Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quae vocatio et praevenientia auxilia sint praedestinationis effectus

CAPUT VI. QUAE VOCATIO ET PRAEVENIENTIA AUXILIA SINT PRAEDESTINATIONIS EFFECTUS.

1. Ratio dubii. — Vocationem esse praedestinationis effectum satis aperte docuit Paulus ad Romanos 8, dicens: Quos autem praedestinavit, hos et vocavit. Difficultas ergo solum est, de qua vocatione sit sermo et quid sub vocatione comprehendatur. Ratio dubitandi in priori puncto est, quia duplex est vocatio, una efficax seu congrua: altera inefficax. Utraque autem illarum habet locum in praedestinato et in reprobo. Cum ergo constet, neutram vocationem esse in reprobo praedestinationis effectum, videndum est, cur in praedestinato sit praedestinationis effectus, et an hoc sit verum de omni vocatione, vel de sola efficaci, et an de omni efficaci, vel tantum de aliqua.

2. Et quidem apud Augustinum saepe invepis illam vocationem quae est ec proposito, esse praedestinationis effectum, ut videre licet, lib. 2, contra duas Epist. Pelag. cap. 10, et de Pradest. Sanct., cap. 16 et 17, et lib. 1, ad Simplician. queest. 29. Eumque imitantur Prosper in libris de Vocatione gentium, et Fulgentius, libro 1 ad Monimm, Ansclnüs inad Roman. 8, sumiturque ex verbis illis ejusdem capitis: Diligentibus Dewn omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Intelliguntur enim haec verba, non de proposito hominis, sed Dei, ut alibi latius dictum est: et clarius explicuit idem Apostolus 2. Timoth. 1: Vocavit nos vocatione sua sancta, non secundum merita nostra, sed secundum propositum suum et gratiam.

3. Vera expositio. —Quid autem sit hoc propositum Dei, nunquam satis Augustinus declaravit. Potest enim esse propositum dandi gloriam, vel dandi proximum effectum vocationis, ut fidem, vel poenitentiam, etc., vel solum dandi talem vocationem, quam Deus per conditionatam praescientiam praeviderat fore congruam, si daretur. Et ideo variae sunt de hoc opiniones , quae in superioribus tactae sunt. Mihi tamen probabilius multo est, ex mente Augustini, citatis locis, intelligendum hoc esse de proposito electionis seu dilectionis ad gloriam. Vult enim Augustinus illam vocationem ex proposito esse propriam praedestinatorum: quod non potest esse verum, nisi ex tali proposito procedat. Nam propositum dandi vocationem, quae ad proximum actum suum futura est congrua et efficax, commune est reprobis: saepe enim Deusillos vocat isto modo, et certum est non vocare illos sine praescientia, nec sine illo proposito: similiter propositum de ipso actu libero, propter quem datur vocatio, in reprobis locum habet: nam licet aliquis non sit efficaciter ad gloriam praeordinatus, saepe est destinatus efficaciter ad temporalem justitiam et ad fidem, et ita saepe vocatur ex proposito Dei efficaci, ut credat, vel poenitentiam agat. Credibile enim est, quando Deus vocavit Judam ad Apostolatum, vocasse illum congruo modo ex proposito, ut consentiret et fieret cum effectu Christi discipulus, esto non esset effectus ad perseverandum in illo statu. Sola ergo vocatio ex proposito efficaci gloriae seu gratiase finalis (quod perinde est) est proprius praedestinationis effectus.

