Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quae conditiones necessariae sint, ut aliquod beneficium sit praedestinationis effectus

CAPUT II. QUAE CONDITIONES NECESSARIAE SINT, UT ALIQUOD BENEFICIUM SIT PRAEDESTINATIONIS EFFECTUS.

1. Duplex ratio questionem reddens dubiam. —Prior. — Evasio. — Contra hanc evasionem insur git posterior ratio dubitandi.—Ut certum fundamentum generale habere possimus ad praefiniendum in particulari, queenam beneficia Dei praedestinato collata sint praedestinationis effectus, oportet prius universaliter inquirere conditiones omnes, per quas valeat ratio propria talis effectus cognosci, et consequenter discerni possit effectus a non effectu praedestinationis. Ratio autem difficultatis duplex esse potest. Prima, quia vel omnia beneficia, quae Deus praedestinato confert, sunt effectus praedestinationis ejus, vel non. Primum dici non potest, quia alias creatio, conservatio et omnes effectus providentiae circa praedestinatum essent effectus praedestinationis, quod dici non potest, ut suppono: si autem dicatur secundum, oportet assignare conditiones, in quibus praedestinationis effectus ab aliis beneficiis distinguuntur. Dicunt aliqui, omnia quidem beneficia gratiae collata praedestinato esse praedestinationis effectus, non tamen beneficia naturalia. Contra hoc vero insurgit secunda requirit voluntatem exequentem, qua Deus ex difficultas, quia multa beneficia gratiae communia sunt reprobis et praedestinatis: ergo per se non sunt praedestinationis effectus, ergo nec in praedestinatis erunt.

2. Prima conclusio. — Nihil predestinationis effectum, quod non sit effectus Dei esse potest. — Principio statuendum est nihil esse posse praedestinationis effectum, quod non sit effectus Dei. Itaque prima conditio ad effectum praedestinationis necessaria est, ut inter proprios Dei effectus comprehendatur. Probatur primo ex Augustino saepissime dicente praedestinasse Deum, quae fuerat ipse facturus de praedestinatione sanctorum, c. 10. Übi consequenter ait, latius patere praescientiam quam praedestinationem : quia Deus praescit etiam illa, quae ipse non facit, ut peccata: non autem prsedestinat nisi quae facit. Ratio autem est, quia praedestinatio vel est actus absolutus, et efficax divina voluntatis, et beneplaciti, vel talem actum includit : quod ergo procedit a praedestinatione, ut effectus ejus, procedit ab illa voluntate Dei: ergo est effectus Dei: quia Deus per hujusmodi voluntatem causat suos effectus. Igitur effectus praedestinationis esse debet effectus Dei.

3. Secunda assertio.—EH ffectus preedestinaLtionis pertinet ad supernaturalem Dei providentiam. Dico secundo. Effectus praedestinationis pertinere debet ad supernaturalem providentiam et consequenter sub ordine gratiae aliquo modo contineri. Hoc sumitur ex eodem Augustino, loco citato, dicente: Preedestinatio est gratie preeparatio, gratia vero est ipsius preedestinationis effectus. Probarique sufficienter potest ex definitione praedestinationis data, libro primo. Diximus enim praedestinationem includere ordinationem ad supernaturalem finem, juxta peculiarem usum illius vocis in hac materia: ergo causalitas ejus est in ordine ad eumdem finem: ergo effectus ejus pertinere debent ad ordinem gratiae. Qualiter autem rationem gratiae participare debeat, ex sequentibus capitibus constabit.

4. Duo in questionem vocantur.— Hic vero duo inquiri solent, unum est, an necesse sit tale effectum pertinere ad gratiam redemptionis Christi, id est, esse effectum mortis ejus, aliud est, an sit ex merito Christi. Nam quidam primum putant esse necessarium, quia ubicumque Augustinus tractat de effectibus praedestinationis, illos attribuit gratiae Christi, ut videre licet, libro de Praedestinatione Sanctorum, et de Bono perseverantiae, et clarissime epistola 95. Hanc (inquit) Apostolica doctrina gratiam hoc nomine appella, qua salvamur, et Justificamur ex fide Christi. Et in Conciliis Milevitano et Arausicano eodem modo sermo est, de necessitate gratiae per Christum, ergo de ratione effectus praedestinationis est, ut sit beneficium gratiae per Christum conferendum. Apud Augustinum autem idem est quod effectus aliquis sit ex Christi meritis, et quod sit ex morte et redemptione ejus, quia per illam, vel in ordine ad illam omne suum meritum complevit.

