Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

An prima justificatio, omnisque gratia habitualis, quae in haec vita datur praedestinato, sit effectus praedestinationis ejus

CAPUT IV. AN PRIMA JUSTIFICATIO, OMNISQUE GRATIA HABITUALIS, QUAE IN HAEC VITA DATUR PRAEDESTINATO, SIT EFFECTUS PRAEDESTINATIONIS EJUS.

1. Primum placitum. — Munitur heec opinio. — Qui praedestinationem ponunt in sola voluntate efficaci dandi gloriam, absolute negant, justificationem esse praedestinationis effectum. Sic necesse est sentire omnes, qui putant justificationem et gratiam futuram supponi praevisam ante praedestinationem, ut de Gabriele, Ocham, Majore et alis supra retulimus. Haec vero sententia et falso nititur fundamento, ut supra probatum est et generaliter defendi non potest. Nam Paulus ad Rom. 8, expresse ponit justificationem inter effectus praedestinationis, dicens: Quos predestinavit, hos et justificavit. Et Augustinus, de Praedest. Sanct., cap. 10 et de Bono persever., cap. 14, gratiam dicit esse praedestinationis effectum: quod maxime intelligit de sanctificante gratia.

2. Duplex praedestinatorum justificatio. — Prior stabilis. — Posterior temporalis. — Prior est effectus predestinationis. — Ut ergo quid certum videatur, quid vero possit in controversiam vocari, apertius constet, distinguamus duplicem justificationem praedestinatorum. Una dici potest stabilis et firma, juxta Phrasim Pauli, quia semel facta nunquam amplius amittitur: alia temporalis vocari potest, juxta modum loquendi Augustini, quia pro aliquo tempore durat ejus effectus, sed tandem amittitur. Prior necessaria est in omni praedestinato, quia necesse est, ut gratiam aliquando consequatur in hac vita, quam pro aliquo tempore usque ad mortem conservet, alias non salvabitur. Alia vero justificatio, licet ita necessaria non sit, tamen sine dubio etiam in praedestinatis locum habet, quia gratiam semel comparatam perdere possunt, juxta certam fidei doctrinam. De priori ergo justificatione et gratia ad minimum certum est, esse praedestinationis effectum, quia saltem de illa necesse est verba Pauli verificari. Item, quia illud est, singulare et proprium beneficium praedestinatorum, et simphrciter necessarium ad executionem electionis eorum (unde ex illa procedit): est ergo effectus praedestinationis eorum. Denique rationes, quas in sequenti puncto afferemus, hoc a fortiori convincunt: tandem licet daremus, electionem efficacem, ad gloriam non praecedere ordine intentionis, nihilominus voluntas dandi homini talem justificationem, ut ab illa non cadat amplius, est virtualis voluntas dandi ei gloriam et sufficiens, ut ad praedestinationem pertinere merito censenda sit, ergo hoc satis est, ut pertineat ad praedestinationis effectum.

3. De altera justificatione est anceps quaeestio. -Quorumdam opinio. — De altera ergo justificatione et gratia, quae per peccatum amittitur, diflicultas superest, an illa etiam sit praedestinationis effectus in omnibus electis. Et quidem, si verum esset, gratiam per peccatum amissam non restitui per poenitentiam, probabiliter dici posset, non deesse effectum praedestinationis, quia tandem et ultimate non confert ad gloriam, vel augmentum cum effectu consequendum: sed ita se habet, sicut gratia, quae ad tempus datur reprobis. Nos autem supponimus, totam illam gratiam reparari per poenitentiam (non loquimur de eadem numero, sed de gradu) et adhuc facta illa suppositione procedit difficultas posita. Nam quidam dicunt, licet gratia illa, ut reparata per poenitentiam, sit effectus praedestinationis, hoc enim evidens est ex dictis, non tamen ut praecessit et perdita est.

