Text List

On this page

Caput 25

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

Detur ne aliqua causa, vel ratio ex parte dei electionis praedestinatorum

CAPUT XXV. DETUR NE ALIQUA CAUSA, VEL RATIO EX PARTE DEI ELECTIONIS PRAEDESTINATORUM.

1. In hac difficultate quatuor distinguenda sunt.—Ratio dubii. — Hactenus dictum est de causis hujus electionis quae extra Deum, ut Deus est, excogitari possunt: nunc superest brevissime inquirendum, an ex parte ipsiusmet Dei, ac sapientiae et bonitatis ejus ratio aliqua hujus electionis dari, aut excogitari possit. In qua re quatuor distinguenda sunt. Primum est, quod Deus efficaciter elegerit aliquos, ut infallibiliter salventur : secundum est, quod non ita elegerit omnes creandos, sed quosdam tantum-ex illis: tertium, quod illi fuerint in tanto numero et non in majori: quartum, quod fuerint hae personae et nonillae. De singulis breviter dicam, advertendo hic a nobis quaeri rationem aliquam praeter solam libertatem divinae voluntatis: nam quod Deus pro sola sua libertate, etc., consilio voluntatis suae, haec omnia fecerit, manifestum est; an vero pura libertas fuerit, unica ratio omnium justorum decretorum , vel ultra illam aliam habuerit Deus, hoc inquirimus ; videtur enim spectare ad summam sapientiam et bonitatem, ut in omnibus determinationibus liberis, et circumstantiis earum aliqua speciali ratione ducatur et quod non sit sola pro ratione voluntas, nam hic videtur esse rationabilior et prudentior operandi modus. In contrarium vero est, quia non videtur talis ratio posse semper reperiri, aut excogitari.

2. Prima assertio. — Circa primum dicendum est, non defuisse Deo rationes plures, ob quas sua voluntate efficaci aliquos ad consecutionem gloriae infallibiliter destinaverit ex se, et ante praevisa eorum merita. Qui existimant, hanc electionem in angelis factam non esse, nec in hominibus pro statu innocentiae futuram fuisse, totam rationem hujus assertionis reddunt ex lapsu naturae humanae per peccatum originis, et ex debilitate, ac fragilitate virium , quam inde contraxit. Quia nisi ex massa Corrupta Deus elegisset aliquos infailibiliter salvandos in tali, ac tanto perfectionis gradu, pauci. vel nulli salvarentur, et cum multis imperfectionibus, et lapsibus, vixque ullus perveniret ad excellentem gradum sanctitatis, et ideo convenientissimum fuit, ut Deus pro ratione sapientiae suae, et copiosum numerum elegerit, et gradus gloriae distribuerit, cum varietate, et excellentia decentissima et convenientissima. Quae ratio contemnenda non est, estque consentanea Augustino, lib. de Correptione et Gratia, cap. 11 et 12.

3. Electio per se habet locum in angelis. — At vero supponendo (ut nos credimus) electionem per se habere locum in omni statu, tam angelorum, quam hominum, rationes ejus sumere necesse est ex alus attributis divinis, quae per se relucent et manifestantur in operibus Dei, eas vero tetigimus supra, libro primo, explicando necessitatem divinae praedestinationis. Praecipua vero est ostensio divinae gratiae, libertatis, et dominii. Quam attingit Paulus verbis illis. 7n laudem glorie gratie sue. n nulla enim re magis ostendit Deus, se non ex debito aliquo, vel merito hominis haec supernaturalia dona conferre, quam eligendo, quos vult efficaciter ad gloriam. Deinde, quia dicebat ad perfectionem, et pulchritudinem regni coelestis ut ex directa, et efficaci intentione divina in tali numero, pondere, et mensura totum constitueretur ex talibus membris, sub tali capite, in talibus gradibus, seu mansionibus constitutis, ut ostenderet Deus divitias gloric swue in vasa misericordie, ut ait Paulus ad Rom. 9. Praeterea, ex parte divinae misericordise, et bonitatis potest reddi ratio, quia hic actus est maximae muisericordie, et ostendit valde divinam bonitatem : nam ordinatur ad magnam communicationem illius. Item declarat magnam perfectionem divinae sapientiae et prudentiae, dum infallbihtatem divini decreti, cum mutabilitate humanae libertatis ita conjungit, ut illud hanc non destruat, et haec illud non impediat.

