Text List

On this page

Caput 24

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

Potuerit ne homo purus, vel etiam christus dominus mereri aliis praedestinationem , quoad liberam determinationem electionis divinae

CAPUT XXIV. POTUERIT NE HOMO PURUS, VEL ETIAM CHRISTUS DOMINUS MERERI ALIIS PRAEDESTINATIONEM , QUOAD LIBERAM DETERMINATIONEM ELECTIONIS DIVINAE.

1. Opinio affirmans. — Jacitur fundamentwn. — Non desunt moderni theologi docentes, sicut potest purus homo justus mereri alteri dona gratiae, ita etiam posse mereri alteri praedestinationem totam, etiam quoad ipsam electionem ad gloriam. Fundamentum eorum ex nonnullis principiis conficitur. Primum est, electionem eflticacem praedestinati ad gloriam non esse primum actum divinae voluntatis circa praedestinatum, sed potius esse ultimum. Se- cundum est, unum hominem mereri alteri primam vocationem gratiae, et consequenter decretum Dei de illa vocatione congrua conferenda, saltem quoad liberam determinationem divinae voluntatis ad talem effectum. Tertium est, eadem ratione posse unuum hominem mereri alteri omnes alios effectus praedestinationis posterioris vocatione, etiam quoad praetinitionem illorum in voluntate Dei, tum quia sicut potest unus homo mereri alteri vocationem congruam, ita et perseverantiam, et consequenter caeteros effectus : tum etiam, quia esto non immediate caeteros effectus mereatur, tamen virtute omnes meretur, vel omnium est aliquo modo origo et causa, nam merendo vocationem congruam, virtute meretur actualem conversionem, quae est praeparatio ad subsequentes effectus et sic consequenter usque ad glorificationem. Quartum principium est, orationem, vel meritum unius pro alio praedestinato, non computari inter effectus praedestinationis ejus, nec esse gratiam, quae illi fit pro quo oratur, sed oranti. Quia oratio alterius non est alteri praedestinato principium bene operandi, sed impetrat illi tale principium : solum autem id quod est principium bene operandi, est propria gratia et praedestinationis effectus. Ex quibus principiis concluditur, posse mereri unum hominem alteri totam praedestinationem quoad effectus ejus et consequenter etiam quoad electionem ad gloriam, vel gratiam : quia electio ad gloriam non supponitur ante praevisos alios effectus gratiae : et electio ad gloriam non est nisi voluntas efticax dandi illam congruam, quam plane meretur, qui meretur vocationem congruam.

2. Preedicta opinio enervatur. — Haec opinio et nova et singularis est, et ideo, sicut supra diximus, non posse unum hominem purum mereri alteri omnes effectus praedestinationis ejus, ita etiam nunc de eodem homine dicimus non posse mereri alteri divinam praedestinationem quoad efficacem praeordinationem ad gloriam, vel gratiam, quoad absolutum decretum dandi illam. Haec est aperta sententia D. Thomae, dict., q. 23, art. 8, et communis interpretum ibi, et Durandus, in1, dist. 41, q. 3, num. 4; eamque docet expresse Gregorius, lib. 1, Dialog., cap. 8, ubi explicat, praedestinationem juvari precibus sanctorum, non quia oratio sit ratio vel motivum, propter quod Deus alium praedestinat, sed quia ipsa quoque perennis regni praedestinatio, ita est ab omnipotenti Deo disposita, ut ad hoc electi pio labore perveniant, quatenus postulando mereautur ac- cipere, quod eis Deus ante secula dare disposuit. Quod probat exemplo Isaae, qui pro conceptione Rebeceae Deum oravit, illamque impetravit, quamvis propagatio generis Abrahae per Isaac promissa jam esset, ac proinde praedestinata.

3. Idem sentit Prosper, lib. 2, de Vocat. Gent., cap. ult., alias penult. Ubi cum dixisset, electionem praedestinatorum esse secundum propositum et gratiam Dei, subdit : Contra hanc invictee veritatis splendidissimam lucem, solent quidam no sobrie dicere, superfluo ad acquirendum bonorum operum merita. laborari, frustra etiam orationibus, quibus Deus orandus speratur, insisti, si ec incommutabili proposito ejus, Christiane gratie subsistit electio. Cui objectioni in summa respondet, divinam electionem non excludere media, quae in sua praescientia praenovit, et eadem electione ad gratiam, seu praedestinationem praeparavit: Deus ergo (inquit) dis quos elegit sine meritis, dat unde ornentur et moritis. Et frustra dicitur, quod ratio operandi non sit electis, cum ad hoc operentur, ut electi fiant, id est, ut tales fiant, quales esse per electionem ordinati, seu praefiniti sunt. Idemque de orationibus respondendum putat : nam orationes etiam supponit electionis propositum et ex illo manant, ut illis mediantibus executioni mandetur. Unde subjungit inferius : Oratiomum vero sollicitudinem divinee electionis proposito non resolvi, uno testimonio evidenter probabo, ut cetera studio brevitatis omittam. Est autem exemplum de Tobia juniore, de quo supponit a Deo fuisse praedefinitum, ut Saram in uxorem haberet, nihilominusque ab angelo admonetur, ut eam petat, etc., Tobiae, sexto, actandem concludit: Quamvis ergo quod statuit Deus nulla possit ratione non fieri, studia tamen non tolluntur orandi, nec per electionis propositum, liberi avbDitrii studiwn, relazatur, cum implende volunlatis Dei, ita sit preordinatus effectus, etc. Hoc denique aperte supponit Augustinus, libro de Bono persever., cap. 29, cum ait: Si qui sunt nondum vocati, pro eis ut vocentur, oremus, fortasse etiam sic preedestinati sunt, ut nostris orationibus concedantur.

4. Scripturae testimonia adducuntur.— Praeterea, si testimonia Sacrae Scripturae expendantur, quibus Augustinus, Prosper et alii Patres gratuitam praedestinationem et electionem probant, non solum demonstrant esse gratuitam respectu ejus, qui praedestinatur, sed etiam respectu aliorum (Christum nunc excipio, de quo statim dicam). Probatur, quia imprimis Christus nulli alii, praeterquam sibi tribuit hominum electionem, cum ait : Nos vos me elegistis, sed ego elegi vos. Vla ergo verba ostendunt plane omnes esse electes ex sola Dei voluntate. Ergo, sicut hinc recte colligitur, Deum neminem elegisse propter bonam voluntatem et petitionem in eo praevisam, ita etiam nec propter petitionem alterius, alias non sola sua voluntate, nec primario ex se id fecisset. Idem ad Ephes 1, ait Paulus: Zlegit nos in ipso ante mundà constitutionem, etc.. et infra: Preedestinati secundum propositum ejus - tota ergo hominum electio est ex solo proposito et beneplacito Dei. Quod si respectum aliquem habuit ad merita, vel actiones alicujus hominis, soli Christo id tribui potest, de quo Paulus singulariter ait (in ipso) non ergo elegit Paulum in Stephano, id est, propter orationem Stephani, sed tantum in Christo. Imo etiam in ipso Christo nos elegit secundum consilium voluntatis sue, ut mox explicabimus: non ergo elegit Paulum ex consilio voluntatis, aut orationis Stephani, sed potius ex eodem consilio voluntatis divinae Stephanus oravit, ut Paulus consequeretur beneficium gratiae, ad quam fuerat electus.

5. Ab incommodis roboratur. — Ab incommodis etiam potest hoc confirmari, nam sequitur, Beatam Virginem et antiquiores Patres meruisse praedestinationem Christi Domini et electionem illius humanitatis ad unionem hypostaticam, quod dici non potest, ut pro certo supponit Augustinus, libro de Praedestinatione Sanctorum , cap. 24, et in materia de Incarnatione ostenditur. Sequela patet, quia illi Patres suis orationibus Incarnationem illam impetrarunt, et plura media antecedentia ad illam ut parentes Virginis, illius conceptionem impetrarunt, et Abraham meruit procreationem Isaac, et sic de aliis. Unde in universum ex illa sententia sequitur, quoties quis impetrat alteri aliquod donum, vel beneficium Dei, impetrare etiam praedestinationem ad illud, ac proinde parentes Virginis meruisse illi saltem remote et mediate electionem ad maternitatem Dei, quia non est prius electa in matrem, quam praeordinata fuerit ad existendum. Si ergo parentes impetrarunt, ut praedestinaretur ad esse; ergo saltem remote, et in fundamento meruerunt caetera, quae inde secuta sunt. Atque eodem modo meruisset Stephanus Paulo electionem ad Apostolatum: nam si meruit illi electionem ad gloriam, quid mirum, quod ad Apostolatum etiam meruit, quae posterior est. .

