Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

An malum, ejusve permissio sit praedestinationis effectus.

CAPUT VII. AN MALUM, EJUSVE PERMISSIO SIT PRAEDESTINATIONIS EFFECTUS.

1. Duo tanquam certa stabiliuntur. — Primum. — Mors martyris est effectus praedestinationis ejus. — Duo sunt certa, primum est mala poenae posse esse praedestinationis effectus et tales esse, quando vere et cum effectu con ferunt ad vitam aeternam consequendam. Pro- batur, quia haec mala sunt simpliciter bona, ideoque non sunt tantum permissa, sed interdum etiam intenta et ordinata a Deo in statu naturae lapsae : quare absolute sunt effectus Dei, et providentiae ejus: ergo ex hac parte possunt esse praedestinationis effectus. Aliunde vero pertinent haec mala ad beneficia Dei per Christum collata, juxta illud ad Philippenses2: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini. Ergo quando haec mala ita proveniunt, ut sint occasio, vel materia meriti, vel alterius fructus gratiae permanentis in vitam aeternam, plane oriuntur ex illa voluntate, qua Deus elegit praedestinatum, ac proinde sunt praedestinationis effectus. Confirmatur, nam passio et mors martyris , est effectus praedestinationis ejus, quia est singulare et efficax medium salutis ejus: ergo idem dicendum est de quocumque malo poenae, per quod Deus suos electos promovet ad salutem. Item remissio poenae pro peccatis debitae prout in hac vita praedestinato confertur, ut citius evolet in coelum, effectus est praedestinationis ejus: at haec remissio per mala poenae frequentissime comparatur. Denique etiam poena unius potest esse effectus praedestinationis alterius, si illi prosit, ut de Christi passione constat. In hac ergo assertione nulla est difficultas, praeter eam, quam de malo culpae tractabimus.

2. Alterum quod ut verum sancitur. — Secundum certum est, peccatum, seu malum culpae non esse effectum praedestinationis : quia non est effectus Dei, juxta fidem definitam in Concilio Tridentino, sessione 6, can. T. Nec solum de peccato, ut peccatum est, verum censeo non esse praedestinatum a Deo, sed etiam de actu peccati, cui est intrinsece adjuncta malitia : nam licet Deus ad illum actum concurrat, non tamen ex se illum intendit, aut praefinit, ut late tractavi, libro secundo, de Auxiliis per 5 prima capita. Quapropter de tali etiam actu verissimum censeo, non esse effectum praedestinationis, quia quod in se non est aliquo modo praedestinatum, et volitum ex fine praedestinationis, non potest esse preedestinationis effectus.

3. In quo sita sit difficultas.— Prima opiAio. — Probatur opinio. — Secunda corroboratwur. — Difficultas vero superest de permissione peccati, quam Deus potest directe velle et intendere, an sit interdum effectus praedestinationis. Quidam enim opinantur nullo modo esse posse. Primo, quia permissio peccati non potest dici gratia, nec beneficium nobis prae- paratum ex meritis Christi, quod tamen requiritur in omni effectu praedestinationis. Secundo, quia non potest esse volita permissio peccati ex intentione dandi gloriam praedestinato, quod nos etiam diximus esse necessarium in omni effectu praedestinationis. Assumptum probatur, quia vel illa permissio esset electa ex illa intentione immediate, vel mediate, non primum, quia permissio peccati non est medium immediate conjunctum cum illo fine, neque enim affert utilitatem, quae proxime et per se ad illum conducat: nullum autem medium immediate eligitur ex vi intentionis alicujus finis, nisi habeat immediatam habitudinem et utilitatem ad illum. Neque etiam mediate, quia si aliquod medium est inter permissionem peccati et gloriam, illud est commissio peccati et poenitentia de illo, quae per se et immediate potest conferre ad gratiam et gloriam : ergo necessarium erit ex intentione gloriae immediate velle poenitentiam : et deinde ut poenitentia locum habeat permittere peccatum : nos autem diximus supra non posse poenitentiam hoc modo praefiniri ante permissionem peccati : ergo impossibile est eligere hoc modo permissionem ex illa intentione.