5. Conclusio dubii incidentis. — Dico tamen non esse necessarium ad effectum praedestinationis, quod sit effectus mortis, passionis aut redemptionis Christi, formaliter loquendo. Multum enim distinguendum puto inter Christi meritum simpliciter dictum, et inter mortem, passionem, sanguinem, et redemptionem ejus. Existimo enim non solis illis meruisse, quos redemit, vel pro quibus mortuus est, et consequenter meritum ejus, non limitari ad mortem, vel passionem ejus, ut tales sunt, sed inveniri etiam in actibus, qui a statu mortali abstrahunt ut sunt amor, oratio, misericordia et similes. Unde licet necessitas mortis et passionis ex peccato orta fuerit, sicut et necessitas redemptionis, ut redemptio est: at utilitas, et excellentia meriti per se spectari potuit, et latius extendi. Sic ergo existimo gratiam , et justitiam datam Adae in statu innocentiae fuisse effectum praedestinationis, licet non fuerit ex Christi morte aut redemptione ut sic: nam ut Augustinus ait, libro de Correptione et Gratia, cap. 11. Adam, in illis Lbonis status innocentiee Christi morte non egut. Idemque de angelis dicendum est, quos praedestinatos esse supra ostensum est: fuerunt ergo in illis praedestinationis effectus, cum tamen illi non fuerint redempti, nec pro illis proprie mortuus fuerit Christus. Deinde supra est ostensum, praedestinationem ut sic, non supponere culpam, quam supponit redemptio, et mors : ergo nec praedestinationis effectus ut sic, id est, in sua formalitate, et generalitate sumpti, non dicunt ordinem ad Christum ut redemptorem. Quamquam respectu hominis lapsi tales effectus ex redemptione sint, de quo homine agebat Augustinus, dicta Epist. 95, et aliis locis.

6. Alterum quod in dubium vertitur.— Dulbii decisio.—Aliud vero dubium est, an saltem abstrahendo a morte, et redemptione, et loquendo simpliciter de merito, sit de ratione effectus praedestinationis, quod sit gratia, non tantum Dei, sed etiam Christi, id est, ex fide in Christum, vel ex meritis ejus proveniens: hoc enim frequentius legitur apud Augustinum ita ut saepius vim faciat contra Pelagium, ut non solum gratiam, sed gratiam Christi, et per Christum fateatur. Dicendum vero est, aliud esse loqui formaliter de ratione praedestinationis secundum se, seu ut possibilis, aliud vero loqui de facto. Priori modo non est de ratione effectus gratiae per Christum datae. Quia satis est, quod sit effectus providentiae supernaturalis, in ordine ad consecutionem vitae aeternae, cum effectu obtinendam, ut mox dicemus. Nam potuisset Deus homines, vel angelos praedestinare, eisque dare effectus illi fini consentaneos ex sua mera voluntate, sine ordine ad meritum Christi. Imo in angelis ita de facto accidisse muiti opinantur. Et de Adamo verius existimo, primam gratiam, quam in statu innocentiae habuit, fuisse effectum praedestinationis ejus : cum tamen de illa controversum sit, an fuerit ex meritis Christi. At loquendo de facto probabilius credimus omnem effectum praedestinationis, tam in angelis, quam in hominibus esse effectum meritorum Christi, vel ut redemptoris quoad effectus reparationis, qui hominibus lapsis conferuntur, vel ut capitis, et universalis justitiae fontis, quoad omnes, ut supra tactum est, et latius in primo tomo tertia parte est probatum. Igitur de facto recte dicitur, ad effectum praedestinationis necessarium esse, ut sit aliquo modo gratia Christi, seu ex ila.