5. Unde ulterius sequitur, unumquemque sibi mereri electionem ad omnia illa bona, vel ad quamcumque dignitatem, quam sibi, vel orationibus impetrat, vel per priorem gratiam sibi aliquo modo meretur: Ut, verbi gratia, Beatam Virginem meruisse sibi electionem ad dignitatem matris Dei, quia illa dignitas ut in re exhibita supponit gratiam in Virgine, per quam gratiam sibi aliquo modo meruit illam dignitatem, ergo et electionem ad illam. Et sic Abraham impetrasset sibi electionem in Christi progenitorem, quia illius beneficii promissionem sibi promeruit. Sequela patet, quia si propter aliquid asseritur, eum, qui alteri meretur vocationem, mereri etiam electionem, solum est, quia vocatio unius supponit gratiam in alio, per quam possit mereri aliquo modo alteri vocationem, quae habet rationem primae gratiae respectu ejus, qui vocatur : tamen respectu alterius est quasi secunda : at simili modo dignitas matris supponit gratiam in Virgine, respectu cujus dignitas illa est gratia secunda. Haec autem et similia falsa sunt, ut ex aliis locis suppono : satisque nobis est esse a communi Doctorum sententia aliena.

6. A priori ratio redditur. — Watio denique a priori est, quia illa oratio, per quam unus alteri impetrat vocationem, est effectus praedestinationis, non solum ipsius orantis, sed maxime illius, pro quo oratur : non est ergo causa totius praedestinationis. Antecedens in libro sequenti generaliter probatur, ostendendo non solum actiones praedestinati, vel principia earum, sed etiam omnem actionem cujuscumque hominis, quae specialiter cooperatur ad salutem alterius, esse effectum praedestinationis illius, qui per alium salvatur. Nunc vero duobus modis breviter ostenditur. Primo ex principio posito in primo libro, quod electio ad gloriam est primus actus voluntatis divinae circa praedestinatum, ac proinde praedestinatos omnes in eodem signo rationis fuisse ad aeternam salutem electos. Hinc enim aperte sequitur, et non potuisse unum hominem mereri alteri electionem, quia electio omnium simul facta est, ante omnia eorum opera praevisa: et subinde quidquid unus pro alio meretur, impetrat, aut operatur, quod cum effectu conducat ad executionem electionis, esse ejusdem electionis effectum, eo modo, quo media sunt effectus intentionis finis. Quin potius hcet illa intentio dandi gloriam Paulo non praecederet per efficax et absolutum decretum : nihilominus negari non potest , quin Deus inspiraverit Stephano, illam orationem ex in- tentione et affectu salvandi Paulum, qualiscumque ille affectus fuerit, id est, sive fuerit per voluntatem efficacem , sive tantum per simplicem et antecedentem. Quia illa oratio sine dubio fuit ex Spiritus sancti inspiratione, et effectus conversionis et salutis Pauli erat optimus : ergo incredibile est non fuisse a Spiritu sancto intentum, saltem simplici effectu. Eo vel maxime, quod ipse deprecator, ut, verbi gratia, Stephanus, id solet intendere et desiderare, et haec ipsa intentio a Spiritu sancto est, ergo multo altius habet illam Spiritus sanctus. At hoc est satis juxta horum doctorum sententiam , ut vocatio ipsa Paul sit effectus praedestinationis ejus, videlicet quod procedat ex affectu simplici Dei salvandi Paulum : ergo idem sufficiet in oratione, quae pro illo ab alio fit : nam quod haec oratio sit in alio, non impedit, quin esse possit effectus praedestinationis Pauh.

7. Quod secundo probatur, quia gratia alicui facta non solum est beneficium ejus, sed etiam est beneficium alterius, si propter eum, et in ejus utilitatem detur. Nam gratia, quae datur praedicatori, verbi gratia, Philippo, ut congruo modo alium illuminet , scilicet Eunuchum Ethiopem, sine dubio est beneficium Eunucho factum et supernaturale, ac gratuitum : fuit ergo gratia, et si ille Eunuchus praedestinatus erat, ut credendum est, plane ille fuit effectus praedestinationis ejus. Ergo similiter oratio unius pro alio est beneficium gratiae a Deo collatum ei, pro quo oratur, etiam si illi non inhaereat. Quia gratiae beneficia latius patent : unde si talis, pro quo oratur, electus est et oratio illa cooperatur efficaciter ad ultimum effectum electionis, sine dubio non est electio ex oratione, sed potius oratio ex electione. Idemque est de quocumque alio merito unius pro alio. Non ergo potest esse talis oratio, vel meritum, ratio totius praedestinationis alterius : nec quoad omnes effectus ejus, nec quoad liberam determinationem divinae electionis.

8. Fundamentum contrarie sententiee emplanatur. — Ad fundamentum contrariee sententiae facilis est ex dictis responsio. Nam ex quatuor principiis , quae assumit, primum et falsum est, et non recte, nec consequenter ex illo arguens infert, ut vidimus. Secundum autem principium, licet sit verum quoad meritum vocationis alterius, non tamen quoad decretum, ex quo talis vocatio praedestinata est, nam ut sic, comparatur ut finis proximus, propter quem spiritus talis orationis alteri da- tur. Neque illa consecutio bona est, meretur quis vocationem alterius, ergo meretur primam determinationem divini decreti praefinientis talem vocationem, ut jam satis tractatum est. Tertium autem principium, licet admittatur, quoad executionem, de effectibus praedestinationis, qui sunt in executione posteriores vocatione, nihil refert, quia illi sunt praedestinatione priores in praeordinatione divina : et ita non sequitur, quod talis oratio sit ratio praedestinationis quoad ipsam determinationem actus Dei. Et praeterea non sunt illi omnes effectus praedestinationis talis hominis: nam ipsa oratio alterius, et gratia ad illam, est etiam effectus : et ita nec omnium effectuum simpliciter, prout in executione conferuntur , potest illa oratio esse causa. Unde quartum principium simpliciter falsum est. Et ratio, qua probatur, nullius est momenti. Cur enim tanta principia bene operandi sunt effectus praedestinationis ? oppositum itaque infra ostendemus. Aut cur etiam illa oratio non dicitur principium bonae operationis alterius, saltem remote, eo modo quo dici solet, quod est causa causae, esse causam causati? quae causalitas licet physice sit per accidens, tamen moraliter est magni momenti et quasi per se reputatur.

9. Nova difficultas suboritur. — Ratio dubitandi. — Probabilis opinio. — At vero hinc nascitur alia difficultas pertinens ad alteram partem in titulo capitis propositam. Nam sequitur etiam ex parte Christi Domini non dari rationem, aut causam electionis praedestinatorum, prout est decretum liberum determinatum ad salutem talium hominum effhicaciter volendam. Consequens videtur esse contra Paulum ad Ephes. 1, dicentem: Zlegit nos in ipso ante mundi constitutionem : ergo. Sequela probatur, quia etiam Christi meritum, vel ratio ejus pro electis est effectus electionis et praedestinationis eorum. Cur enim oratio Stephani pro Paulo est effectus praedestinationis Pauli et oratio Christi pro Paulo non est effectus praedestinationis Pauli ? Ergo sicut Stephanus non meruit Paulo electionem, ita neque Christus. Et confirmatur, quia supra dictum a nobis est, electionem omnium praedestinatorum factam esse ante praevisum originale peccatum : at de Christo Domino probabilis sententia est, quae affirmat non fuisse praedestinatum ante originale peccatum praevisum, ergo plane sequitur, reliquos homines, nec electos, nec praedestinatos fuisse propter merita Christi praevisa; et quamvis Scotus, et alii sentiant, Christum ut hominem fuisse praedestinatum ante praevisum peccatum originale, nihilominus idem Scotus 3, d. 19, quaestione prima, dicit non fuisse praeordinatum ad merendum, ante praedestinatorum electionem: atque ita non potuisse hanc praedestinatorum electionem esse ex meritis Christi praevisis. Quod etiam videtur in nostra sententia dicendum, qua supra asseruimus, electionem hominum factam esse ante praevisum originale peccatum : at inde sequitur Christum non fuisse ante alios homines electum, sed ad summum simul cum illis in eodem signo rationis. Ex quo etiam sequitur, electionem hominum non supposuisse praescientiam meritorum Christi : sicut electio ipsiusmet Christi non supposuit merita ejus praevisa.

