Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Sint-ne gloria et perseverantia praedestinationis effectus

CAPUT III. SINT-NE GLORIA ET PERSEVERANTIA PRAEDESTINATIONIS EFFECTUS.

1. Effectus glorie est ultimus in executione, primus vero in intentione. — Incipimus ab effectu gloriae, quia licet sit ultimus in executione, est tamen intentione primus et dignitate excellentior : conjungimusque cum illo perseverantiam, quia haec duo ita inter se conjuncta sunt, ut disjungi non possint. Durandus ergo in 1, d. 14, quaest. 2, n. 10, existimavit gloriam et beatitudinem non esse praedestinationis effectum. Ratio est, quia praedestinatio est tantum de mediis, non de fine: gloria autem est finis, non medium praedestinationis. Unde sicut hac ratione credidit (ut supra retuh) beatitudinem, seu gloriam non comprehendi sub objecto, seu materia, circa quam versetur praedestinatio, ita in praesenti ob eamdem causam excludit beatitudinem ab effectibus praedestinationis.

2. Assertio astruitur.— Jacitur fundamen- tum.— Aliquorum expositio.— Dicta expositio rejicitur. — Dicendum vero est primo, Gloriam essentialem et consequenter bona omnia , quae ad illam consequuntur in aeterna vita esse effectus praedestinationis. Haec assertio est D. Thomae. dicta quaestione 26, articulo2 et 8 et communis theologorum in 1, distinctione 40 et 41. Fundamentum ejus primo sumitur ex verbis Pauli ad Romanos, octavo: Quos preedestinavit, hos et glorificavit. Quae sola lectio retenta est in vulgata latina nuper edita auctoritate Pontificia : nam alia lectio habebat, Magnificavit. Et ideo aliqui exposuerunt illum locum non de gloria beatitudinis, sed de claritate quadam per famam et bonum nomen. Sic enim crabat Christus : Clarifica me Pater. Joann. 11. Et verbum Graecum utrique loco respondens est idem. Sed est expositio contra Patres et contra intentionem Pauli, tum quia loquitur de gloria, quae est per se debita justificationi estque maxime intenta per praedestinationem : illa vero accidentalis gloria et extrinseca, vel per se non spectat ad ordinem praedestinationis, quia et potest esse in reprobis, et potest non esse in aliquibus praedestinatis : vel si sumatur, ut pertinet ad accidentalem gloriam beatitudinis, supponit gloriam essentialem, et ex illa nascitur : et ideo si accidentalis gloria est effectus praedestinationis, multo magis essentialis.

3. Alia expositio. — Alu vero exposuerunt hunc locum de augmento gratiae et virtutum, et adoptione divina, quia Graeci, ut Chrysostomus, homilia 15, Theophylactus, OEcumenius et Theodolus in expositione illius EpistoTaee, quae habetur tom. 1, Bibliothecae Sanctorum, ita exponunt : Magnificavit per charismata et dona, et per adoptionem. Nullus tamen ex his Patribus exclusit glorificationem ; imo cum de adoptione loquuntur, intelligere videntur adoptionem perfectam, quae est per gratiam consummatam. De qua Paulus eodem loco ait : Intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei evpectantes. Nam adoptio inchoata (ut sic dicam) per justificationem fit, et jam fuerat a Paulo nominata. Et ideo Anselmus et D. Thomas, expresse conjungunt utrumque, scilicet augmentum virtutum, cum perseverantia usque ad glorificationem. Et specialiter de beatitudine exposuit Augustinus, lib. 1, de Praedest. Sanctorum, cap. 17, et serm. 17, de Verbis Apostol., et Fulgentius, lib.1, ad Monimum, cap. 8 et 11, et sequuntur Cajetanus, Adamus, et caeteri expositores. Denique consonant alia verba ejusdem Pauli statim, cap. 9, ubi prae- destinatos vocat : Vasa, que Deus preeparavit in gloriam. De qua 1, Corinth. 2, dixit : Oculus non vidit, etc., que preparavit Deus diligentibus se.

