On this page
Praeambulum
Praeambulum
Post disputationem de causis, convenienti ordine sequitur disputatio de effectibus praedestinationis: per quam etiam clariora fient, quae de causis dicta sunt. Nam cognitio causarum in nobis magna ex parte fit ex effectuum cognitione. Dicemus ergo prius generatim de effectibus, deinde sigillatim de singulis, prius de supernaturalibus effectibus gratiae et gloriae, postea de bonis naturae ac tandem de malis, seu permissionibus eorum, si quo forte modo possunt ex praedestinatione provenire. Ac tandem falsos effectus excludemus, veramque concor- diam praedestinationis cum libertate declarabimus.