10. De hac quaestione obscure loquuntur antiqui scholastici. Nam licet fere omnes doceant, Christum fuisse causam praedestinationis nostrae, statim hoc declarat, distinguendo de praedestipatione quoad effectus ejus, vel quoad actus divinae voluntatis vel intellectus et priori modo declarant intelligendum esse, cum dicitur, Christum esse causam praedestinationis aliorum hominum: nam quoad actum ipsum Dei, putant non posse esse causam. lta processit D. Thomas, 3 part., quaest. 24, art. 4, et in 3, d. 10, quaest. 3, art. unico, quaest. 3, et sane, si doctrina ejusdem sancti in 1 part., - quaest. 23, art. 8, attente inspiciatur, praesertim in solutione ad 1, licet generalis sit, videtur etiam Christi meritum et orationem complecti. Proposito enim argumento, quod praedestinatio est aeterna et orationes sanctorum temporales, ideoque non posse praedestinationem orationibus sanctorum juvari; respondet, hoc argumento bene probari, quod praedestinatio non juvatur precibus sanctorum quantum ad ipsam praeordinationem. At si hoc de aliis sanctis verum est, eamdem rationem habet in Christo, cum ejus orationes etiam temporales fuerint.

11. Eodem fere modo procedit Alensis, 3 part., quaest. 3, memb. 5, et Bonaventura, 3, d. 11, art. 1, quaest. 3, Albertus, d. 10, art. 3, hichardus, art. 4, quaest. ult., Durandus, q.3, qui in sol., ad. 2, addit, non fuisse Christum causam nostrae praedestinationis quoad effectus omnes illius, quia inter hos effectus ponit ipsammet incarnationem. Gabriel item in. 3, d. 19, art. 2, conclus. 4, licet ab Scoto dissentiat in assignatione instantium, seu signorum rationis in ipsa aeterna praedestinatione, aut electione: tamen convenit in conclusione, quod Christus non est causa nostrae electionis ex parte divini actus. Quia ille, inquit, adeo simplex est, ut nec re, nec ratione possint in eo plures distingui, ideoque nulla potest causa, vel ratio habere locum in illo, ut terminatur ad unum objectum potius, quam ad aliud. Unde etiam ille utitur vulgari illa distinctione theologorum, de causa praedestinationis quoad actus, vel quoad effectus, et convenit cum aliis in neganda causa ex parte actus, licet propter diversum fundamentum. Nec videtur opinio haec seu distinctio satis exponi de voluntate solum quoad actum ipsum realem, quia hoc modo insuffhiciens esset distinctio et resolutio. hatio etiam, qua multi utuntur, quod temporale non potest esse causa aeterni, non esset adeaequate, quia temporale ut ab aeterno praecognitum, potest esse causa, id est, ratio aeternae determinationis liberae, si aliunde propter identitatem actus, vel prioritatem, aut simultatem in signo aeternitatis, non repugnat.

12. Ex modernis vero nonnulli clarius docent, electionem hominem factam esse ex meritis Christi praevisis. Quorum sententiam in 1 t., 3 p., disp. 4, sect. 4, secutus sum, juxta illam simul exponens fere antiquorum dicta, ita tamen illam sententiam declarans, ut soli divinae voluntati reservandam duxerim optionem (ut ita dicam) electorum, id est, quod hi prae illis praedestinentur, nam hoc non putavi posse attribui Christi meritis, etiamsi illa electio prout est benevolentia et beneficium electorum illis attribuenda sit. Et hoc ipsum non ut fide certum, nec ut constantem theologorum, vel Patrum sententiam, sed ut piam et probabilem opinionem defendi. Idemque nunc fere sentiendum judico: aliquid vero amplius explicandum est, et aliquibus objectionibus satisfaciendum.

13. Duo in sententia proxima animadvertuntur. — Duo enim in his, quae proxime retuli, a posterioribus Scriptoribus animadversa esse video, ut correctione digna. Asserunt enim imprimis electionem praedestinatorum, non solum ut est dilectio et beneficentia illorum, sed etiam ut est electio ex massa perditionis (utique comparatione aliorum, qui non ita diliguntur) esse ex meritis Christi. Deinde censent, assertionem hanc non solum esse probabilem opinionem, sed etiam Catholicam doctrinam, in quo significant esse rem de fide certam. Fundanturque maxime in loco Pauh ad Ephesios primo: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, wt essemus sancti, etc. Nam cum in his verbis clare doceat Paulus, nos esse electos in Christo, negari (inquiunt) non potest, electionem nostram fuisse ex meritis Christi.. Nec licere putant interpretari locum illum de electione, quatenus dilectio est, sine relatione, vel comparatione ad alios: tum quia id est vocabulo abuti: tum etiam, quia oppositum sentiunt Graeci Patres, praesertim Photius apud OEcumenium ad Ephesios 1, ubi exponens id: Benediait nos omni benedictione spirituali, ait : Benedimit per filium, elegit per filium, charos effecit per filium. Idemque confirmant verbis illis ejusdem Pauli, Predestinavit nos in adoptationem per Jesum Christum. Et ex illo 9, ad Timotheum: Jaocavit nos vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum swwn et gratiamn, quee data est nobis in Christo Jesu ante tempora secularia. Ex quo loco etiam ratio sumitur. Quia Deus in tempore dat electis omnem gratiam usque ad gloriam inclusive (ut sic dicam) propter Christi merita: ergo ab aeterno definivit illam eis dare propter Christi merita : ergo elegit illos et praedestinavit propter Christi merita. Nam quae Deus in tempore exequitur et modum quo exequenda sunt, ab aeeterno praedestinat.

14. Assertio examinatur. — Duplen sensus particulee propter merita, aperitur.—Sed prius assertionem ipsam examinemus, deinde gradum certitudinis ejus inquiremus. Et in assertione quidem duplex verborum ambiguitas , et aequivocatio aperienda est et cavenda, ne forte dum exaggeramus electionem nostram in Ghristo et per Christum, eam potius e medio tollamus. Nam imprimis supra, libro primo, et in hoc secundo notavimus, esse in hac illatione magnam aequivocationem: Deus ab aeterno voIuit dare in tempore gratiam, vel gloriam propter merita: ergo praedestinavit, dilexit, vel elegit propter merita. Nam si sensus sit, ut particula propter merita referatur ad objectum, seu effectum praedestinationis, optima est illatio, nam sensus est, DEUM ab aeterno praedestinasse, ut talis gratia, vel gloria in tempcre non daretur, nisi propter talia merita. Alius vero sensus est, ut particula propter, referatur ad voluntatem ipsius praedestinantis, ut ab eeterno terminatam ad talem gratiam, vel gloriam tali homini conferendam effticaciter ; ita ut ipsamet terminatio voluntatis divinae, ut praetinientis seu intendentis efficaciter talem effectum, fuerit propter meritum. Et hoc modo illatio non cst bona, ut supra ostendi: Nam Deus in tempore non dat electis adultis gloriam, nisi propter illorum merita, nec gratiam sanctificantem, nisi media libera, dispositione eorum. Unde certum est ab aeterno decrevisse ita dare in tempore, et non aliter. Et nihilominus verissimum, satisque certum est, primum decretum efficax Dei, quo dilexit. elegit, ac praedestinavit homines ad gloriam, non fuisse ex eorum meritis, et primam intentionem sanctificandi illos non fuisse ex praevisa eorum dispositione, sed potius quia illos Deus elegerat ad veram sanctitatem, et ejus dispositionem praeparasse, ac tandem praebuisse.

