Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Quae bona naturae, et quomodo sint praedestinationis effectus

CAPUT VII. QUAE BONA NATURAE, ET QUOMODO SINT PRAEDESTINATIONIS EFFECTUS.

1. Quarundam placitum. — Suadetur primo. — Nonnulli sentiunt, nullum naturale bonum, seu beneficium electis collatum, esse effectum praedestinationis eorum. Potestque haec sententia suaderi primo ex Augustino, de Praedestin. Sanct., cap. 10. Praedestinatio Dei, qua in bono est, gratie est preparatio -: gratia vero est ipsius praedestinationis effectus : at bona naturae distincta sunt a donis gratiae : ergo. Accedit, quod Augustinus ad confutandum Pelagium, ubique distinguit beneficium creationis, a beneficio gratiae et praedestinationis. Nam Pelagius ad occultandum errorem suum, ipsam naturam , si dona naturalia vocabat gratiam, quia gratis a Deo datur. Unde, licet, re ipsa diceret, omnia dona gratiae supernaturalis, etiam primam vocationem cadere sub meritum procedens a solo libero arbitrio suis viribus naturalibus operante : nihilominus subterfugiebat dicendo, illud meritum esse ex gratia, quia ex voluntate libera, quam gratiam vocabat. Augustinus vero ad confutandum hunc errorem, illa duo distinguit, dicens, gratiam non esse subjiciendam naturae, seu libero arbitrio, sed e converso, ut patet ex lib. de Praedest. Sanct, cap. 2, et Epist. 90, 95 et 105, et toto lib. 1 de Gratia Christi. Ex his ergo concludi videtur, nullum naturale beneficium posse inter dona gratiae, et consequenter, neque inter effectus praedestinationis computari: quia totum illud pertinet ad dona na- turalia, quae cum ipsa natura dantur, vel concreantur.

2. Corroboratur secundo. — Secundo, quia alias ruit tota argumentatio Augustini : sequeturque, actus morales procedentes ex bona naturali dispositione esse meritorios totius gratiae supernaturalis, etiam primae vocationis ad fidem. Patet sequela, quia per actum procedentem a priori gratia, possumus mereri posteriorem, et per unum effectum praedestinationis prius nobis collatum possumus alium mereri : sed illi actus procedunt ex priori effectu praedestinationis, nimirum ex naturali dono bonae indolis, aut facilis ingenii : ergo tales actus dici possunt hac ratione esse ex priori gratia : ergo possunt esse meritorii omnium sequentium effectuum. Quod tamen dici non potest, quia alias daret Deus homini vocationem eflicacem ad fidem propter bonum ingenium, vel dispositionem aptam ad virtutem, quod est plane falsum, et late impugnatum ab Augustino, lib. 1, ad Simplicianum, quaest. 2, ex illo ad Philip. 2: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et aliis similibus. Sequela vero patet, quia effectus praedestinationis sunt ita inter se connexi, ut ratione unius detur alius : ergo, si dispositio illa naturalis, est effectus, cum sit prior via executionis, rationeillius dabuntur alii subsequentes.

3. Contraria sententia aliis complacet. — Ratio stabilitur. — Ahii contrariam sententiam in universum veram esse censent, nimirum, bona omnia, quae dantur praedestinato, si talia sint, ut quoquo modo conferant ad ejus aeternam salutem , esse praedestinationis effectus, etiamsi ordinem naturalium bonorum non excedant. Haec videtur esse communis theologorum sententia, quam docet divus Thomas exponens illa verba ad Roman. 8: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonun. Et eodem sensu dixit, 1. part., quaest. 23, art. 8: Sub ordine pradestinationis cadit quidquid hominem promovet ad salutem. Ratio vero est, quia haec bona sub hac ratione spectata pertinent ad providentiam supernaturalem, ut per se constat, et in electis pertinent ad illa beneficia, quibus liberantur et salvantur, ergo praeparatio talium bonorum sub ea ratione pars praedestinationis est : ergo illa bona executioni mandata sunt effectus praedestinationis.

