On this page
Caput 5
Caput 5
An omnes supernaturales actus quovis modo meritorii, quos praedestinatus facit, sint effectus praedestinationis ejus
CAPUT V. AN OMNES SUPERNATURALES ACTUS QUOVIS MODO MERITORII, QUOS PRAEDESTINATUS FACIT, SINT EFFECTUS PRAEDESTINATIONIS EJUS.
1. Prima opinio .-Ratio.--Prima opinio absolute negat, actus humanos, quantumvis supernaturales, et utiles sint ad vitam aeternam cum effectu consequendam, esse praedestinationis effectum. Ratio reddi potest, quia illi tantum sunt praedestinationis effectus, qui ex absoluta Dei praefinitione , et praeordinatione prove- niunt : sed actus humani, etiam supernaturales non proveniunt ex tali Dei intentione: ergo. Major patet, quia praedestinatio dicit efficacem, et infallibilem providentiam, non solum ex praescientia, sed ex praeordinatione divina, ut docet D. Thomas, 1 parte, quaestione 23, articulo 7 et 8, et quaestione 6, de Verit., articulo 3, et saepe alias : ergo effectus, qui non perveniunt ex hujusmodi providentia Dei, non possunt dici praedestinationis effectus : hujusmodi autem sunt effectus omnes , qui proveniunt sine speciali praefinitione Dei. Jam vero quod tales sint omnes effectus liberi, opinantur multi, quia putant talem praefinitionem repugnare libertati. Unde omnes, qui sententiam illam tuentur, videntur posse pro hac opinione allegari : quamvis revera omnes id asserant.
2. Secunda opinio —Secunda opinio distinguit inter actus, qui sunt dispositiones remotae ad justificationem ex una parte, et eos, qui sunt vel ultima dispositio ad gratiam, vel fructus justitiae jam comparatae : et de prioribus negat esse praedestinationis effectus, affirmat autem de posterioribus. Cujus sententiae videtur fuisse Bonaventura 1, disp. 41, art. 1, quaest. 2, nam solos duos effectus praedestinationis ponit, scilicet justificationem et glorificationem. Sub justificatione autem videtur comprehendere dispositionem ultimam ad illam et sequentia opera, quibus in adepta justtia perseveratur et crescitur. Priores vero dispositiones, etiamsi a gratia auxiliante procedere fateatur, sentit non esse effectum praedestinationis quia dicit esse causam ejus: saltem ut meritum de congruo, nam hoc modo potest homo ex gratia auxiliante mereri de congruo justificationem, et caetera omnia, quae illam comittantur, vel consequuntur.
3. Excluditur ab hac opinione D. Bonaventura.— Non invenio tamen expresse in Bonaventura, vel alio auctore hanc sententiam, vel fundamentum ejus. Nam difficile est rationem reddere, cur ab hac vita effectus praedestinationis ab ipsa justificatione, prout includit infusionem gratiae habitualis, inchoetur et omnes praecedentes gratiae non sint praedestinationis effectus. Nam si quis dixerit, illos priores effectus esse communes reprobis, idem de justificatione ipsa dicemus. Quod si justificatio habet aliquid speciale in praedestinandis, ob quod esse-possit praedestinationis effectus, idem in prioribus, ac remotis dispositionibus considerari facile potest. Quod si dixerit, ad effectus praedestinationis solum pertinere eas gratias, quas solus DEUS facit, sic nec dispo- sitio ultima, nec merita, seu fructus justitiae erunt effectus praedestinationis, quia non solus Deus ea facit, sed nobiscum: quo modo etiam se gerit in dispositionibus remotis. Dicere vero potest aliquis, effectum praedestinationis debere esse ex se permanentem, atque adeo in hac vita debere esse habitualem, aut saltem, qui habitum aliquem, seu argumentum ejus post se relinquat, quod non convenit remotis dispositionibus; sed hoc satis infirmum fundamentum est, ut patebit.