15. Declaratur cujusdam consequentie vis, seu robur. —Cum ergo simili consecutione infertur, propter merita Christi praevisa habuisse Deum aeternam voluntatem salvandi in tempore praedestinatos et gratificandi illos, quia in tempore dat haec omnia propter Christi merita et ab aeterno non solum disposuit effectus, sed etiam modum exequendi illos: in hoc quidem sensu illatio bona est, et doctrina merito potest Catholica appellari: nam evidenter sequitur ex duobus principis certis. Unum est, gratiam et gloriam dari nobis in tempore propter Christi meritum: aliud est, quidquid Deus in tempore facit, et modum et rationem faciendi, esse ab aeterno per voluntatem Dei statutam, seu decretam, eo modo, quo effectus postulat. Unde, si nostra gratia et gloria in tempore est praemium meritorum Christi, profecto ab aeterno Deus voluit, ut esset praemium talium meritorum, et ideo disposuit, ut ea nobis Christus mereretur. Hunc ergo sensum intendunt, dicti auctores, et omnem aliam electionem hominum propter Christi merita negant : quia absolute nullam aliam gratuitam electionem, vel praedestinationem hominum admittunt. Unde fit, ut soli Christo et meritis ejus immediate solum tribuant vocationem congruam, et consequenter voluntatem illam Dei, qui decrevit ab aeterno, dare homini talem vocationem. Nam caetera dona gratiae et gloriae, non solum propter Christi merita praedestinavit, et dare decrevit, sed etiam propter ipsius hominis recipientis merita: quod maxime de gloria, et de augmento gratiae consequenter dicere debent, sic scilicet Deum ab aeterno non praedestinasse proxime et immediate aliquem ad gloriam, vel tantam gratiam sanctificantem propter solum Christi meritum, sed propter meritum ipsius hominis, quia ita datur in tempore, et eodem modo praedestinatur ab aeterno, quo in tempore datur.

16. Propria conclusio. — Ratio pro conclusione. —Nos vero non tantum hanc veritatem admittimus, quatenus ad rem ipsam attinet, sed addimus praeterea non solum illam electionem ad gloriam, quam ex justitia supra appellavimus, sed etiam illam, quae mere gratuita est respectu hominis electi, fuisse ex meritis Christi, quatenus benevolentia est et dilectio talis hominis, ut mox explicabimus. Idemque dicimus de omni decreto gratuito Dei dandi gratiam praedestinato a prima usque ad ultimam. Et in hoc sensu probabiliter intelligimus citata testimonia Pauli, quae ultima sententia afferebat, circa quae paulo post pauca addemus. hRatio vero sic reddi potest. Quia vel ponimus electionem praedestinatorum factam esse post praevisum originale peccatum, eligendo et separando illos ex massa perditionis: vel censemus homines fuisse electos ante praevisum omne peccatum, sicut et sancti angeli electi fuerunt. Juxta priorem sententiam facile est intelligere, Christi merita fuisse praevisa ante hominum electionem, sive Christus ipse ponatur praedestinatus ante praescientiam originalis peccati, sive post illam. Quia utroque modo Christus est primus omnium praedestinatorum in mente Dei et primus dilectus et electus, ideoque potuerunt merita ejus praevideri ante electionem aliorum hominum.

17. Si vero aliam sententiam magis probemus, quae a nobis supra tradita est, homines, qui salvandi sunt, fuisse a Deo praeelectos ante praevisum originale peccatum, multo majori ratione fateri debemus, idque verum esse credimus, Christum Deum hominem fuisse per se primo praedestinatum ante omnem occasionem futuri peccati praevisam. Nam Paulus ad Colos. 1, plane docet, ipsum Christum fuisse primum omnium electorum et dilectorum Dei, et in omnibus primatum tenere, etiam in mente et intentione Dei. Estque hoc valde consentaneum excellentiae et majestati ejus, ut 3 part., quaest. 1, art. 3, latius tractatur. Hoc autem posito, est etiam facile intellectu, Christi merita praecessisse in praescientia Dei ad electionem aliorum hominum: quia in ipsa praedestinatione, seu dilectione Christi, merita ejus praefinita intelliguntur, ac proinde in eodem signo praevisa sunt ut absolute futura. Si ergo in eo signo, in quo Deus elegit praedestinatos, jam habeat praesentia Christi merita futura: ergo propter illa potuit diligere , quoscumque dilexit: ergo ita factum est, quia illa merita sunt digna quocumque praemio possibili secundum legem ordinariam Dei: et quia hoc modo ipsum divinum opus altiori modo sit et in majorem etiam gloriam Christi et hominum redundat.

18. Alia difficultas.— Enodatur difficultas. — Restabat autem ibi alia difficultas, quia illa Christi merita non potuerunt praevideri ut fundata in Christi passione: quia in eo signo nondum praeintelligitur Christus ut ordinatus ad mortem: haec enim ex peccato, vel occasione peccati traxit originem: Christus autem solum per passionem et opera, quae ad illam ordinantur, nobis meruit. Dicendum autem breviter est, in eo signo vel praevisa fuisse Christi merita simpliciter et absolute, neque includendo, neque excludendo passionem, sed quatenus esse possunt in quolibet opere talis personae ; vel certe praevisa esse, ut fundata in eximio amore Christi ad Deum et homines, qui amor et in carne passibili et in impassibili haberi poterat: et per illum de facto Christus nobis meruit, et non tantum per propria opera passionis : quamvis per haec fuerit redemptio consummata.

19. Secunda conclusio. — Christus vere et proprie meruit nobis praedestinationem. — Probatur a simili. — Dicimus vero ulterius, ut Christus vere et proprie dicatur meruisse nobis praedestinationem et electionem, vel dilectionem ad gloriam, et ad sanctificantem gratiam in tali gradu et cum perseverantiae dono non satis esse quod meruerit nobis primam gratiam vocationis congruae, quam in nobis recipimus, nec determinationem liberam illius eeterni decreti, quo voluntas divina hunc etfectum in tempore confert : sed necessarium esse, ut illa prima intentio efficax salvandi et glorificandi electos, quam Deus respectu illorum mere gratis decrevit, habuerit respectum ad merita Christi praevisa. Quod si Deus hanc non habuit, profecto nec praedestinavit homines ad gloriam propter Christum: licet per Christum illam dare decreverit. Probatur primo a simili, quia Deus per orationem Stephani dedit in tempore talem vocationem Paulo, et consequenter propter eamdem rationem praevisam habuit ex aeternitate decretum, quo effectum illum in tempore mandavit executioni: et nihilominus id satis non est, ut Stephanus dicatur meruisse electionem, vel praedestinationem Pauli, ut visum est: ergo nec in praesenti sufticiet: est enim eadem ratio, quam statim explicabimus.