4. Haec ut vera eligitur. — Bona naturalia ad quinque capita reducuntur. — Atque haec opinio absolute loquendo mihi probatur, indiget tamen aliqua declaratione. Quam, ut tradamus, reducamus naturalia bona ad quatuo;, vel quinque capita et de singulis dicamus. Primum est ipsum esse seu substantia hominis praedestinati, et consequenter creatio, vel generatioillius. Secundum est, haberetales naturales potentias, quae inevitabiliter comitantur talem naturam et substantiam, in tali gradu perfectionis naturalis. Tertium est, recipere tale temperamentum corporis, cum tali complexione, vel humorum proportione, quae magis vel minus ad virtutem juvet. In quo bono potest esse aliqua varietas, etiam servato naturae ordine respectu ejusdem personae individuae. Quia, licet juxta principia Philosophiae unumquodque individuum aliquid determinatum in hoc cenere postulet : tamen non consistit in indivisibili, sed latitudinem habet intra quam potest idem homo habere magis, vel minus aptum temperamentum ad virtutem. Quartum cenus bonorum naturalium continet varias hujus vitae circeumstantias, a principio ejus usque ad finem, ut nasci tali tempore, aut loco, aut ex talibus parentibus : item educari cum his, vel illis circumstantiis , conservari, vel mori hoc tempore potius, quam illo. Quintum denique genus bonorum est, ipsorum operum moralium honestorum et occasionum naturalium, quae ad illa excitant. In quibus bonis est considerandum, duobus modis, vel alterutro eorum posse conferre ad finem praedestinationis, scilicet vel ut subjectum, in quo alii effectus praedestinationis recipiendi sunt, vel ut medium aliquo modo utile ad finem praedestinationis.

5. De primo est conclusio. —bDico ergo primo: totum esse hominis praedestinati, etiam quoad substantiam ipsam naturae, et quoad suam creationem, vel generationem, est effectus praedestinationis. Eanc propositionem sumo ex D. Thoma, 1 part., quaest. 23, art. 8, quatenus dicit, Conceptionem Jacob fuisse effectum praedestinationis ejus, nam est eadem ratio de reliquis. Ratione item declaratur ex quodam principio supra posito. Dixi enim, eodem actu electionis divinae, quo praedestinatus praedefinitur, ut beatus sit, praeordinari etiam efficaciter, ut sit, et ut creetur, vel generetur, quia ipsum esse, vel creari talis personae est volitum per talem finem efficaciter intentum: ergo sicut glorificatio est ultimus effectus talis praedestinationis, ita procreatio talis personae est veluti initium executionis ejusdem praedesinationis : nam ipsamet creatio propter talem finem, et ex vi illius intentionis fit. Praeterea non videtur dubium, quin generatio unius sit effectus praedestinationis alterius ut conceptio Virginis fuit effectus, praedestinationis Christi, quia per illam parabatur via ad executionem hujus. Ergo eadem ratione potest generatio unius personae esse ex praedestinatione ejusdem. Denique verisimile est, alia etiam opera creationis, vel dispositionis, aut gubernationis universi esse effectum praedestinationis electorum, ut aperte sentit D. Thomas, citatislocis, et colligitur ex illo: Propter electos breviabuntur dies illi. Praeterea mors et circumstantiae ejus, vel nativitas, possunt esse effectus praedestinationis, ut mox dicam : cur ergo non erit etiam ipsa generatio, quatenus ad executionem praedestinationis deservit?

6. Fundamentum prioris sententiae dicitur. — Opus creationis per se spectatum non pertinet ad praedestinationem.—Neque contra hoc procedit fundamentum prioris sententiae. Alias etiam probaret, nullum omnino naturale bonum esse praedestinationis effectum, quod plane falsum est, ut constabit. Dicendum est ergo, opus creationis per se spectatum non pertinere ad praedestinationem, et hoc potissimum intendere Augustinum, tamen ut fundat finem intentum praedestinationis, et alia beneficia gratiae (non ut meritum, sed ut subjectum eorum) et quatenus ex illa speciali intentione fit, sub beneficio praedestinationis comprehendi. Sicut in actibus humanis, abstinentia, verbi gratia, secundum se non spectat ad religionem, tamen ut fit ex voto et ex intentione implendi illud, ad religionem spectat. Neque hinc sequitur, opus morale a sola natura profectum posse esse meritorium subsequentium donorum gratiae, utpote jam praecedens ex quodam beneficio praedestinationis, quia non procedit ab illo, ut tale est. Quamvis enim procreatio naturae ex tali fine ad praedestinationem pertineat, nihilominus ipsa natura secundum se non pertinet ad illum ordinem, et ideo si postea operetur, non secundum id, quod habet ex illo fine, neque ex aliquo auxilio dato in ordine ad illum, sed ex eo tantum, quod secundum se habet et haberet, etiamsi non esset creata ad illum finem, tunc non operatur ut pertinens ad praedestinationem, sed tantum, ut spectans ad ordinem naturae.