4. Tertia opinio. — Hatio. — Tertia opinio aliter distinguit, non inter actus, sed in consideratione cujuscumque actus supernaturalis. Duo enim in illo considerat, scilicet concursum Dei seu influxum gratiae et cooperationem liberiarbitrii. Dicit ergo, actus supernaturales praedestinatorum, quoad influxum gratiae et Dei, esse effectum praedestinationis : quoad cooperationem vero liberi arbitrii non esse, imo inde posse aliquam praedestinationis rationem, vel conditionem assumi. lIta sentit Henricus, quodl. 4, quaest. 19, et quodl. 8, q.5, et priorem quidem partem nune ut veram supponimus, a fortiori enim probabitur ex dicendis. Ratio alterius partis esse potest, quia cooperatio liberi arbitrii ut sic non est effectus Dei: ergo nec est effectus praedestinationis. Consequentia ex dict. in primo capite nota est. Antecedens vero patet, quia illa cooperatio ut sic praecise dicit respectum ad liberum, arbitrium, et abillo solo manat. Sicut e contrario influxus gratiae a sola gratia est, et non a libero arbitrio: est enim eadem ratio.
5. Verior opinio. —V era tamen sententia est, omniaoperasupernaturalia electorum, quae cum effectu aliquid conferunt ad consecutionem vitae aeternae , esse effectum praedestinationis, quoad totum id, quod in ejusmodi operibus invenitur et sub omni habitudine, sive ad Deum, sive ad aliam priorem gratiam, sive ad liberum arbitrium. Hanc veritatem supponunt caeteri theologi, qui docent, non posse inveniri ex parte hominis praedestinati, rationem aliquam totius praedestinationis quoad omnes ejus effectus, fundatam in opere procedente a gratia, sub quacumque ratione spectato. Quod inde colligunt, quia omnis talis actus et quidquid in eo est, effectus praedestinauonis existit. Ratione autem probanda est haec veritas sigillatim et per partes.
6. Fulcitur ratione. — Et imprimis, quod non repugnet actum liberum ut sic esse praedestinationis effectum, facile probari potest contra primam sententiam. Primo quia non repugnat libertati, tales actus praefiniri a Deo, imo verisimilius est, omnes actus, qui cum effectu conducunt ad vitam aeternam, esse mm se et antecedenter praeordinatos a Deo, absoIuto et efficaci decreto, ut in libris de Auxiliis ostendimus. Secundo, quia quidquid sit de praedestinatione speciali talium actuum in se ipsis, ut sint effectus praedestinationis, satis est, quod sint dona Dei data homini ex speciali intentione beatificandi illum, et ut talis intentio efficaciter impleatur. Esto enim vera esset sententia dicentium, ex tali intentione non sequi necessario praedestinationem talis medii in particulari, seu disjunctim hujus, vel illius, ut si unum non successerit, aliud habeat effectum, nihilominus quoties talis actus fieret, esset effectus praedestinationis, quia est effectus illius, intentionis dandi gloriam, mediante speciali gratia ab eadem intentione manante, quae tandem efficax est et aliquid confert ad consecutionem vitae aeternae: ergo hoc sufficeret in rigore, ut esset praedestinationis effectus. Unde formaliter loquendo, non dicitur aliquis praedestinationis effectus, quia procedit ex speciali voluntate absoluta, qua ille effectus, vel actus est in particulati praedefinitus cum omnibus circumstantiis suis, haec enim alia quaestio est de praedestinatione ipsius actus, de qua nunc non agimus, sed de praedestinatione hominis. Dicitur ergo supernaturalis actus esse praedestinationis effectus, vel quia media, seu principia necessaria ad illum dantur ex intentione efficaci salvandi hominem, vel certe quia sunt ex tali providentia Dei erga hominem, qua tandem perducitur cum effectu ad ultimam salutem. Haec enim providentia est praedestinatio et ab illa sine dubio procedunt tales actus quoad totum quod in eis est, ut ex sequenti puncto constabit.