4. Prima assertio. — Ratione fulcitur. — Dico tamen permissionem peccati et esse posse, et saepe etiam esse effectum praedestinationis. Hanc sententiam frequentius hoc tempore sequuntur moderni theologi et eam insinuarunt Anselmus et D. Thomas exponentes illa verba ad Rom. 8: Diligentibus Deun ommia cooperantur in bonwn, ubi Glossa addidit, etiam peccata, et Adamus dixit, illam interpretationem non esse superbe rejiciendam, quamvis Paulus primaria intentione loquatur de tribulationibus et malis poenae. Ratione declaratur ex conditionibus supra positis. Nam imprimis permissio, eo modo, quo fieri potest, est effectus Dei, quia bona est et directe volita. Dico autem, eo modo quo fieri potest, quia formaliter loquendo permissio consistit in privatione, seu negatione illius auxilii, quo Deus praevidit futurum fuisse efficax ad vitandam culpam. Sicut autem voluntas Dei est adaequata causa dandi tale auxilium : ita etiam non dandi: libere enim et voluntarie non dat: sic ergo permissio est effectus Dei. Quod si permissio includit interdum positivum quid, ut applicationem talis objecti vel occasionis, cum praescientia, quod homo sit illis male usurus, etiam Deus est vera causa illius effectus positivi, et potest per se et proprie velle illum, non qui- dem directe intendens lapsum hominis, sed tantum praesciens et non impediens, ut recte Augustinus, lib. 11, Genes. ad litteram et saepe alias. :

5. Secunda assertio. — Secundo, potest permissio esse utilis ad salutem ipsiusmet praedestinati. Quod imprimis constat ex Damasceno, lib. 2, de Fide, c. 29, ubi ait, Deum aliquando velle permittere peccatum propter gloriam suam, aliquando propter bonum aliorum, saepe autem propter bonum ipsiusmet peccatoris. Primum finem videtur tetigisse Paulus ad Romanos, octavo capite, dicens: Uft ostenderet divitias gratie sue in vasa misericordie, sustinuit in multa patientia vasa ire. Sic etiam permisit peccatum Adae, ut sapientiam suam in procuranda hominum salute manifestaret. Secundum finem colligit Augustinus, libro de Grat. et liber. Arbit., cap. 20, ex illo 2, Regum 16: Dominus praecepit illi, ut maledicat, etc. Si forte respiciat Deus humilitatem meum. Notat enim Augustinus, permississe Deum peccatum illud Semei propter exercitium patientiee et humilitatis David. Sic etiam Ambrosius, serm.47, de fide Petri, dicit, permisisse Deum lapsum Petri propter Ecclesiae bonum. De tertio denique membro, quod ad nos spectat, ait Augustinus, 14, de Civitat., cap. 13: Audeo dicere, superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant. Et congerit loca Scripturae. Et libro de Natura et Gratia, capite vigesimo octavo, ita exponit verba illa 1, ad Timoth. 1: Tradidi illun Satane, ut discat non blasphemare. Non enim de corporali vexatione daemonis hunc locum intelligit, sed de spirituali, quam tentande infert, cum permittitur, seu cum homo destituitur speciali protectione Dei. similia habet Gregorius, homilia 21, in Evangelia. Facit denique quod Bernardus ait, sermon. 54, in Cantica, Deum aliquando subtrahere, vel retrahere gratiam electis, ne in superbiam efferantur. Est ergo aliquando utilis subtractio gratiae (quod est mirabile) ad ipsiusmet finem gratiae, vel ut perseverantia in illa certior sit, quae magis est necessaria, quam augmentum. Vel ut quod uno modo impediri videtur, alia via magis augeatur. Habet ergo permissio secundam conditionem necessariam ad effectum praedestinationis.

6. Tertia vero et quarta conditio inter se convertuntur, nimirum, ut effectus praedestinationis sit gratia et detur ex intentione glorie, nam si habeat hoc posterius, habebit etiam prius sano modo intellectum. Non est enim necessarium ad effectum praedestinationis ita esse beneficium gratiae, ut sit in sua entitate et substantia aliquid supernaturale, ut in praecedentibus ostensum est : neque quod sit aliquod positivum, nam etiam impedire malum est magnum beneficium, moraliter loquendo. Satis ergo est quod sit effectus Dei, ex providentia supernaturali ordinatus ad finem supernaturalem; re ipsa consequendum, concurrente aliquo modo tali medio: haec autem omnia habet illa permissio, si ex intentione efficaci gloriae sit volita.