7. Secunda conclusio. — Ratione roboratur. — Dico secundo, naturales perfectiones, quae necessitate naturae consequuntur ex tali corpore et anima, non sunt effectus speciales praedestinationis, aliter quam existentia, vel creatio talis personae sit praedestinationis effectus, sed per reductionem, seu concomitantiam, quasi unus effectus cum ipsamet natura com- putatur. Probatur, quia eodem actu electionis, seu dilectionis, quo Paulus, verbi gratia, praeordinatus est efficaciter, ut sit beatus, et consequenter etiam ut sit, eodem (inquam) actu ordinatur ut habeat proprietates omnes, quae consequuntur necessario talem naturam, ut intellectum, voluntatem et similes. Quia, qui vult formam, vult consequentia ad formam : et quia eadem actione , qua fit natura, confiunt hae proprietates : ergo multo magis eadem voluntate, qua praeordinatur persona ut sit, coordinantur (ut sic dicam) tales proprietates : ergo non est alia praedestinatio personae ad tales proprietates habendas, ab ea, qua praedestinatur ut sit. Hac ergo ratione dicimus, . non esse has perfectiones speciales effectus praedestinationis, sed concomitanter conjungi cum ipsa natura seu persona et tanquam unum eumdemque effectum cum illa computari.

8. Proprietates naturales non cadunt sub predestinationem ut media, sed ut subjectum, vel conditio. — Objectio. — Diluitur. — Unde fit, has etiam proprietates non cadere sub praedestinationem ut media ad illam, sed ut subjectum proximum , vel conditionem necessario consequentem illud. Patet, quia preedestinatio harum proprietatum continetur in ipsamet prima ordinatione efficaci talis personae ad talem finem. Item quia cum Paulus praeordinatur ad beatitudinem, non praeordinatur sola Pauli substantia quasi metaphysice spectata, sed ut physice capax est ultimae felicitatis, quomodo includit suas proprietates praesertim et voluntatem, quae sunt veluti subjectum proximum recipiendae beatitudinis. Dices, postea in discursu vitae multum solet conferre tahs perfectio, vel proprietas ingenii ad effectum praedestinationis : ergo talis perfectio naturalis data est etiam ut medium aptum ad consequendum praedestinationis finem. Respondeo, dato antecedenti, non sequi, tales proprietates ut collatas tali personae, esse datas ex praedestinatione, ut media ad illius executionem, sed solumsequitur, postquam datae sunt, seu dandae praevidentur, ordinari, ut executioni praedestinationis deserviant : et ita potius usus talium facultatum, quam facultates ipsee, est praedesnationis effectus.

9. Tertia conclusio. — Haplanatur in humanitate Christi. — Amgplius declaratur in Beatissima Virgine. — Hatione firmatur. — Dico tertio, Bona complexio seu dispositio naturae, quae non sequitur ex sola resultantia naturali, sed speciali Dei cura providetur, etiamsi inse naturalis sit, est praedestinationis effectus, non tantum per modum subjecti, sed etiam tanquam medium. Declaratur imprimis in humanitate Christi, quae propter unionem ad verbum, ad quam erat praedestinata optimo modo, et specialissima providentia Dei fabricata et disposita fuit, etiam in corporalibus. Unde non immerito dici potest, beneficium illud fuisse effectum praedestinationis illius humanitatis ad unionem hypostaticam. Item quia Christus praedestinatus est redemptor , ideo accepit corpus passibile, juxta illud : Corpus autem adaptasti mihi : ergo illa dispositio corporis, quae alias naturalis fuit, fuit etiam effectus praedestinationis Christi ad munus Redemptoris. Simile credendum est de Beatissima Virgine, nam concepta etiam fuit speciali providentia et optimum temperamentum accepit ex vi illius praedestinationis, qua in matrem Dei electa est. Idem verisimile est de aliquibus sanctis speciali miraculo et providentia procreatis, vel per pias orationes a Deo impetratis, ut D. Thomas, dicto articulo, de Jacob significavit. Ratio vero est, quia tale beneficium est effectus Dei, et in dictis casibus non est mere naturale, nam quatenus ex speciali Dei providentia fit et in ordine ad supernaturalem finem, ad beneficia gratiae spectat, estque utile, et re ipsa confert ad comparandum supernaturalem finem a Deo intentum: ergo habet omnia necessaria ut sit effectus praedestinationis et ut inter media illius computetur.

10. Bona indoles, seu compleaio apta deservit ad praedestinationem. — Quocirca etiam bona indoles, seu complexio apta ad virtutem, quatenus pendet ex speciali providentia , daturque ac procuratur electo, ut ea cum effectu bene utatur ad salutem, merito dici potest praedestinationis effectus. Probatur, quia hoc est beneficium Dei, et non consequitur naturam, etiam hanc et individuam, naturali necessitate, sed pendet ex circumstantus, quas Deus speciali providentia, ac voluntate providit, ex vi alterius dilectionis, qua praeordinavit talem personam ad vitam aeternam : ergo tale beneficium est effectus praedestinationis. Atque eadem ratione circumstantiae nativitatis, vel conceptionis ad effectus praedestinationis pertinere possunt, quatenus ex illis pendet consecutio talis temperamenti, ad virtutem aptioris. Idem est de educatione accommodata ad virtutem, de conservatione et progressu usque ad mortem. Nam haec omnia supponunt illam primam voluntatem salvandi hunc hominem et ad illam implendam ordinantur , ergo signum est provenire ex illa intentione et sub ea ratione pertinere ad providentiam gratiae, non communem, sed specialem, talique personae accommodatam, ac perinde esse praedestinationis effectus.