20. Ratio a priori. — Secundo est ratio a priori, quia ad merendum id, quod est prius, non satis est mereri id, quod est posterius: sed voluntas vocandi etiam tali modo est posterior electione ad gloriam : ergo solum meritum illius voluntatis non satis est ad meri- tum hujus electionis. Declaratur minor, quia ante voluntatem dandi homini talem vocationem, praecedit ordine rationis intentio efficax dandi gloriam, per quam intentionem peculiariter diligitur homo, et in illa consistit vel formalis praedestinatio, vel certe radix totius praedestinationis : ergo si Deus non habuit illam intentionem erga me ex meritis Christi, etiamsi voluerit me ita vocare ex meritis Christi praevisis, non me praedestinavit ex illis, quoad totam praedestinationem, nec quoad id, quod in ea est formale, ac praecipuum. Eo vel maxime, quod illa vocatio non est proprie effectus praedestinationis, nisi quatenus ex tali intentione procedit, propter quod solet Augustinus illam appellare vocationem ex proposito : nam alioqui solet similis vocatio congrua quoad proximum effectum reprobo dari, tamen quia non est ex proposito, non est effectus praedestinationis. At vero ad merendam praedestinationem, necessarium saltem est mereri illam vocationem, non solum materialiter (ut sic dicam) sed formahter sub illo respectu, ut effectum praedestinationis : ergo ut procedentem a tali proposito, ergo necesse est mereri propositum illud quoad determinationem liberam ad talem hominem eligendum in vitam aeternam. Unde evidentius constat, quod, ut Christus dicatur causa nostrae praedestinationis, vel electionis ad gloriam, non satis est, quod nobis meruit illam voluntatem exequentem, qua Deus decrevit dare homini gloriam propter ejus merita jam praevisa; quia ante illam voIuntatem erat homo electus, et consequenter etiam praedestinatus ad gloriam, saltem ordine intentionis.

21. Tertia conclusio. — Prima comprobatio. — Tertio dicimus, non esse verisimile, electionem hominum praedestinatorum factam esse ex meritis Christi praevisis, sub formali respectu, et comparatione electionis, et dilectionis horum prae illis, et separationis horum in particulari de massa corruptionis. Probatur primo, quia ut electio in hoc sensu facta sit ex meritis Christi, necesse est ut Christi merita jam essent praevisa ut applicata speciali modo his hominibus potius, quam illis: at hoc dici non potest probabiliter, ergo. Major probatur, quia si solum praevidebantur in communi, ut merita pro salute hominum offerenda, ex vi illorum non determinabatur voluntas Dei ad hos, potius, quam ad illos. Imo ex vi illorum meritorum posset homines ad beatitudinem efficaciter ordinare, nullam electionem inter eos faciendo : et e converso, stante illo merito Christi sic praeviso, potuisset Deus neminem efficaciter praeordinare ad gloriam, sed omnes tantum sufficienter : quia nec tale meritum, nec aliud quidpiam, necessitatem talis electionis illi imponebat. Denique non solum quoad exercitium (ut sic dicam) sed etiam quoad spe- . cificationem, seu determinationem ad hos potius, quam illos eligendos, erat electio illa libera Deo, non obstante tali praescientia meritorum Christi : quia meritum ut sic praevisum, est in se indifferens. Ergo oportuisset, praevidere meritum, ut applicatum his potius, quam illis. At hoc dici non potest, quia hoc ipsum maxime pendet ex divina vocatione: ergo.

22. Responsum. — Diluitur. — Respondent negando majorem, quia ad merendam electionem et separationem, satis est, quod absolute fuerit Christi meritum praevisum ut oblatum Patri pro salute hominum, et quod intuitu ejus aliquos elegerit Pater. Quia hoc sufficit, ut gratia electionis detur propter Christum, et quod Christi meritum fuerit causa necessaria ut eligerentur. Sed haec altera aequivocatio, ob quam de solo nomine in hoc puncto disputatur. Nam in hac assertione jam non tractamus de electione, quatenus respicit beneficium factum ei, qui eligitur, sed formaliter tractamus de comparatione illa, et de determinatione voluntatis divinae ad hunc potius, quam ad illum. Ut, verbi gratia, si testator praecipiat haeredi, ut centum virgines hujus civitatis suis expensis in matrimonium det, clarum est donationem illam esse effectum talis testamenti, et voluntatem illam, qua haeres praeceptum exequitur, esse effectum voluntatis testatoris, et hoc sensu simpliciter dici posse, tales virgines debere testatori tale beneficium. Nihilominus tamen aliquid liberalitatis, et gratae ibi contulit haeres, quod non manavit ex voluntate testatoris, nimirum, quod illae centum virgines sint hae potius, quam aliae, hoc enim ex sola haeredis voluntate dependet. Unde, si testator non absolute legasset ut cenium virgines , sed ut tales nuptui darentur, etc., sine dubio majorem illis gratiam contulisset, fuissetque tota causa electionis earum, ut cum aliis comparantur, eisque praeferuntur: quod in priori modo testandi dici non potest. Ita ergo in praesenti dicendum est, si Pater aeternus in eo signo, in quo elegit praedestinatos. solum habebat praescientia Christi merita, ut offerenda pro salute hominum absolute, et non pro his potius, quam pro illis, propter Christum quidem habuisse decretum illud quod tales homines dilexit, et re ipsa elegit, tamen peculiarem determinationem ad hos potius, quam ad illos non habuisse ex Christi meritis, sed sola sua voluntate. Sicut posito eodem principio optime sequitur, non fuisse ex Christi merito, sed ex Dei voluntate, quod multitudo electorum fuerit in tanto numero, et non in majori, vel minori, et quod fuerit ad tales gradus gratiae et gloriae, et non ad alios, et similia, quorum omnium eadem ratio est.

23. Evasio queritur. — Sed non invenitur. — Aliter vero respondent, negando minorem, videlicet in illo signo non fuisse merita Christi praevisa, ut ab ipso applicata, et oblata specialiter pro his hominibus, ut illi eligerentur ad talem vocationem , et gratiam congruam : nam in tempore ita factum legimus Joann. 17, dum Christus peculiariter petiit pro diseipulis perseverantiae donum : addiditque, Non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mibi, significans suam peculiarem voluntatem, et applicationem suorum meritorum. Et simile est quod Lucas 22, dixit Petro: Ego rogavi pro te Petre, ut non deficiat fides tua. Sed in hac responsione semper laboratur in aequivoco, et haeremus in eodem dogmate, quod electio ad gloriam non praecedit exequentem voluntatem in ordine intentionis, et praedestinationis. Quamvis ergo verum sit, Christum in tempore peculiariter orasse pro praedestinatis, eisque ad executionem electionis eorum singulari modo sua merita applicuisse : recteque inde inferatur, hanc Christi orationem, vel applicationem fuisse ex aeternitate praevisam, ante decretum executivum praedestinationis : nihilominus non recte infertur, meritum Christi applicatum fuisse praevisum ante electionem praedestinatorum. Nam est argumentari ab aeternitate, ad primum signum aeternitatis, quod frivolum est : nam etiam ipsius praedestinati merita fuerunt ab aeterno praevisa, et non inde sequitur, fuisse praevisa in primo signo, antequam praedestinatus eligeretur ad gloriam.

24. Declaratur item ratione, quia, quod Christus peculiari modo oraverit pro talibus hominibus, illisque sua merita applicuerit. efficaciter, primam causam et originem habuit in divina voluntate, ita ut non fuerit arbitrium humanae voluntatis Christi. Quis enim vel cogitare audeat, profundum mysterium electionis hominum, totamque rationem, et modum praedestinatorum quoad numerum eorum, et differentiam mansionum, et gradum in gratia et gloria, fuisse ordinata a voluntate Dei ut ap- probante, seque confirmante voluntati humanae Christi, et non potius Christum applicasse specialiter sua merita ad executionem talium effectuum, et ad consummationem sanctorum talium, et in tanto numero, pondere, et mensura, quia cognovit ita esse voluntate Dei praedefinitum , et praeordinatum ? Certe Apostolus in consilium divinae voluntatis hoc refert, ad Ephesios1, et ideo ad Romanos8, exclamat . O altitudo divitiarum sapientie et scientiee Dei.