4. Fundamentum.— Exemplum pro hac sentdentia adhibetur. — Fundamentum eorum est, quia praedestinatio ex parte effectuum consistit in serie quadam mediorum, per quae electus infallibiliter perducitur ad vitam aeternam: ergo de ratione illius est, ut haec series mediorum sit continua, ut sic dicam, id est, ut per mortale peccatum non interrumpatur: ergo quidquid gratiae praedestinatus obtinuit, si ilIud per peccatum amittat, non fuit effectus praedestinationis. Probatur prima consequentia, quia. Deus non permittit peccatum praedestinati ex intentione reparandi illud, ut in superioribus tactum est, et dicetur etiam in sequentibus: ergo ex vi illius peccati et ex vi totius providentiae, quae praecessit, gratia illa omnino, amittitur et manet sine fructu vitae eeternae. Quod autem reparetur, est quasi ex nova providentia, novaque voluntate divina, ergo ut praecessit, non est effectus praedestinationis, sed est mere temporalis gratia, sicut est illa, quae interdum datur reprobis. Solum ergo est effectus, quatenus reparata est. Confirmant hoc exemplo Adami, nam gratia, quam habuit in statu innocentiae, ut praecessit peccatum, non fuit effectus praedestinationis, licet fuerit, ut postea reparata. Assumptum patet, quia omnis effectus praedestinationis Adae datus illi est ex Christi merito, quatenus habuit rationem redemptionis et fundatum fuit in ejus morte, gratia autem, quae data est in statu innocentiae, vel omnino non fuit effectus meritorum Christi, ut quidam volunt, vel saltem non ut redemptoris, quod certum est, ergo.

5. Conclusio. — Communis eapositio. — Ratione conclusio corroboratur. — Nihilominus dicendum censeo, totam illam gratiam, etiam ut praecedit peccatum, dari ex praedestinatione, et esse effectum ejus. Quod imprimis est magis consentaneum Paulo dicenti : Quos preedestinavit, hos et justificavit. Quod Patres et expositores indistincte intelligunt de praedestinatorum justificatione, etiam de illa, quae per baptismum in praedestinato fit : nam licet indetinite vocem illam justificationis accipiamus, aequivalet universah et indifferenter comprehendit omnem justificationem, quae in praedestinato sit. Deinde argumentor ratione, quia gratia illa, quae praecessit, in se vel in suis effectibus perpetuo manet, et habet effectum gloriae: ergo nihil illi deest, ut sit effectus praedestinationis. Patet consequentia, quia reliquae conditiones in illa non desunt, ut per se notum est. Antecedens vero probatur, quia illa gratia regulariter fuit principium meritorum, vel saltem contulit jus ad gloriam, quod jus non omnino amittitur per superveniens peccatum : sed impeditur, et ideo ablato peccato, illud idem jus, quod prius fuerat acquisitum et merita, si quae erant viva, manent in divina acceptatione, et propter illa datur aeternum praemium gloriae : ergo fructus illius gratiae prioris permanet in vitam aeternam : ergo illa fuit effectus praedestinationis.

6. Amplius confirmatur. — E fugium rejicitur. — Confirmatur, quia ut aliqua gratia sit praedestinationis effectus, non est necesse ut ipsamet in se ipsa maneat in vita aeterna, alioqui vocatio efficax non esset effectus praedestinationis, quia ipsa non durat in vita aeterna, satis ergo est, quod duret effectus ejus, ut ipsa sit effectus praedestinationis, ut supra etiam diximus. Eo vel maxime quod talis gratia formaliter durat in perpetuum, quamvis enim non duret in eadem numero entitate, hoc materiale est, parumque refert ad effectum praedestinationis. Dices, non durat perpetuo nisi ut restituta. Sed contra, quia haec restitutio non fit, per se loquendo, nisi virtute prioris gratiae et infusionis ejus et meritorum, vel ipsius hominis, vel Christi, quae illi applicata fuerunt. Nam poenitentia peccati commissi so- Ium concurrit ad illam restitutionem, ut causa per accidens removens impedimentum : ergo haec gratia restituta per se nititur in priori beneficio, vel merito : ergo illud etiam prius beneficium et consequenter prior etiam gratia, fuit effectus praedestinationis. Denique, intentio Dei producendi hunc electum ad tantum gradum gloriae, non consequitur effectum absque illa gratia ut praecessit, quia nisi praecessisset, non daretur illi homini poenitentiam agenti tanta gratia, quae ad tantam gloriam sufficeret: ergo illa gratia concurrit ut medium ad ultimum effectum divinae electionis consequendum, ergo est effectus ejus et praedestinationis.