7. Secunda assertio. — Dico ergo secundo. Actus supernaturales non solum sunt effectus praedestinationis quantum ad influsum gratiae, seu Dei in ipsos, sed etiam quantum ad cooperationem liberi arbitrii. Probatur, quia illi actus simpliciter sunt dona Dei secundum totum quod in eis est: ergo in praedestinato eodem modo sunt effectus praedestinationis ejus. Consequentia est clara, quia haec dona sunt media, per quae salus ita praeparatur praedestinato, ut infallibiliter eam consequatur. Sunt ergo praedestinationis effectus, juxta definitionem Augustini. Praedestinatio est preescientia et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur, de Bono persever., capite decimo quarto. Antecedens vero patet ex eodem Augustino passim dicente, cum Deus praemium confert nostris operibus, dona sua remunerare, de Praedestinatione sanctorum, capite vigesimo, de Bono perseverantiae, capite decimo tertio, de Gratia et libero Arbitrio, capitibus 5, 15 et 16. Quem loquendi modum usurpavit etiam Caelestinus papa, Epistola prima, ergo ipsum meritum nostrum est Dei donum: at meritum ut sic, liberam hominis cooperationem includit. Quae ratio procedit tam in merito de condigno, quam de congruo et in quacumque supernatural dispositione libera; omnia enim haec sunt dona Dei, et liberam cooperationem includunt.
8. Secundo, ipsamet cooperatio libera hominis est a Deo per se efficaciter intenta, ac praedefinita, et praeparata per praedestinationem, ergo est effectus gratiae per praedestinationem praeparatae, et accommodatae ad talem cooperationem obtinendam , ergo est effectus praedestinationis. Consequentia est evidens ex dictis in capite primo. Major item est certa, quia Deus simpliciter vult praedestinatum convertere, vel ut credat, vel ut poenitentiam agat : ergo directe vult, et efficaciter intendit cooperationem ejus, quia non potest aliter converti, nisi cooperando. Explicatur, nam in his aetibus non solum vult Deus ad illos concurrere, sed simpliciter vult, ut homo illos habeat, et ut velit, et ut ad tale objectum tali modo et tali tempore determinetur, cooperando gratige suae: ipsa ergo cooperatio praedestinati est a Deo intenta, et volita tanquam unum ex necessariis mediis ad finem praedestinationis consequendum. Minor item certissima esse debet, quia haec ipsa cooperatio est effectus gratiae efficacis, quae sine dubio est praedestinationis effectus, ut mox dicemus. Assumptum declaratur primo de causaltate morali, nam Deus per vocationem, et auxilia excitantia trahit hominem moraliter, ut velit et cooperetur, et hoc modo facit, ut velimus et faciamus, ergo ipsamet cooperatio nostra est effectus gratise excitantis, quae ex suo genere transit in adjuvantem, quando effectus consequitur. De physica vero causalitate probatur, quia illa cooperatio aliquid reale est ad pietatem pertinens, et ad salutem valde necessarium : ergo non potest esse a nobis sine Deo et gratia ejus, juxta illud: S'ine me nihil potestis facere, et illud: Quid habes quod non accepisti. Quae vera sunt etiam secundum realem, et physicam efficientiam. -
9. Fundamentum Henrici rejicitur. — Quo- circa (ut Henrico respondeamus) quamvis cooperatio illa a voluntate nostra sit, et sub illa voce, ac denominatione tantum dicat relationem ad nostram voluntatem : nihilominus tota illa relatio, si realis est, et fundamentum ejus est effectus gratiae Dei, et consequenter in praedestinatis est praedestinationis effectus. Nam cooperatio illa aliquid est in rerum natura: ergo non potest esse sine Dei influxu: Unde cum sit ad supernaturalem actum, erit ille influxus gratiae. Imo in illa cooperatione voluntas non operatur propria virtute naturali, sed per obedientialem potentiam et tanquam instrumentum liberum, divina virtute elevatum : ergo in illamet cooperatione Deus est principale operans, operatur autem supernaturalem providentiam cum certa et infallibili consecutione finis: ergo per praedestinationem.