4. Ratio assertionis adstruitur. — Adhibetur evemplun.—hatio vero est, quia in omni consultatione consecutio ipsius finis est ultimus effectus, et maxime intentus per totum progressum. seu executionem mediorum electorum : ita vero se habet in praescientia gloria ipsa. Quod exemplo facile ostendi potest in homine intendente et quaerente sanitatem, nam ipsa sanitas est potissimus effectus illius inquisiUonis. Item quia gloria est effectus gratiae et meritorum, et haec proficiscuntur ex praedestinatione, ut statim dicemus, ergo et ipsa gloria. Unde quamvis Durandus negaverit gloriam contineri in objecto praedestinationis, quia praedestinationem ponit in sola providentia mediorum ; tamen negare non debuit esse effectum, quia licet providentia sit de mediis, tamen haec ipsa media operantur consecutionem finis: ergo inde necessario fit, ut talis providentia sit causa consecutionis ipsius finis : sicut ars medici est causa sanitatis applicando media ad illam, etiamsi intentionem sanitatis non faciat, sed supponat. Eo vel maxime, quod supra ostensum est. glorificationem cadere sub objectum et materiam praedestinationis.

5. Secunda assertio. — Secundo dicendum est, gratiam finalem, ut finalis est, esse praedestinationis effectum. Haec assertio sequitur ex praecedenti, nam gloria est gratia consummata; ut autem gratia consummetur, necesse est, ut usque ad finem vitae praesentis duret, quod est esse gratiam finalem : ergo sicut ex praedestinatione nascitur gloria, ita etiam nascitur, quod gratia hujus vitae usque ad finem ejus duret, quod est finalem esse. Potestque hoc confirmari ex Paulo ad Ephes. 1, dicente: E legit nos in ipso, ut essemus sancti et ammaculati in conspectu ejus in charitate. Sumus enim sancti et immaculati in conspectu Dei per gratiam, quae tunc maxime incipit habere statum illum et perfectionem, quando finalis est: hoc autem habet in termino vitae praesentis, quod est initium futurae. Nam quamdiu haec vita durat, non omnino facit nos gratia immaculatos in conspectu Dei. Denique gratia finalis, ut sic est beneficium gratiae et providentiae supernaturalis, et non est commune reprobis, sed proprium praedestinatorum, multumque confert, imo et necessarium est ad aeternam vitam et consequendam effticaciter : ergo confertur hoc beneficium praedestinato virtute et beneficio illius dilectionis, qua Deus illum ad beatitudinem praeelegit, est ergo praedestinationis effectus. Solent vero contra assertionem banc referri Gabriel et Ocham, quia praedestinationem ponunt in sola voluntate efficaci dandi gloriam, et ideo nullum alium cognoscunt praedestinationis effectum, praeter beatitudinem. Sed illa sententia plane est falsa, ut in. sequentibus videbimus. Et fortasse in hoc puncto non est contraria, quia (ut dicebam) sub gloria gratiae finalis necessario comprehendi debet, nam in fine consummatur.

6. Tertia assertio. — Sine dono perseverantie nullus eterna gloria frui potest. — Dico tertio, perseverantiae donum esse unum ex potissimis praedestinationis effectibus. Haec assertio sequitur etiam ex praecedentibus, eamque potissimum intendit Augustinus in libris de Praedest. Sanct. et de Bono persever., et de Correp. et Gratia, cap. 12 et 13. Eamdemque supponunt Prosper et Hilarius in dictis Epistolis. Et ratio est, quia hoc est supernaturale medium et prorsus efficax ad consequendam eeternam gloriam : nam (ut Augustinus ait) per illud non solum datur posse perseverare, sicut datum fuit Adamo, sed datur perseverare : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Addo etiam esse medium necessarium, sine quo nullus salvatur, ut sumitur ex Concilio Tridentino, sess. 6, cap. 13, et canon. 22. Ergo huic dono conveniunt maxime omnes conditiones necessariae ad effectum praedestinationis. Et confirmatur, quia donum hoc ultra gratiam sanctificantem consistit in specialibus auxilus gratiae internis et externis, quibus Deus custodit et dirigit electum, ut non declinet a via salutis, saltem finaliter : sed ostensum est, gratiam finalem esse effectum praedestinationis, et infra ostendemus haec auxilia esse effectus peaedestinationis : ergo.

7. Objectio. — Responsum. — Dices, hanc assertionem solum habere locum in adultis: nam infantes, cum nec moraliter operari possint, nec peccare, non videntur capaces similium auxiliorum, nec dono perseverantiae indigere. Respondeo, juxta captum eorum etiam hoc illis accommodari, quia rationem perseverantiae in eis habet ipsa mors in gratia, juxta illud : Baptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Nam illa etiam procedit ex illo amore, quo Deus hujusmodi personas dilexit ad talem beatitudinis gradum, et non fit circa illas sine speciali Dei cura et providentia, et ideo ad effectum praedestinationis earum pertinet.

PrevBack to TopNext