4. Omnis vocatio praedestinati, quae in ordine ad. aliquem actum seu consensum est efficax praedestinationis ejus. — Atque hinc ulterius sequitur, omnem vocationem proeedestinati , quae in ordine ad aliquem actum seu consensum proximum efficax est, esse effectum praedestinationis ejus. Probatur, quia talis vocatio semper est ex proposito, non tantum effectus proximi vocationis, sed etiam effectus ultimi totius praedestinationis, id est, proposito electionis ad gloriam. Quia ille consensus propter quem detur talis vocatio efficax, est etiam efficaciter praefinitus propter gloriam. Confirmatur, quia talis vocatio semper cum effectu confert saltem mediate ad effectum gloriae consequendum: at hoc satis est, ut sit effectus praedestinationis, sicut jam declaratum est. Assumptum patet, quia omnis bonus actus praedestinati, praesertim procedens ex speciali vocatione supernaturali, semper habet aliquem fructum in vitam aeternam, vel per modum meriti , vel per modum dispositionis proximae vel remotae, ut jam explicatum est. Atque hoc confirmat illud Pauli ad Roman. 8: Diligentibus Dewun omnia cooperantur in bonum, his qui secundumn propositum vocati sunt sancti. Nam si haec sententia Pauli extenditur ad alia inferiora bona, imo etiam ad mala, ut multi sentiunt, multo certius habebit locum in omnibus supernaturalibus actibus qui ex vocatione procedunt, ac subinde in omni vocatione efficaci ad aliquem actum supernaturalem.

5. Probabilis opinio.— Flecti vocantur sepe inefficaciter —Inefficae vocatio in predestinatis est effectus praedestinationis.—Probutur.— Addo vero praeterea, probabile esse, omnem supernaturalem vocationem praedestinati, etiam si reipsa non sit efficax in ordine ad obtinendum consensum seu actum, ad quem homo vocatur , esse praedestinationis effectum. Hoc videri potest difficile, quia Augustinus solam efficacem et congruam vocationem videtur ponere praedestinationis effectum. Hoc videri potest difficile, quia Augustinus solam effticacem , et congruam vocationem videtur ponere praedestinationis effectum. Sed imprimis certum est, electos et praedestinatos saepe vocari inefficaciter : ut, verbi gratia, Paulus priusquam vocaretur vocatione illa efficacissima et congrua, saepe forte vocatus fuerat communi et sufficiente vocatione: idem credibile est de multis Judaeis qui Christum praedicantem et vocantem audierunt, eique resisterunt, et postea per Apostolos conversi sunt et salvati, quia praedestinati erant. Et in nobis quotidie contingit vocare nos Deum ad perfectionem vel statum religionis, et saepius resistere, tandem vero consentire, vel alteri vocationi simili, vel saltem alicui, quae ad salutem aeternam consequendam sufficit. Est ergo in praedestinatis saepe inefficax vocatio. Quod autem nihilominus talis vocatio sit effectus praedestinationis, ostenditur primo, quia talis vocatio procedit etiam ex intentione efficaci dandi gloriam, atque adeo ex proposito: ergo est effectus praedestinationis. Consequentia patet ex dictis: quia electio ad gloriam est fons et origo totius praedestinationis.

6. Antecedens vero patet, ex quadam doctrina supra adducta ex D. Thoma, quod Deus seepe vocat praedestinatum, ut non cadat, non absolute et determinate, sed quasi sub conditione, vel disjunctim, ut non cadat, vel si ceciderit, ut resurgat. Nam juxta hanc doctrinam, etiam tunc quando vocatio ad non cadendum non est omnino efficax et congrua, datur ex proposito praedestinationis , quia datur ex intentione ultimi etfectus ejus, quantum est ex parte Dei, et cum animo supplendi defectum, si ex parte hominis positum fuerit impedimentum. Sicut in humana providentia, quando ex intentione efficaci salutis sumo medicinam, si forte prosit, quamvis non certo sciam esse profuturam, et licet cum effectu non prosit, nihilominus sumptio illius, effectus est talis intentionis. Deus autem licet non ignoret, an talis vocatio habitura sit effectum, sed praesciat fore impediendam a praedestinato, nihilominus ex parte sua dat illa ex absoluta intentione salvandi illum, cupiens quantum est in se, intentionem illam mandari executioni per talem vocationem.