25. Effugium. — Diluitur. — Sed, aiunt, etiamsi praedestinatorum electio non praecesserit in praescientia, ante praevisum Christi meritum pro illis specialiter applicatum : nihilominus Christum in illa applicatione conformasse voluntatem suam voluntati divinae, quia praenovit illam esse Dei voluntatem, ut pro illis sic oraret. Sed interrogo, de qua Dei voluntate loquantur: aut enim de solo simplici affectu, et desiderio inefficaci, aut de voluntate beneplaciti et efficaci. Primum dicere non possunt cum probahbilitate , et consecutione doctrinae. Aut enim ille affectus est liber in Deo, vel naturalis : si naturalis, cur ad hos potius ponitur ille affectus simplex, quam efficax ? vel quam mutationem causat in creatura ille affectus simplex, ut resultet specialis relatio rationis in divino affectu, magis ad has personas quam ad illas : Hoc enim argumento uti maxime solent contra decretum efficax eligendi praedestinatos absque meritis, ut superioribus visum est. Si autem voluntas illa Dei, quam Christus ut homo cognovit, fuit voluntas beneplaciti, illa supponit electionem praedestinatorum, vel ad minimum inchoat eorum praedestinationem : quia praeparat illis uuum ex primis, et supremis beneficiis, quibus certssime liberantur, scilicet peculiarem Christi orationem, et applicationem suorum meritorum. Ergo talis voluntas Dei oriri non potuit ex speciali oratione, vel applicatione meritorum Christi, ut est ab humana voluntate ejus, quia potius est causa talis orationis, et applicationis : ergo ante totam predestinationem electorum non supponitur praevisa illa peculiaris oratio Christi.

26. Corroboratio. — Confirmatur , quia quando Christus pro his potius, quam pro illis efficaciter oravit, id sine dubio fecit ex peculHari motione Spiritus sancti, ut auctores etiam contrariae sententiae negare non audent: t quia in omnibus negotiis, et praesertim tam gravibus , Christus ex peculiari et efficaci, seu congrua motione Spiritus sancti opera- batur : cur ergo Spiritus sanctus ita Christi animam movit, nisi quia jam decreverat illos homines salvare ? Ergo decretum illud non fuit, intuitu illius peculiaris orationis Christi , sed potius fuit causa illius. Item, ila inspiratio facta animae Christi, beneficium maximum fuit hominis praedestinati, et effectus praedestinationis ejus, ut probatum est, sed illa non fuit ex oratione Christi peculiari : ergo nec electio ad gloriam, vel ad omnia beneficia gratiae supponit praescientiam illius peculiaris orationis, vel applicationis: ergo quod Deus hos prae illis elegerit, non potest in Christi meritum , et humanam voluntatem referri.

27. Alia confirmatio. — Confirmatur praeterea, nam haec negatio, nimirum quod Deus non praeelegerit efficaciter omnes homines, seu quod aliqui praedestinati non sint , nullo modo potest attribui Christi meritis, aut in ejus voluntatem, tanquam in primam radicem, etiam negativam, referri : ergo nec electio hominum, ut est formaliter electio, est ex Christi meritis : ergo multo minus ut est electio horum prae illis est ex eisdem meritis. Antecedens quoad priorem partem per se notum est, quia Christus non venit homines perdere, vel a salute retardare, sed venit, ut vitam habeant, et abundantius habeant. Unde non meruit eis, nisi quod bonum est, et utile ad aeternam salutem : at non praeeligi, et non praedestinari non est bonum homini, nec utile ad salutem, imo de se potius removet certa, et infallibilia media salutis, vel saltem illa non praebet, neque illa negatio ad illa media confert : non est ergo apta ut sub meritum Chrisu cadat. Unde etiam facile patet altera pars, scilicet, illam negationem non esse reducendam ad humanam Christi voluntatem : quia illa carentia, et effectus ejus principaliter pendet ex divina voluntate. At vero illa, quae a divina voluntate pendet , solum potest pendere euam ex voluntate Christi, mediante merito, vel impetratione, aut alia simili causalitate, seu ratione, quae tali effectui, seu privationi accommodari non potest : ergo non potest illa negatio in voluntatem humanam Christi, ut in causam reduci. Et confirmatur , quia illa negatio non pertinebit ad munus Christi, quod fuit universalis redemptoris , sed ad superiorem providentiam universalem Dei : ergo ex divina, non ex bumana Christi voluntate traxit originem et rationem. Prima consequentia principalis argumenti probatur : quia electio, ut electio, dicit habitudinem ad illam nega- tionem : nam si omnes diligerentur efficaciter ad gloriam, non esset electio, sed tantum dilectio. Et similiter, si Deus decrevisset, ut omnes non solum sufficienter, sed etiam effticaciter redimerentur, non esset separatio quorumdam ex massa perditionis, sed restauratio. omnium : ergo quod illud decretum Dei fuerit per modum electionis et separationis, secundum hanc habitudinem, et formalitatem, non est ex meritis Christi. Et inde facile patet altera illatio, quae rationem electionis supponit.

28. Urgetur. — Respondetur ad primam. — Sed urgent : Christus Dominus meruit, ut hi efficaciter redimerentur, aliis vero non meruit, ut illis efficaciter applicaretur sua redemptio: ergo sicut affirmatio illa est causa affirmationis, ita haec negatio est causa hujus negationis : ergo accommodando singula singulis, ex meritis Christi, et ex modo, quo obtulit sua merita ortum est, ut hi fuerint praedestinati, et non illi, et consequenter quod hi prae illis fuerint electi. Respondeo primo ad primam partem antecedentis, distinguendo illam, de redemptione efficaci quoad executionem, vel quoad praeparationem, seu praedestinationem. In priori sensu concedo illam partem, et fateor illam affirmationem meritorum Christi fuisse causam talis praeparationis. Addo vero ideo Christum meruisse his hominibus effticacem applicationem suorum meritorum, quia a Deo erant electi : et quia cognovit Christus, voluntatem Patris esse, ut illos benevolentia speciali prosequeretur. Quod significavit Christus in tota illa oratione, in qua speciali modo pro praedestinatis rogavit, Joan. 171: Manifestavi nomen tuum hominibus , quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihà eos dedisti, et infra : Non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, et infra: Pater sancte serva eos in nominetuo, quos dedisti mihi. Uhà saepe repetit illa verba, Quos dedisti mihi, ut significet ideo se pro illis orare, speciali efficacique oratione, quia intelligebat, illos esse specialter dilectos, et electos a Patre. Ratio etiam generalis hoc postulat, quia Christus ut homo in omnibus actionibus sequebatur Patris voluntatem : ergo mnulto magis in gravissimo hoc negotio salutis hominum procurandae cum majori, vel minori efficacia.

29. Altera argumenti pars explanatur. — Ad alteram vero argumenti partem negativam, concessa illa parte antecedentis, negatur consequentia : quia perditio tua ea te, tantummodo in me auailium tuum. Quod , sicut est verum respectu Dei, ut Deus est, ita respectu meriti Christi : ipsum enim est causa totius boni usus gratiae, qui est in nobis: tamen illud, vel carentia ejus non est causa nostri abusus gratiae, sed nos sumus prima origo, et causa illius. Unde illa affirmatio non est ita adaequata causa affirmationis, ut negatio sit etiam negationis, quia ad negationem boni usus gratiae, suffticit libertas arbitrii, cui auxilum sufficiens in Christi merito fundatum - nunquam deest , et quod non sit efficax, non est quia Christus illud meruit, quantum ex se est, sed quia homo impedit. Ac denique quod Christus sua merita non ita efficaciter obtulerit pro his hominibus, fundamentum habet in priori negatione Dei, quia scilicet ipse non eos specialiter praeelegit.

30. Amplius confirmatur. — Instare autem ulterius possumus. Quia sequitur, Christi Domini meritum pro electione esse effectum electionis et praedestinationis eorum, ac proinde non esse Christum causam meritoriam praedestinationis electorum, sicut paulo antea dicebamus, orationem Stephani non fuisse causam praedestinationis Pauli, quia fuit unus ex effectibus ejus. Sequela patet, quia Christus tali modo meruit praedestinatis, quia novit, ita esse beneplacitum Patri, sicut ipse alibi profitetur dicens : Confiteor tibi Pater, Domini celi et terre, etc. Ideo autem hoc fuit beneplacitum Patri, quia ex sua libera voluntate tales homines elegerat, simul volendo, ut illa electio per hoc medium meritorum CHRISTI executioni mandaretur, ergo fuit illud meritum CHRISTI effectus talis electionis.