4. Secunda assertio. — Circa secundum dicendum est, ex parte Dei, ejusque infinitae reddi posse aliquas causas seu rationes, ob quas non omnes homines, vel angelos ad aeternam salutem consequendam efhicaciter praeordinavit, sed solum ex omnibus aliquos elegerit. Ita docet D. Thomas, dicta quaest. 23, art. 5, ad 3. Sufficitque nunc ratio illa generalis de ostensione gratiae, et summi dominii, ac liberalitatis Dei. Nam haec omnia non tam evidenter, et mirabiliter ostenderentur in dilectione omnium quam in dilectione. quorumdam, prae aliis, absque ratione ulla, vel inae- qualitate ex parte ipsorum. Accedit, quod ad specialem ostensionem vindicativae justitiae necessarium fuit, non omnes sic diligere : Sed hoc jam magis spectat ad rationes reprobationis, quam praedestinationis, et ideo inferius libro quinto melius tradetur.

5. Tertia assertio.— Circa tertium, et quartum dicendum est, nullam posse a nobis reddi rationem etiam ex parte Dei sumptam praeter ejus liberam voluntatem, cur elegerit homines, vel angelos in tanto numero salvandos, et efficaciter vocandos, potius quam in majori, vel minori : et cur potius in his numero personis, quam in aliis, vel ex possibilibus, vel ex his, quas nunc creat, et reprobae sunt. In hoc etiam conveniunt theologi, nam licet in verbis fortasse differant, vel in modo explicandi hanc electionem immediate in ordine ad gloriam, vel ad gratiam efficacem seu congruam : nihilominus absolute in hoc conveniunt, quod illa electio gratuita, quae ex parte hominum non habet rationem , ex parte etiam Dei non habet aliam, quae nobis nota sit, praeter divinam voluntatem. Nullus enim hactenus illam reddidit : signum ergo est, non posse ab hbominibus cognosci. Item, quae ratio potest ab hominibus reddi, cur Deus ex infinitis angelis, quos creare potuisset, hos potius voluerit creare, quam alios? Item, cur ex infinitis humanitatibus possibilibus hanc potius elegerit ad unionem hypostaticam, quam aliam? Numquid non erat possibilis alia tam perfecta in naturalibus, et tam capax illius beneficii, et tam apta, et idonea ad omnes fines illius mysteri, sicut illa? Item, cur Deus creando homines, et angelos, illos potius creare voluit in hoc momento, quam in alio, in hoc ordine rerum magis quam in alio? Vel cur (quod est D. Thomae exemplum) ex duabus portionibus materiae primae, in prima creatione hanc creavit sub forma ignis, et illam sub forma aquae, magis quam e contrario? Certe sicut in his et similibus non potest ratio ab homine reddi , ita nec de Praedestinatorum gratuita electione, quoad numerum personarum, tam formali, quam material.

6. Dubitari autem potest, an hoc ideo sit, quia in re ipsa nulla est alia ratio, vel proveniat ex debilitate humani ingenii, quod non omnes rationes divinae providentiae comprehendit. Aliqui enim existimant, revera non deesse rationem aliquam ex parte Dei, etiamsi nunc nos lateat. Augustinus enim in Enchiridio, cap. 95: Tunc (inquit) non latebit, quod nunc latet, id est, in beatitudine, cur, scilicet, ille potius quam iste fuerit assunptus, cum causa una fuerit ambobus. At divus Thomas, 1 part. , quaest. 23, art. 5, ad 3, plane docet, in re nullam subesse aliam causam vel rationem, praeter voluntatem Dei. Quia ratio et exempla adducta videntur ostendere, non solum non esse nobis notam a'iam rationem, verum etiam in re ipsa inveniri non posse. Quia, si ex parte eorum, inter quos fit electio, est omnimoda aequalitas in ordine ad omnes fines possibiles divinae providentiae, etiam ex parte omnium attributorum Dei erit aequalitas, sola voluntate excepta, quia sola libera est. Et non est dubium, quin Deus pro sua libertate possit ex duobus objectis omnino aequalibus sub omni ratione, unum pro sua libertate eligere, et non aliud, quia hoc spectat ad perfectionem libertatis, et non est irrationabile, quia ratio ipsa dictat, non posse, nec debere aliter fieri. Unde mihi probabilissimum est, in negotio divinae praedestinationis ita accidisse. Nec Augustinus oppositum significat, sed solum ait, hoc ipsum, quod nunc latet, vel obscure cognoscitur, quod scilicet sola Dei voluntas fuerit hujus varietatis ratio, tunc clare videndum esse, et sine dubitatione.

PrevBack to TopNext