10. Objectio. — Respondetur.—bices, si cooperatio liberi arbitrii sit per actionem ipsiusmet Dei, ut auctoris, et provisoris supernaturalis: ergo antecedit ordine causalitatis, et naturae actio Dei ad nostram cooperationem, quod nos non admittimus. Item si illa cooperatio est effectus gratiae, ergo absolute verum est dicere, quod Deus facit nostram cooperationem, ergo facit, ut nos cooperemur, ergo determinat voluntatem nostram ad cooperandum: quae omnia repugnant nostra doctrinae de auxiliis gratiae. Respondetur ad priorem partem distinguendo consequens, habet enim duos sensus, et in altero admittenda est illatio, in altero vero neganda. Itaque (ut alibi diximus) duplex est gratia, quae ad hominis actum concurrit : una est per modum principii, alia per modum concursus. De priori verum est, Deum per novam actionem efficere nostrammet cooperationem in nobis, et nobiscum: sic enim per vocationem facit Deus velle nostrum, seu ut velimus, ut saepe dicit Augustinus. Quid enim est facere ut velimus, nisi facere, ut cooperemur ? Item cooperatio nostra est res disüncta a gratia operante, quae est principium nostri actus, ergo est propriissime effectus ejus, per actionem distinctam ab ipsa operante gratia, per quam Deus operatur in nobis actum liberum. De altera vero gratia dicendum est in re non distingui a nostra cooperatione, sed solum ratione, et denominatione. Unde verum est, illammet cooperationem esse actionem Dei, et hoc sensu fieri per actionem Dei, vel petius esse actionem Dei, eo modo, quo actio fit se ipsa, et quo solet una, et eadem actio esse instrumenti et principalis agentis. Unde in forma respondetur, duplicem actionem interce- dere in nostris operibus gratiae. Unam pervenientem, et de hac verum est, antecedere ordine naturae ad nostram cooperationem, alteram cooperantem , et de hac negamus esse priorem natura secundum propriam causalitatem , quia non est in re distincta a nostra cooperatione.
11. Ad alteram objectionis pavtem respondatur.—Ad alteram partem objectionis, caeteris omnibus concessis, negatur ultima consequentia : quia per gratiam praevenientem, seu quae est principium actus liberi, Deus propriissime facit nostram cooperationem, quando illa sit, et similiter facit, ut cooperemur, non efficaciter praedeterminando, sed inducendo prius, et postea adjuvando. Per concursum autem non tam proprie facit, ut cooperemur, sed facit ipsammet cooperationem modo explicato.Quod satis est, ut illa cooperatio sit effectus praedestinationis, quia non oportet ut eamdem relationem habeat ad Deum, et ad voluntatem hominis, nec quod eamdem denominationem ab utraque recipiat, sed satis est, quod quidquid in illo actu est, sit aliquo modo a gratia per praedestinationem praeparata.
12. Tertia conclusio. — Probatur primo.— Tertio dicendum est, omnem supernaturalem actum, qui cum effectu confert praedestinato, ut aliquam habitualem gratiam consequatur, esse praedestinationis effectum. Probatur primo, quia verisimilius est, omnem hujusmodi actum saltem in electis esse a Deo specialiter praedefinitum, quae praedefinitio ad praedestinationem pertinet, et ab illa trahit originem cooperatio liberi arbitrii. Secundo, quia ostensum est, omnem gratiam habitualem praedestinati permanere in aeternam vitam, ac proinde conferre, vel pertinere aliquo modo ad effectum ultimum praedestinationis: ergo si actus talis est, ut cum effectu conferat ad habitualem aliquam gratiam obtinendam, mediante illa confert ad consecutionem ultimae felicitatis in eo gradu, in quo praedestinata est : ergo hoc est satis, ut sit effectus praedestnationis.
13. Unde constat, omnes actus meritorios de condigno augmenti gratiae esse effectus praedestinationis : quia effectus talium meritorum in praedestinatis nunquam frustratur, quia in illis semper impletur illa conditio, quam Concilium posuit, S in gratia decesserint : ac proinde semper illis respondet effectus semperque manent viva in Dei conspectu, nam licet ad tempus mortificentur, reviviscunt tandem in perpetuum. Quae ratio probat idem de ultima dispositione ad gratiam, per illam enim saltem de congruo eamdem gratiam meremur, et de condigno gloriam, et ille effectus infallibilis est. Idemque est de condigna receptione Sacramenti, nam illa etiam habet effectuum gratiae perpetuum.