11. Vocatio seu gratia non dantur homini propter ingenium , sed est dispositio, ut reddatur idoneus ad talem gratiam. — Neque hinc sequitur, vocationem aut gratiam congruam dari homini propter bonum ingenium, aut indolem, etc., sed potius sequitur, vel ingenium, vel talem dispositionem datam esse tali homini, ut esset capax, vel idoneus ad talem gratiam suscipiendam. Neque enim necessarium est, ut inter omnes effectus praedestinationis sit illa connexio, quod secundus detur propter primum, tanquam propter meritum, aut tanquam propter finem proprium, sed possunt duo media, vel duo effectus dari propter unum tertium, inter se vero solum habere proportionem et connexionem aliquam in ordine ad illum effectum producendum : sicut lumen, verbi gratia, et species dantur propter visionem, inter se vero solum conjunguntur ad complendum integrum principium visionis. Ita ergo datur praedestinatio naturee accommodata per modum subjecti, aut fundamenti: illi autem adjungitur ex eadem praedestinatione et liberalitate Dei auxilium accommodatum, quo elevetur et constituatur quasi integrum principium operis meritorii, aut dispositivi ad alios effectus praedestinationis. Neque hoc est alienum a doctrina Augustini : nam, libro de Bono perseverantiae, cap. 14. dicit, in quorumdam hominum ingeniis esse has, vel illas proprietates, rationes, ratione quarum ita sunt dispositi, ut si talia signa illis applicentur, moveantur ad fidem et non cum aliis, et Deus illis applicat talia signa accommodata, si eos diligit, non quidem propter eorum ingenium, aut dispositionem, sed ex sua gratia et liberalitate : accommodando (ut sic dicam) gratiam naturae, non ex merito, vel debito naturae, sed ex Dei benevolentia.

12. Ultima conclusio. — Hanc conclusionem diverse auctores explicant.— UMimo dicendum est, bonos actus morales, licet ordinis naturalis sint, si tamen cum effectu conferunt ad consequendam vitam aeternam, esse effectus praedestinationis. Communis est assertio, de qua videri possunt Durandus, in 1, d. 4, quaest. 2, et ibi, Capreolus, Gregorius et alii. Modus autem explicandi non est idem apud omnes. Quidam enim putant, omnia opera moralia, quae aliquo modo conducunt ad finem praedestinationis cum effectu consequendum, esse ex gratia: et ideo esse ex praedestinatione: quia gratia sic efficax est praedestinationis effectus. Antecedens vero probatur, quia opera moralia, quando sunt a solo libero arbitrio, nihil valent in ordine ad vitam aeternam, ut supra probatum est : ergo ut aliquid valeant, debent esse ex gratia, et sic erunt etiam ex praedestinatione. Verumtamen haec ratio non est universalis, quia actus moraliter bonus non solum potest esse utilis ad effectus praedestinationis per modum meriti, aut impetrationis, vel dispositionis, de quibus causalitatibus tantum procedit ratio facta, sed etiam potest prodesse impediendo malum actum, per quem posset impedimentum poni gratiae Dei, et hoc satis est, ut possint esse praedestinationis effectus: ergo. Item, licet tale opus fiat per causas naturales, et liberum arbitrium, cum concursu generali, nihilominus sub illa habitudine potest provenire ex providentia Dei speciali et supernaturali, et ex intentione efficaci salvandi talem hominem: ergo hoc satis est, ut possit esse praedestinationis effectus. Item alia bona temporalia, quatenus et esse possunt et de facto futura sunt instrumenta virtutis, possunt esse effectus praedestinationis, sicut possunt cadere sub meritum, teste D. Thoma, 1, 2, q. 114, art. ult., et sub spem infusam ex eodem 2, 2, q. 17, art. 2, ergo multo magis boni actus morales. Item temporalia incommoda saepe sunt effectus praedestinationis, ut mox dicemus, ergo et bonus actus moralis.

13. Neque contra hoc invenio difficultatem alicujus momenti. Solet autem in contrarium referri Sotus, lib. 1, de Nat. et Gratia, c. 201 Sed ibi nihil dicit de praedestinatione, sed soIum tractat de necessitate gratiae ad hos actus quia ex gratia speciali procedunt, vel quia quo vis modo sunt ex providentia speciali et in tentione salutis.

PrevBack to TopNext