31. Propter hoc argumentum negant dicti auctores illud meritum Christi supponere electionem hominum in mente Dei, vel processisse ex peculiari ordinatione voluntatis divinae, sed tantum ex humano beneplacito Christi. Et consequenter negant, orationem Stephani esse effectum electionis Pauli. Sed hoc posterius jam satis impugnatum est, et illud prius (ut paulo antea dicebam) per se est incredibile, et alienum a modo loquendi ejusdem Christi et a perfectione operum ejus, quae maxime sumitur ex conformitate ad divinam voluntatem: et videtur etiam esse contra altitudinem divinae providentiae. Quia enim credibile est, aeternam dispositionem coelestis beatitudinis et mediorum omnium, per quae illa cum effectu comparanda est, non fuisse divina ratione inventam (ut sic dicam), et voluntate praefinitam prius ratione, quam voluntas aliqua creata, etiam Christi, ad illius providentiae executionem accersita sit?

32. Respondeo igitur distinguendo consequens: est enim considerare in CHRISTO summam DEI dilectionem et generalem affectum ad quaerendum in rebus omnibus gloriam Patris : et est considerare speciales actiones orandi pro hoc, vel illo, hoc, vel illo modo, et offerendi aliquam actionem suam pro hoc beneficio his hominibus potius, quam illis praestando. SI ergo consequens illud intelligatur de merito fundato in prioribus actibus Christi, sic negatur sequela : nam tale meritum non est effectus specialis electionis praedestinatorum, sed est innatus et connaturalis (ut sic dicam) ipsi Christo. Unde, eo ipso, quod DEUS praedestinavit CHRISTUM, ut esset filius Dei naturalis et caput omnium angelorum et hominum, praedestinavit illum ut Deum ipsum summe diligeret, ac bene de ipso infiniteque mereretur, pro omnibus angelis et hominibus, ex quibus, quos Deus voluit propter tale meritum Christi ad aeternam salutem efficaciter destinavit in priori quodam signo rationis: in alio vero posteriori ordinavit, ut Christus pro talibus hominibus, eorumque efficaci salute specialius oraret, aut simile quidpiam faceret. Atque ita, si consequens illud de hac speciali ratione Christi intelligatur, concedimus esse effectum praedestinationis talium hominum, vel angelorum. Negamus tamen alteram sequelae partem, nimirum, inde sequi, Christum non esse causam praedestinationis electorum, quia ante hunc effectum supponitur in Christo meritum praevisum sufficiens ad talem praedestinationem, seu electionem. Et ideo non esse simile de oratione Stephani pro Paulo.

33. Ultima confirmatio nostraee sententiee. — Hvasio. — Tandem confirmatur haec nostra sententia, quia sicut Christus Dominus meruit omnem gratiam et auxilia omnia supernaturalia data antiquis sanctis, qui ante Incarnationem praecesserunt, ita etiam meruit eis praedestinationem et dilectionem efficacem eorum ad gloriam, et non meruit illis electionem eorum prae aliis secundum propriam habitudinem et comparationem, quam haec verba important: ergo eodem modo se habuit circa caeteros justos et sanctos, qui post adventum suum in carne fuerunt. Ad hoc videntur dicti auctores respondere admittendo antecedens et negando consequentiam. Redduntque rationem, quia Christus potuit mereri posterioribus sanctis illam praeelectionem , seu praelationem ad alios, specialiter orando et deprecando pro illis : non potuit autem hoc modo mereri Christus sanctis, qui eum praecesserunt, quia non potuit hoc modo orare pro illis per modum petitionis, seu deprecationis, quia hoc modo oratio non fit pro re jam facta et praeterita. Neque etiam id mereri potuit per gratiarum actionem pro tali beneficio eis prae aliis collato : quia haec gratiarum actio supponit beneficium factum, et est quodam modo effectus illius, quia merita circa quam, et objectum movens ad illam gratiarum actionem est beneficium jam factum.

34. Oppugnatur. — Responsum. — Sed contra primo, quia si quis decernat alicui conterre aliquod anticipatum beneficium, quia praevidet , illum futurum esse gratum, jam gratiarum actio praevisa, ut futura esset ratio volendi dare tale beneficium; ergo eodem modo gratiarum actio Christi praevisa a Patre, potuit esse ratio eligendi illo modo antiquos Patres, si aliunde non repugnabat. Respondent, potuisse quidem gratiam, et auxilia dari antiquis Patribus propter meritum Christi praevisum fundatum in gratiarum actione futura pro eodem beneficio, quia non est proprie effectus ejus, sed solum supponit illud ut objectum, vel conditionem necessariam. Tamen non potuisse Christum ita mereri, ut pro eadem gratiarum actione daretur huic potius, quam ili talis gratia, quia ad hoc necessarium erat praevidere Deum, fore, quod Christus Dominus potius gratias acturus esset pro tali beneficio collato Petro, quam si collatum fuisset Paulo: alioqui non esset ratio ex parte Christi, ob quam Petro potius daretur, quam Paulo, si Christus eeque gratus pro utroque praevisus fuisset. At non potuit in hoc praesciri inaequalitas ex parte Christi, quia Christus aeque gratus futurus fuisset pro simih beneficio praestito quibuscumque aliis hominibus : non ergo potuit gratiarum actio praevisa esse ratio illius comparationis. Ut si ego praeviderem, vel sperarem, comparatione facta inter Petrum et Paulum, Petrum futurum mihi gratiorem, posset quidam illa spes me movere, ut illi potius, quam Paulo beneficium conferrem : at si nihil tale sperarem, sed potius eamdem spem de utroque conciperem, non possem inde rationem sumere ad beneficium uni potius, quam alteri praestandum : sic ergo de Christo dicendum est.

35. Diluitur. — At enim, licet verum sit gratiarum actionem futuram fuisse ex parte Christi aequalem, supposita aequalitate beneficii et personae : nihilominus cogitari posset aliqua inaequalitas in ipsomet affectu humano, et libero Christi, ita ut praenosset Deus, gra- tius fuisset futurum Christo homini ut sic, ut Jacob sanctificaretur, quam Esau, id est, quod futurum esset magis conforme voluntati ejus, quia ipse ut homo magis esset afficiendus ad Jacob, quam ad Esau. Video sane, absolute consideratum videri posse absque ratione dictum : tamen argumentando ad hominem, non video, cur is, qui opinatur voluntatem Christi hufnanam fuisse primam radicem et causam, cur Deus hunc latronem elegerit ad vocationem efficacem potius quam illum, quia Christus ipse majorem quemdam affectum ad hunc habuit, quam ad illum, cur (inquam) non idem dicere possit, et debeat de affectu Chrisii ad homines, qui ante ipsum fuerunt, nimmirum per modum desiderii, seu simplicis affectus voluisse ex se huic potius, quam illi efficacia auxilia, et Deum inde motum per praescientiam fuisse, ad illam differentiam faciendam. Quod si hoc probabiliter cogitari non potest, non ideo est, quia Christus per libertatem voluntatis humanae non potuerit habere hunc varium affectum, sed quia non illa esse prima radix mysterii divinae electionis, et praedestinationis quoad determinationem personarum. Vel etiam, quia non debuit ille effectus esse in Christo mere humanus, sed ex altiori motivo divinae voluntatis, quae ita res disposuerat, ut volebat : atque ita semper electio quoad illam comparativam reducitur ad solam divinam voluntatem.

36. Objectio er Paulo ad Ephesios.— Tres expositiones. — Sed objiciunt nobis testimonium Pauli ad Ephesios primo: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Hoc vero testimonium vel nimium probat contra eosdem auctores, vel nihil refert ad punctum praesentis assertionis. Agit enim ibi Paulus non solum de hominibus, qui post Christum fuerunt, sed simpliciter de ómnibus, qui per Christum salutem consecuturi sunt, quos dicit fuisse electos in Christo ante mundi constitutionem. Ergo verba illa de sanctis veteris testamenti verificanda sunt : ergo vel de illis etiam probant Christum meruisse, ut hi potius, quam illi fuerint electi, vel si de illis non probant, nec de caeteris probant, quia sunt universalia, et aeque comprehendunt omnes. Tres ergo sunt expositiones de illis verbis, etiam supponendo, quod particula illa, i» ipso, referatur ad Christum, ut hominem, causalitatemque aliquam significet, quod longe verius est, et conforme sententiis Patrum, ut contra Adamum ostendimus loco citato.