14. De remotis dispositionibus ad gr s idém dicendum. — Addo insuper, idem dicendum esse de remotis dispositionibus ad gratiam, si tales sint, ut de facto aliquo modo cooperentur ad gratiae justificantis consecutionem, vel impetrando a Deo majora auxilia, vel minores dispositiones, vel aliquoalio modo praeparando viam, vel dando moralem occasionem, aut consequendi gratiam justificantem, aut proficiendi in illa. Quia non oportet, ut effectus praedestinationis immediate cooperetur ad ultimum effectum ejus, sed satis est, si immediate et quocumque modo conducat, nam hoc est satis, ut sit medium efticax, et consequenter ab intentione, et providentia efficaci proveniens et hoc est esse praedestinationis effectum.
15. Unde verisimile est, cum Paulus dixit : Quos praedestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit, hos et justificavit, sub vocatione comprehendisse omnes dispositiones remotas, sub justificatione omnes proximas cum omnibus meritis, quibus homo in dies magis justificatur. Vel si per vocationem solum intelligamus primam vocationem, quae est initium justificationis: sub justificatione comprehenduntur omnes actus pietatis ab illa vocatione manantes et parantes viam ad justitiam, illos enim omnes ad justitiam aliquo modo pertinere Concilium Tridentinum, sess. 6, cap. 5, 6 et 7, satis significavit.
16. Denique hinc verisimile est omnes actus supernaturales, quos praedestinatus in hac vita facit esse praedestinationis effectus, quia vel omnes conducunt aliquo modo ad beatitudinem essentialem obtinendam, secundum aliquem gradum ejus, vel certe illis semper respondetin gloria aliquod praemium accidentale, etiamsi fortasse extra statum gratiae facti fuerint ; praedestinatio enim non solum est ad nudam gloriam essentialem, sed ut ornatam suis accidentibus, ac proprietatibus, ergo et omnes actus, qui ad gloriam conferunt, sunt praedestinationis effectus, maxime vero qui conducunt ad gloriam essentialem.
17. Ultima conclusio. — Ultimo dicendum est, interdum bonum actum unius personae esse effectum praedestinationis alterius. Hoc facile constat ex his, quae superiori libro trac- tata sunt. Potestque explicari ex illis verbis Pauli 2, Timoth. 1: Omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur. Nam patientia et voluntas, quae Paulo dabatur ad sustinendos illos labores, effectus erant praedestinationis eorum, qui illis mediis proficiebant et salvabantur. Sic etiam applicatio Sacramenti, quatenus est actio ministri, esse potest, et frequenter est effectus praedestinationis ejus, qui per Sacramentum salvatur, ut per se satis constat. Hoc etiam modo dicunt theologi et tractat divus Thomas, dicta, q. 23, art. 8, praedestinationem juvari precibus sanctorum, quia precibus Stephani impetrata est a Deo eflicax vocatio Pauli: illae ergo preces fuerunt effectus praedestinationis Pauli : nam ex intentione salvandi Paulum DEUS inspiravit illam, et dedit auxilium ad illam necessarium. Neque obstat, quod etiam fuerit effectus praedestinationis Stephani: quia ex speciali providentia circa utrumque fieri potuit. Et confirmatur, quia illa oratio non fuit causa totius praedestinationis Pauli, ut supra ostendimus: ergo necesse est ut fuerit effectus. Patet consequentia, quia illa non esset effectus si praedestinatio Pauli quoad effectus suos inchoata fuisset ab ejus vocatione: ergo oratio Stephani fuisset causa primi effectus praedestinationis Pauli: ergo totius. Haec enim consequentia vulgaris est apud theologos, quia ex. primo effectu derivatur secundus, et ex secundo tertius, et sic usque ad ultimum, quando illi inter se habent connexionem causae et effectus, quomodo comparatur vocatio ad conversionem.