Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Habeat-ne praedestinatio aliquos effectus, et in quo genere causae

CAPUT I. HABEAT-NE PRAEDESTINATIO ALIQUOS EFFECTUS, ET IN QUO GENERE CAUSAE.

1. Conclusio D. Thoma. —Ratione adstruitur. — In duobus manet difficultas. — Hanc quaestionem tractat D. Thomas, 1 p.. quaest. 23, art. 2, sub alio titulo, scilicet, an praedestinatio ponat aliquid in praedestinato et respondet, formaliter nihil ponere, causaliter autem po- nere aliquid : quarum partium prior in lib. 1 satis explicata est, posterior vero ad praesens spectat. Nam sensus illius est, praedestinationem esse causam aliquorum effectuum, quos Deus facit in ipso praedestinato. Et in hac assertione conveniunt theologi omnes in 1, d. 40 et 41, et est expressa D. Augustini de Praedestinatione Sanctorum, c. 10, et de Bono persever., c. 14. Et omnes illam sumunt ex Paulo ad Rom. S, ut in sequentibus latius explicabimus. Ratio autem est, quia ut homines consequantur salutem aeternam, plura beneficia eis conferri, multosque effectus in eis fieri, necessarium est, ut per se notum est. At Deus est causa horum effectuum per intellectum et voluntatem, sicut et omnium aliorum: ergo est causa per eos actus in quibus praedestinatio consistit. Nam ostensum est, praedestinationem consistere in actibus intellectus et voluntatis, per quos Deus efficaciter decernit aliquid futurum in ordine ad supernaturalem Beatitudinem: recte igitur praedestinatio dicitur causa talium effectuum. Duo vero supersunt declaranda, unum ex parte causae, aliud ex parte effectus. Ex parte quidem causae explicandum est, in quo genere causae praedestinatio sit causa eorum effectuum qui illi tribuuntur: ex parte vero effectus, quas conditiones requirat, ut sub praedestinationem cadat.

2. Circa primum est assertio prima. —Circa. primum advertendum est, posse nos loqui de praedestinatione quoad effectus ejus, vel quoad actum scientiae et voluntatis Dei, in quibus ipsa formaliter consistit. Priori modo dicendum est, unum effectum praedestinationis posse esse causam alterius, secundum omnia causarum genera, juxta exigentiam donorum seu rerum ipsarum quae per talem causalitatem conferuntur. Probatur facile inductione, quia gloria, quae est ultimus praedestinationis effectus, est causa finalis aliorum effectuum: et justificatio est finis vocationis: at e contrario merita sunt causa suo modo efficiens glorificationis, et gratia est causa finalis justificationis ac remissionis peccatorum, et contritio, ut est dispositio ad justitiam, reducitur ad materialem causam, et sic de aliis: ergo in effectibus praedestinationis omne genus causalitatis intervenit: ergo ex parte effectuum, praedestinatio habet effectus in omni genere causae. Ratio autem est, quia sicut ad naturales effectus concurrunt omnia causarum genera, ita etiam ad effectus gratiae et gloriae. Et ideo, sicut Deus providit in naturae ordine effectus omnium causarum, et omnes causas necessarias ad effectus tales, ita in ordine gratiae similes effectus et causas cum proportione praeordinavit: omnia ergo illa sub praedestinationem cadunt: habet ergo praedestinatio effectus secundum omne genus causae.

3. Circa alterum secunda assertio.— Objectio. —Auacluditur.— Circa posteriorem partem dicendum est, praedestinationem, prout in Deo formaliter existit, esse causam suorum effectuum in genere causae efficientis. Probatur, quia Deus ipse est causa horum effectuum in genere efficientis primi ac praecipui: sed est talis causa per eos actus, per quos tales effectus praeordinat seu praedestinat : ergo illi actus sunt principium efficiens talium effectuum: at in illis actibus posita est praedestinatio: ergo. Item praedestinatio non est causa intrinseca, ut per se constat, ac proinde nec formalis, nec materialis est. Ex causis vero extrinsecis, finalis non potest tribui praedestinationi, nam Deus non confert tales effectus, ut praedestinet illos seu propter praedestinationem ut propter finem: ergo solum relinquitur causa efficiens. Dices, etiam efficere Deum effectum praedestinatum, ut impleat voluntatem suam, et sub ea ratione habere rationem finis. Respondeo, impleri voluntatem Dei non pertinere ad praedestinationem formalem, sed ad effectum praedestinationis, et ita solum inde probari, praedestinationem esse causam efticacem effectus praedestinati. Praeterquam quod ille finis videtur magis reflexus, quam directus, nisi reducatur ad generalem finem divinorum operum, qui est manifestatio et ostensiodivinae potentiae et aliorum attributorum : ideo enim vult Deus praedestinationem suam infallibiliter impleri, ut ejus potentia et bonitas ostendatur: haec autem ostensio praedestinationis effectus est, non ipsa praedestinatio. Non est ergo praedestinatio finis, sed efficiens causa suorum effectuum.

4. Proponitur quedam difficultas. — Ratio dulii. — Decisio. — Prior pars explanatur. — Dubitare autem potest aliquis, quomodo hoc conveniat voluntati praedefinienti actus liberos, vel effectus ab eis pendentes, ad quam diximus proprie pertinere praedestinationem, eamque a voluntate exequente distinximus. Estque dubitandi ratio, quia efficere ad extra, pertinet ad voluntatem exequentem. Respondeo breviter, utramque voluntatem ad completam praedestinationem pertinere, et utramque habere suo modo causalitatem effectivam circa praedestinationis effectus. Primum patet, quia licet praedestinatio inchoetur, nostro loquendi et intelligendi modo, a voluntate praedefiniente secundum ordinem intentionis, tamen etiam aeternitate paratus est ad producendum infallibiliter in tempore talem effectum, seu quantum est in se jam producit illum, quamvis productio ad extra in tempore incipiat.

5. Posterior declaratur. — Secundum autem declaratur, quia in causalitate Dei effectiva intelligere debemus, quidquid est perfectionis in causalitate physica, morali et artificiosa, quae omnes ad genus effticientiae spectant. Voluntas ergo exequens, quasi proxime applicat vel influat causalitatem physicam. Voluntas autem praefiniens, quatenus intendit finem et eligit media, pertinet ad causalitatem moralem: quia (ut supra declaravi) haec voluntas requiritur ex parte operantis, ut convenienti modo operetur propter finem. Unde ex vi illius voluntatis sequitur mediorum executio, quamvis magis remote seu mediate. Sicut in nobis, intentio finis habet quamdam efficaciam: etiam circa ipsam executionem, quatenus efficit electionem, et media electione progreditur usque ad usum. Denique artificiosa causalitas pertinet ad scientiam, ut applicatam per voluntatem, quam etiam diximus suo modo sub praedestinatione concludi.

PrevBack to TopNext