7. Solum igitur superest probandum, permittere Deum peccatum in praedestinato ex ipsamet intentione gloriae, seu gratiae, aut virtutis. Hoc autem ostenditur ex dictis, quia Deus non permittit peccatum, nisi propter utilitatem, aut bonum, quod ex illo potest elicere, ut est frequens apud Augustinum in Enchiridio, c. 11, de Correptione et Gratia, c. 8, et aliis locis supra citatis : sed unum ex his bonis est spirituale commodum ipsius praedestinati: ergo ex intentione ejus, potest Deus velle permissionem peccati, ergo ita vult. Nam hic est modus maxime consentaneus divinae sapientiae et bonitati. Estque ad hoc declarandum optimus locus Augustini, lib. de Nat. et Grat., c. 24. Ubi agens de peccato David, ait, per-. misisse illud Deum, ut esset contra superbiam conturbatio illa medicinalis quodammodo, diaerat enim. In abundantia sua non movebor in ctermum et sibi tribuebat quod a Domino habebat, quare ostendendum ei fuerat, unde haberet, etc. Et subdit, c. 95: Hoc superbus animus omnino non sapit, sed magnus est Dominus, qui persuadet, quomodo ipse novit. Ubi valde notandum est, quod ipsam permissionem, persuasionem, postea vocat : quo nomine solet Augustinus praevenientem gratiam et vocationem ipsam appellare.

8. Objectio. — Sed aiunt, Deum non velle bonum, quod ex peccato potest elicere, absoIuta et praedefiniente voluntate, nisi supposita praescientia ejusdem peccati, ut futuri, teste Augustino in citatis locis, praesertim de Genesi ad litteram: At voluntas permittendi peccatum antecedit praescientiam ejusdem peccati ut futuri : ergo non potest illa permissio procedere ex intentione talis poni.

9. Diluitur. — Respondeo, duobus modis intelligi posse praescientiam futuri peccati praecedere ad intentionem illius boni, cujus peccatum erit occasio, scilicet, vel de praescientia tantum conditionata, vel etiam de absoluta peccati futuri. Priori modo verum est, quod sumitur, et ita est intelligendus Augustinus, quoties talem scientiam supponere videtur. Et signum apertum est, quia inquirit, cur Deus voluerit creare angelos, quos praesciebat peccaturos : nam quaeestio illa de scientia absoluta intellecta, repugnantiam involveret : quia illa scientia jam supponeret voluntatem creandi tales angelos : ergo necesse est intelligi de praescientia conditionata, quae antecedit decretum voluntatis, tam creandi angelum, vel hominem, quam permittendi in illo peccatum. Haec ergo scientia nihil obstat, imo necessaria est, ut permissio peccati procedat ex intentione illius boni, quod postea ex peccato elicitur.

10. Si autem illud intelligatur de scientia absoluta, falsum profecto est. Nam ante hanc scientiam habet Deus voluntatem permittendi peccatum, ergo ex aliquo motivo et sine bono talem permissionem vult. Nam permissio, licet non sit mala, tamen non est per se et intrinsece ita bona, ut sit propter se amabilis, sed ex se est quasi objectum indifferens, quod honestatur ex fine : DEUS autem non vult permissionem, nisi sapientissimo et honestissimo modo : ergo vult illam ex aliquo honesto fine per se intento, qui pertineat ad manifestationem gloriae suae: nam hunc finem intendit Deus per omnem voluntatem suam:: ergo talis finis etiam esse potest aeternam bonum ipsius praedestinati. Patet haec ultima consequentia : quia non est major repugnantia in hoc fine, quam in aliis, nec minor convenientia, aut sapientia in illo intendendo et obtinendo per hoc medium.

11. Incidens dubium. — Hoc autem ultimum, in quo est difficultas, constabit evidentius examinando discursum contrariae sententiae, quia si esset efficax, eodem modo procederet in intentione divina gloriae, aut manifestationis gratiae suae, media permissione peccati. Concedo igitur, quod argumentum recte probat, permissionem peccati non esse medium immediate conjunctum cum gloria praedestinati, sed mediis aliis actibus virtutum, praesertim actu poenitentiae, humilitatis, vel alio simili. Dico vero, etiam hoc bonum esse a Deo intentum, antequam velit permittere peccatum, et consequenter ante absolutam praescientiam peccati futuri. Qualis vero sit haec intentio Dei circa tale bonum occasione peccati obtinendum. non eodem modo ab omnibus explicatur.

12. Opinio quorumdam. —Quidam id verum putant etiam de intentione absoluta per de- cretum praefinitivum poenitentiae, volunt enim actum poenitentiae posse praefiniri et intendi ante absolutam praescientiam peccati, et consequenter ante voluntatem permittendi illud. Quia non propterea cogetur Deus procurare, aut velle peccatum. Quia ut talis intentio poenitentiae impleatur, suflicit voluntas permissiva, supposita conditionata praescientia. Nam statim est infallibile illud peccatum esse futurum, quod satis est, ut illa intentio infallibiliter impleatur. Et ideo etiam non sequitur, quod illa voluntas poenitentiae sit virtualis volIuntas peccati, quia ex vi talis voluntatis solum attingitur peccatum, quantum necesse est ut poenitentia fiat, ad quod satis est, ut ibi virtute includatur permissio peccati. Alias, etiam voluntas poenitentiae existens in Deo post praescientiam absolutam peccati, esset virtualis voluntas peccati, quia semper dicit poenitentia eamdem habitudinem ad peccatum. Et ita nulla superest ratio, ob quam poenitentiae actus praefiniri non possit ante absolutam praescientiam peccati futuri.