7. Tertia conclusio.—Ratio conclusionis.— Tertio dicendum est. Non omnes effectus gratiae seu providentiae supernaturalis esse effectus praedestinationis, sed oportet, ut ex intentione efficaci perducendi talem hominem ad vitam aeternam conferatur. Itaque haec est prima differentia inter gratiam, seu vocationem collatam praedestinato et reprobo, quod respectu reprobi non datur ex intentione efficaci salutis ejus: in praedestinato vero inde habet originem. Hoc significat Augustinus quoties differentiam constituit inter vocationes, quarum una nascitur ex proposito Dei, et non alia, nam per Dei propositum dictam intentionem intelligit, ut libro primo ostendimus. Ratio vero est, quia primum fundamentum totius praedestinationis est illa intentio, ut supra vidimus : ergo necesse est, ut omnes effectus praedestinationis ab illa proficiscantur. Item hac ratione dicunt theologi, finem, licet sit ultimus in executione debere esse in intentione primum , quia intentio finis est radix totius providentiae , quae ad consecutionem talis finis ordinatur : ergo effectus illius providentiae necessario esse debent effectus illius intentionis. Haec autem providentia in negotio salutis electorum est praedestinatio : et effectus hujus providentiae sunt illi, per quos talis intentio executioni mandatur : ergo necesse est, ut effectus praedestinationis supponant illam intentionem, et ab illa procedant.

8. Generalia media et beneficia, et gratie cause que communia sunt predestinationis et veprobis non sunt praeedestinationms effectus. — Unde obiter intelligitur, generalia media, beneficia, et causas gratiae, quae communia sunt praedestinatis et reprobis, ut sic non esse praedestinationis effectus. Hujusmodi sunt Christi Incarnatio, Passio, Sacramentorum institutio, et similia. Ratio est, quia haec non sunt peculiariter ordinata ex intentione efficaci salvandi praedestinatos, sed ex generali providentia gratiae, et antecedenti voluntate salvandi omnes. Secus vero est de particulari applicatione horum mediorum, cum pecuhari utilitate, et actuali efficacia ad comparandam ultimam salutem, talis enim applicatio ex peculiari intentione efficaci dandi gloriam procedit, et ideo est praedestinationis effectus. Ultima conclusio. — Ultimo dicendum est, de ratione, ac necessitate effectus praedestinationis esse, ut cum effectu conferat aliquo modo ad aeternam salutem consequendam. Nam si collatio gratiae non attingat usque ad consecutionem gloriae, non est effectus praedesunationis propriae et perfectae, de qua nunc agimus, ut in reprobis videre licet, qui veram justitiam interdum consequuntur, ut definit Concilium Tridentinum, sessione 6. Non est autem necesse, ut ipsemet praedestinationis effectus in gloria perpetuo maneat: alias tantum habitus gratiae, qui cum illa in hac vita infunduntur, essent effectus praedestinationis : quia in hac vita vix dantur alia dona gratiae, quae in beatitudine perpetuo durent : illud autem est plane falsum, ut videbimus. Satis ergo est quod beneficium gratiae cum effectu conferat ad gloriam obtinendam, sive immediate, ut donim perseverantiae et gratia finalis, sive mediate, quatenus unus effectus gratie est medium ad alium, et sic consequenter usque ad obtinendam gratiam, quae pervenit usque ad statum gloriae. Sic vocatio efficax, verbi gratia, in se quidem non durat perpetuo : tamen quia confert ad effectum perpetuum, est effectus praedestinationis. Si autem praedestinato daretur aliquod auxilium gratiae, quod de facto nullam haberet efficaciam, nec fruc- tum in ordine ad gloriam propter resistentiam liberae voluntatis, ille non esset effectus praedestinationis, sed communis providentiae gratiae, ut est in reprobo.

Objectio. — Rejicitur. — Dices. Fieri potest, ut hoc ipsum auxilium detur praedestinato ex speciali Dei providentia et intentione : ergo esse non potest ex praedestinatione. Respondeo, si Deus non daret haec auxilia cum certa praescientia de efficacia, seu effectu eorum, id quidem fieri posse: nam tum oporteret . ita Deum applicare unum medium ad consequendum finem intentum, ut si illud non suecederet, adderetur aliud. In nostra vero sententia id locum non habet, quia Deus in praedestinatione sua ex intentione absoluta finis apphcat media certa et infallibilia, quae habet in sua praescientia conditionata : ergo quando media talia non sunt, non procedunt ex illa rntentione, ideoque non sunt praedestinationis etfectus. Hoc autem intelligendum est, quando medium omnino frustratur omni effectu, qui efficaciter ad gloriae consecutionem conferat : nam si non omnino frustretur, dum modo aut virtus ejus in alio maneat, aut si aliqualis ratio, vel moralis occasio alterius gratiae producentis hominem cum effectu ad vitam aeternam, id satis est, ut sit praedestinationis effectus. Quae omnia descendendo ad particulares effectus clariora fient.

PrevBack to TopNext