus effectus praedestinationis, sed solum rationem finalem: sicque praedestinari merita, quia praedestinatur gloria: et praefiniri gratiam, ut ab illa nascantur merita quae praedestinata supponuntur, et sic de caeteris. Neque illatio illa, qua nonnulli moderni utuntur, bona est, scilicet, datur ex parte hominis causa meritoria alicujus effectus praedestinationis, ergo datur causa praedestinationis talis effectus seu divinae electionis prout terminata ad talem effectum. Sicut non sequitur, datur meritum gloriae, ergo datur meritum praedestinationis ad gloriam: quia (ut dixi) effectus in se, seu in executione, est quid posterius quam ejus praedestinatio: ex eo autem quod detur causa posterioris, non sequitur dari etiam prioris, cum illamet causa possit originem ducere ex illo priori: sicut ex praedestinatione ad gloriam ducunt originem merita, quae sunt causa gloriae.

31. Difficultas contra hanc sententiam. — Fit satis.—Solum superest difficultas in nostra sententia , quia praedestinatio dicit providentam infallibilem mediorum, quibus electi certissime, atque ita efficaciter, id est, cum effectu perducantur ad regnum coelorum. At talis providentia non potest esse infallibilis, nisi supposita praescientia cooperationis liberae hominis : quia sine illa non salvabitur homo, et consequenter nec media erunt efficacia sine illa: ergo non possunt infallibiliter praeordinari, nisi ex prescientia infallibili talis cooperationis : ergo cooperatio illa supponitur, ut conditio necessaria ad praedestinationem illius effectus, qui per illam futurus est: ergo supponitur, ut aliquale meritum praevisum, quod saltem de congruo possit esse causa unius, vel alterius effectus praedestinationis. Respondeo, si argumentum esset validum, etiam procedere de praedestinatione quoad primam vocationem. Nam talis vocatio, ut cadit sub praedestinationem , praeordinatur formaliter ut congrua, seu efficax, et consequenter ut infallibiliter habitura effectum (quia in hoc respectu maxime distinguitur ordinatio praedestinationis a communi providentia ): ergo etiam praedestinatio illius vocationis , ut talis esse possit, supponit praescientiam futurae cooperationis libere, ut supra ostensum est: ergo idem inconveniens sequitur de illo primo effectu, ut per praedestinationem ordinato, vel si de illo non sequitur, nec de alus recte infertur.

32. Dicendum ergo est, inde solum inferri, supponi praescientiam conditionatam hberae cooperationis, quae non sufficit, ut illa cooperatio sit ratio meritoria, vel dispositiva, sed solum ut sit intenta per modum finis proximi respectu aliorum mediorum, quae ante illam praecedere debent in executione, id est, respectu ipsius vocationis et excitationis. Vocat enim Deus praedestinatum, ut cum effectu convertatur, atque ut libere cooperetur, nam sub conversione haec cooperatio includitur, ut partialis actio: et consequenter etiam sequitur, ut sit a Deo electa, et praedefinita eadem cooperatio, ut medium, vel pars medii necessarii ad finem gloriae, qui jam supponitur intentus. Haec autem habitudo finis aut medii non tollit gratuitam praedestinationem quia ordinatio DEI dandi tale medium, prout futurum est efficax, et ex sola gratuita voluntate Dei. Quia (ut supra diximus ) cooperatio illa solum sub conditione praevisa, non potest inducere debitum, sed solum est conditio necessaria, ut tale medium constituatur in ratione medii infallibilis, et consequenter per praedestinationem eligibilis, quamvis electio semper maneat in sola liberalitate Dei, ut recte Augustinus docet, lib. 1, ad Simplicianum, quaestione 2, et libro de Bono perseverantiae, cap. 14, Prosper ad Object. 8, Genuensium. .

33. Urgetur amplius difficultas.— Respondetur.—Sed instabis, quia licet ante decretum, quo Deus definit,verbi gratia, ut Petrus credat, vel de peccato doleat, cooperatio libera solum sit sub conditione praevisa, tamen posito illo decreto, jam scientia illa transit in absolutam, praescitque Deus hunc hominem habiturum aliquod meritum per talem fidem, vel poenitentiam : ergo illud meritum sic praevisum erit ratio dandi illi talem vocationem, et praedestinandi illam, nam prius ratione est illud decretum, et illa praescientia, quam decretum de tali vocatione danda. Respondetur, hoc genus praescientiae etiam non sufficere, saltem secundum ordinariam legem ad causalitatem meritoriam, vel dispositivam, sed solum ad rationem finis, vel medii, quia per scientiam illam non praevidetur homo, ut jam operans in se, nec ut habens omnia principia, et dona necessaria ad merendum, sed solum praecognoscitur ille effectus ut futurus ex efficacia divinae voluntatis, a cujus liberalitate adhuc expectantur (ut sic dicam) dona illa, quae sunt futura principia talis meriti, vel dispositionis. Et ideo decretum, quod Deus habet in posteriori signo rationis de danda homini tali vocatione, nullo modo nascitur ex merito ipsius hominis, quamtumvis Deus jam praesciat in suo decreto, habiturum hominem talia merita, quia nondum videt talia merita, ut facta, et exhibita ab ipso homine in praesentia aeternitatis, imo nec videt hominem ut sibi jam gratiosum vel ut elevatum ad supernaturaliter operandum : solum ergo decretum illud, et praescientia in illo movet, ut intentio finis ad danda media praestituto fini consentanea.

PrevBack to TopNext