7. Argumentum efficax. — Accedit praeterea (et est efficax argumentum) quod talis vocatio in praedestinato nunquam est sine aliquo fructu in ordine ad cónsecutionem vitae aeternae : et hoc satis est, ut sit praedestinationis effectus. Antecedens declaratur, quia licet illa vocatio non obtineat suum proximum finem, seu effectum , ut supponitur : nihilominus potest aliquo modo parare viam, ut illa vocatio, quam nunc praedestinatus contemnit, postea in memoriam redacta per aliam vocationem congruam, sit incentivum humilitatis, gratitudinis, vel alterius boni similis, quod illo modo efticaciter comparatur, et permanet in vitam aeternam. His ergo, et similibus modis, etiam vocationesillae, quae videntur inefficaces, cooperantur in bonum aeternum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti, ac proinde sunt praedestinationis effectus. Jam vero talis vocatio sic considerata potest dici aliquo modo congrua, et efficax, quia licet non habet congruitatem in ordine ad proximum actum, propter quem data est: respectu alterius fructus, quem tandem obtinet, congrua est, et suo modo efficax : et sub ea ratione comprehendi potest sub vocatione exproposito.

8. Ultima resolutio. — Unde ultimo concludo, omnia auxilia praevenientia et excitantia, quae datur praedestinatis, quantumvis communia, et sufficientia tantum videantur, esse effectus praedestinationis, et electionis eorum. Probatur, quia haec auxilia sunt divinae illuminationis, in quibus divina vocatio posita est, ut Tridentinum Concilium, sess. 6, cap. 4, 5 et 7, declarat : si ergo talia auxilia sunt etficacia, pertinent ad vocationem congruam, si vero inefficacia, saltem pertinent ad vocationem in electis esse effectum praedestinationis : ergo idem est censendum de omnibus diectis auxiliis. Imo non solum de internis auxiliis, sed etiam de externis idem dicendum est, ut de praedicatione Evangeli, de externis signis, miraculis, exemplis, et applicatione bonorum objectorum, et alia quacumque divina custodia. Nam licet sine interno spiritu gratiae haec non sufficiant, ut contra Pelagium late tractat Augustinus, libro de Gratia Christi, et Epist. 90 et 95, et definit Concilium Milevitanum, cap. 4, nihilominus sunt supernaturalia beneficia , et necessaria in suo ordine ad pietatis - opera : ideoque quando sic dantur, ut prosint cum effectu ad salutem, ex praedestinatione sunt, juxta regulam Augustini de Bono persev., cap. 14. Praeterea, licet haec non semper proxime, seu statim prosint, tandem aliquo modo fructificant in praedestinatis, quibus omnia cooperantur in bonum, et ideo verisimile est ista omnia esse in illis ex speciali providentia praedestinationis , ac proinde esse effectus illus.

9. Objectio. — Responsum.— Dices, non esse necessarium, ut omnia haec beneficia habeant semper aliquem modum efficacis cooperationis in ordine consecutionem vitae aeternae, etiam in praedestinatis. Cur enim non poterit esse in praedestinato aliqua vocatio, vel excitatio, quae nec tunc cum datur, habeat aliquem effectum liberum et bonum, nec etiam postea ad illum cooperetur, sed ita transeat, et obhvioni tradatur, ac si nunquam fuisset ? Nulla enim ratione efficaci videtur posse oppositum probari. Respondeo concedendo, nos non posse certo demonstrare omnia haec auxilia praevenientia, quae praedestinatis dantur, esse effectus praedestinationis , proprie et in rigore sumptae : quia non est impossibile, ut aliqua proveniant ex sola generali providentia gratiae, si nullo modo sint efficacia, id est, cum effectu conducentia ad fructum vitae aeternae, quod in aliquibus non repugnat ut probat objectio facta. Dicimus vero non esse incredibile, omnia haec auxilia esse aliquo modo utilia praedestinatis ad vitam aeternam, non solum de se, quod est clarum, sed etiam cum effectu, quia hoc est facile Deo, et est consentaneum dilectioni, et providentiae ejus erga praedestinatos, consonatque illi sententiae Pauh: Diligentibus Deun omnia cooperantur in bomum. Unde saltem videtur certam regulariter, et ordinarie hoc ita esse , ac proinde simphciter statul posse generalem regulam, haec auxilia esse effectus praedestinationis, sive haec regula interdum patiatur raram aliquam exceptionem, sive non, quod est incertum.

PrevBack to TopNext