7. Addo praeterea, potuisse gratiam, et justitiam amissam esse effectum praedestinationis, etiamsi per poenitentiam recuperanda non esset, dummodo aliquo modo conferret ad consequendum illum beatitudinis gradum, qui de facto comparatur. Hoc facile patet ex principio posito, quod praedestinationis effectus non est sola gratia, quae permanet in aeterna vita, sed etiam quae quocumque modo confert ad aeternae vitae consecutionem, etiamsi ipsa gratia in se transeat. Potest autem intelligi, quod gratia semel habita multis modis confeferat vitae aeternae consecutionem, etiamsi non reparetur. Primo enim potest conferre tanquam occasio excitans hominem ad habenda, quando postea resurgit, plura merita permanentia in vitam aeternam, vel quia inde excitatur ad graviorem dolorem, et poenitentiam, vel ad majorem gratiarum actionem pro tantis beneficiis susceptis, vel ad alios actus similes: Praesertim vero posset deservire memoria illius gratiae, et jacturae factae, ad serventius conandum resarcire damnum nova diligentia, et fervore : sicut solet mercator, qui divitias amisit, licet illásmet recuperare non possit, alas similes diligenter procurare : ad quod moveri potest ex amore, et aestimatione, ac memoria priorum divitiarum. Unde ad illam diligentiam adhibendam plurimum conferre solet aliquando expertum fuisse priorem statum et divitias : ad hunc ergo modum posset in presenti intelligi. Praeterea justificatio praeterita confert saepe, ut homo post lapsum facilius ad cor redeat, et ut in peccatis non obdurescat : relinquere etiam solet facilitatem aliquam in bonis operibus, vel propter acquisitum habitum, vel propter bona phantasmata, quae permanent non obstante peccato : ergo ratione hujus utilitatis posset esse praedestinatonis effectus : nam totum hoc tandem fructi- ficat aliquo modo in vitam aeternam. Haec autem omnia nunc conjunguntur cum reparatone omnis praecedentis gratiae, et meritorum: et hoc ipsum auget gratitudinem ad Deum: ergo multis titulis conpnumeranda est talis gratia inter praedestinationis effectus.

8. Contrarie sententiee fundamentum exploditur. — Ad evemplum respondetur. — Neque obstat fundamentum contrarie sententiae. Nam imprimis nego consequentiam: alias nec propria merita essent effectus praedestinationis, quod profecto verisimile non est, ut jam dicam. Nec video quae sit necessitas illius continuationis mediorum in eo sensu explicatae. Solum enim posset id esse necessarium, si peccatum superveniens omnino, et in perpetuum extingueret quidquid aedificatum fuerat : nunc autem (ut dixi) non ita est. Ergo facile intelligimus, Deum ex speciali providentia praedestinationis suae dedisse electo talem gratiam: quia licet cognoverit fore impediendam per peccatum, tamen etiam praenovit habituram tandem fructum aeternum. Unde licet concedamus, Deum non permittere peccatum praedestinati ex intentione reparationis (de quo postea), dicimus tamen, non permittere illud sine proposito reparationis. Non enim permittit illud malum, quod futurum sit aeternum, sed ut temporale, semper enim retinet voluntatem formalem, vel virtualem tollendi illud: quod satis est, ut priorem gratiam dederit ex praedestinatione. Ad confirmationem seu exemplum, negatur assumptum. Supra enim dixi, et verum est, primam gratiam Adae in statu iunocentiae fuisse effectum praedestinaüonis ejus, quod rationes hic facte aequae probant. Dixi etiam non esse de ratione praedesunationis, quod sit ex redemptione formalter, sed satis esse, quod sit ex gratia CHRISTI, quae latius patet quam redemptio : et talis fuit illa prima gratia Adae, de qua alibi.

PrevBack to TopNext