37. Prima expositio. — Non placet. — Prima expositio est, ut significetur per illam particulam solum causa finalis et exemplaris, ita ut sensus sit, elegit nos ad Christi gloriam, vel in illo tanquam in capite et exemplari perfectissimo. Ín quo sensu non solum non probatur ex illo verbo, quod Christus fuerit causa meritoria electionis quoad comparationem unius cum alio, verum etiam nec quoad liberam determinationem efficacis dilectionis Dei ad talem personam. Non tamen placet nobis haec expos ^^, quia magis usitatum est apud Paulum significare illo dicendi modo causam meritoriam, ut ibidem ostendimus.

Secunda expositio.— Denique altera exmpositio est odiosa. — Secunda expositio est, ut illa particula in ipso, non referatur ad electionem ex parte actus divini, sed ex parte objecti talis actus, ita ut sensus sit, non habuisse Deum respectum ad merita Christi in illa determinatione actus sui ad cligendos tales homines, sed sua voluntate elegisse illos, simul tamen voluisse, ut illa electio, tam ad gratiam, quam ad gloriam, in Christo et per Christum impleretur. Quo sensu videntur verba illa interpretari Patres Graeci et scholastici non dissentiunt, dum aiunt meruisse nobis Christum praedestinationem ex parte eftectus et mediorum, non tamen ex parte actus.

Tertia expositio est, propter Christi merita praevisa Deum voluisse efficaciter dare gloriam talibus hominibus, quae voluntas est maxima - eorum dilectio, et reipsa est electio eo ipso, quia non extenditur ad omnes, sed ad hos tantum, aliis in massa perditionis relictis. Et hac ratione dicitur Deus elegisse homines in Christo, etiamsi vel aliorum derelictionem, vel amorem horum prae illis quoad illam comparativam habitudinem non meruit.

38. Quem gradum certitudinis assertio haDeat, explanatur. — Qui contra hanc veritatem sentiret, non solum temerarium, sed erroneum aliquid affirmaret. —Ex his facile est expedire, quod secundo loco supra propositum est, videlicet, quem gradum certitudinis habeat haec assertio: Christus fuit causa meritoria electionis et preedestinationis Lominum. Nam praedicti auctores asserunt esse catholicam doctrinam, quia loquuntur de electione ad gloriam ex meritis jam praevisis, unde merito id asserunt, quia haec est electio justitiae, de qua certissimum est esse propter Christum, et id negare non solum temerarium, sed etiam erroneum mihi videtur. Nam velle dare tale praemium homini habenti talia merita, propter Christum est, et respectu Christi est actus ille de rigore justitiae. Alias non posset effectus ipse dari propter Christum, quod tamen secundum fidem negari non potest. Unde nullus Catholicus, quod ego sciam, hoc unquam negavit. Nam Adamus, et alii qui negant electionem preedestinatorum ad gloriam factam esse intuitu meritorum Christi, loquuntur de electione gratuita et liberali respectu eorumdem electorum, quam cum Augustino credunt antecedere per modum intentionis ad totam praedestinationem.

39. Idem de assertione negante Christum meruisse nobis preedestinationem judicandum est. — Idemque dicendum est de electione ad gratiam totam, a prima vocatione usque ad ultimam perseverantiam. Nam in quo gradu certum est, omnem hanc gratiam dari praedestinatis in tempore propter Christum , in eodem gradu certum est habuisse Deum aliquam aeternam voluntatem intuitu meritorum Christi, per quam voluit hujusmodi gratiam dare suis electis : quia (ut supra ostensum est) non potest effectus hic a voluntate Det separari. Unde qui negat electionem ad gratiam simpliciter esse ex meritis Christi, ex illo fundamento, quod prima vocatio, vel aliae dispositiones ad gratiam non datur nobis propter merita Christi, non solum temerariam, sed etiam erroneam assertionem docent contra Paulum supra, et contra doctrinam Conciliorum, ut dicto loco ostendi. Et quoad hanc partem merito reprehendi potest Adamus, qui ad Philippenses 1 et 2, Petri 1, suam sententiam ita explicavit. Atque eodem modo judicandum est de assertione negante, Christum meruisse nobis praedestinationem. Nam si loquatur de praedestinatione quoad effectus, et in illo errore nitatur, quod Christus non meruit nobis peculiares et internas gratias, quae in electis sunt praedestinationis effectus, erronea est doctrina et plusquam temeraria : si autem solum id negetur, quia inter effectus praedestinationis ponunt etiam Incarnationem ipsam, vel alia similia beneficia, sic non est res digna censura, sed opinabilis et fere de modo loquendi, quamvis affirmans sententia longe probabilior sit.

40. At vero, si sermo sit de electione ad gloriam mere gratuita respectu hominis electi, ut intelligitur in Deo ante praescientiam operum et meritorum ejusdem electi, sic nulla est in illa assertione major certitudo, quam probabilioris opinionis. Nam imprimis doctores, cum quibus disputamus, defendunt constantissime nullos esse sic electos ad glo- riam sola Dei voluntate liberali et gratuita: ergo non possunt ipsi asserere Christum meruisse illis electionem talem ad gloriam, quae fuerit ante praevisa eorum merita, cum nulla talis sit: ergo nulla ratione possunt damnare eos, qui licet in Deo ponant talem electionem, negant fuisse ex meritis Christi. Deinde assertio non est definita, nec ex Scriptura satis certo colligitur, ut proxime visum est, et statim iterum dicetur. Nec denique desunt auctores graves, qui ita senserint ex probabili fundamento. Nec contraria assertio est ita recepta, ut tanquam certa ab ahis theologis asseratur, sed solum, ut magis pia et probabilior. Tandem illa sententia pendet ex principis incertis, quee omnino sub opinione sunt, videlicet, an electio praedestinatorum facta sit ante, vel post praevisum originale peccatum, et an Christi praedestinatio praecesserit originalis peccati praescientiam : item, an omnes praedestinati simul cum Christo fuerint sine ulla prioritate rationis, vel quamvis praedestinatio Christi praecesserit in aliquo signo, an id sit satis, ut in eo praevisa fuerint merita ante nostram electionem, quae potuerint esse causa, vel ratio nostrae electionis, quae omnia in dicto primo tomo, latius tractata et explicata sunt.

41. Objectioni aditus praecluditur. — Neque huic censurae obstat illud, elegit nos in opso: quia ut dixi, illa particula, i» ipso, vel dicere potest aliam rationem causae finalis, vel exemplaris et non meritoriae : vel potest dicere causam, per quam electio implenda est, non propter quam primo sit. Et illud: Predestinavit nos per Jesum Christum, intelligi potest, ut illud inter objectum praedestinationis, non quod sit ratio illius. Potuit enim Deus hominis saIutem mera sua voluntate praedestinare, licet praedestinaverit dandam per Jesum Christum: sicut gratis, et sine meritis propriis praedestinavit homines ad gloriam obtinendam per merita. Et sic etiam optime dicitur Deus 2, Tim. 1: Focare nos vocatione sua sancta secundumn suwn propositum (qui ex mera voluntate illam distribuit) et gratiam, (quam nobis gratis dat) quamvis ex Christi meritis det, et ex aeternitate ita dare decreverit, propter quod concludit Paulus de illa gratia, quod data est nobis in Christo ante tempora secularia. Et quamvis duo priora loca melius et probabilius exponantur de meritoria causa ipsiusmet electionis et praedestinationis nostrae ex parte Chrisu : tamen cum ille sensus non sit ab Eecclesia definitus, nec communi Patrum consensu receptus, non facit rem certam, sed ad summum probabiliorem. Ultimus autem locus satis congruenter sic exponitur, et aliunde satis probat distributionem vocationis congruae, quantum ad illam comparationem, quod huic potius, quam illi detur non esse ex meritis Christi, sed ex liberali proposito Dei.

PrevBack to TopNext