13. Haec sententia non approbatur. — Primo. — Secundo. — Morali exemplo res patefit. — Nihilominus sententia haec mihi placere non potest, quoad illa bona, quae necessario supponunt peccatum, ut est poenitentia. Primo, quia non videtur hic ordo consentaneus divinae sapientiae : nam ista bona, quae necessario requirunt mala culpae, non sunt per se, et ex se absolute amabilia : imo ut talia sunt, censetur esse bona secundum quid, et ideo non vult illa Deus ex se, seu voluntate antecedenti, sed solum supposita ex parte hominis necessitate. Sicut sapiens medicus non vult absolute applicare medicinam, donec infirmitas illam requirat. Secundo, ac praecipue, quod talis voluntas esset virtualis voluntas peccati, ut in superioribus declaravi et nunc patet ex differentia, quae moraliter cernitur, quando supponitur, vel non supponitur peccatum. Nam postquam peccatum est, seu futurum praescitur, velle peenitentiam ejus tantum est velle destructionem ejus : at voluntas destructionis peccati nullo modo est virtualis voluntas peccati, sed potius est odium ejus. Quando autem peccatum non supponitur, voluntas poenitentiae non est tantum voluntas destructionis peccati, sed etiam positionis ejus, quia non potest destrui, nisi quod est, et ideo si non supponitur esse, in illa voluntate includitur et intenditur, quod prius sit, vel destrui possit. Quod exemplo morali declarari potest : nam voluntas, verbi gratia, consulendi aliquod ma- lum, etiam minimum, semper mala est, si in alio, cui datur consilium, non supponitur voIuntas alicujus mali : si vero in eo supponatur propositum alicujus majoris mali, voluntas consulendi minus non erit mala, quia jani non tendit ad malum, sed ad vitandum majus malum.

14. Conclusio. — Corroboratur. — At vero, quando bonum tale est, ut non supponat necessario peccatum, licet possit etiam per occasionem peccati provenire: tunc optime potest efficaci intentione praefiniri et intendi a Deo, ante absolutam praescientiam peccati, quod propter tale bonum postea permittitur. Dico igitur ita contingere in ea permissione peccati, quae est praedestinationis effectus. Nam, si quis recte consideret, inveniet, praeter poenitentiam intercedere semper aliquod bonum proxime intentum a Deo media permissione peccati, quod non habet necessariam connexionem cum peccato, quia etiam sine peccato esse potest, et peccatum etiam non dicit intrinsecam habitudinem ad illud, quamvis possit esse occasio ejus. Hoc patet primo in bono humilitatis seu diminutionis superbia , propter quod Deus maxime velle solet hanc permissionem, ut patet ex ante citatis. Hoc enim bonum per se non requirit peccatum, praesertim actu commissum, ut per se constat: sufficeret enim potestas peccandi, si homo attente et exacte illam cognosceret, ut ipsum in officio humihtatis contineret. Idem est de absoluto odio peccati, et de proposito cavendi illud et tollendi occasiones, etc., quae sunt bona maxime intenta per peccati permissionem et per se ac intrinsece non supponunt illud, ut actu commissum.

15. Instantia. — Sed instabit aliquis, quia nullum ex his bonis est ita immediate conjunctum cum permissione peccati, ut per illam comparandum sit, non intercedente peccato: illud ergo est medium quoddam inter permissionem peccati, et bonum illud per eam intentum : ergo non potest permissio intendi propter illud bonum, nisi mediante hoc medio quod Deo repugnat. Accedit, quod illud bonum eliciendum non est, nisi supposito peccato: hoc autem supposito, non potest bonum illud esse fructuosum, seu utile ad vitam aeternam, nisi prius peccatum per poenitentiam deleatur : ergo etiam poenitentia est aliud medium interpositum inter bonum illud et permissionem peccati: ergo semper necesse est ut ex intenuone illius boni, per voluntatem poenitentiae procedatur ad permissionem volendam.

16. Rejicitur. — Hvasio. — Respondetur, idem argumentum fieri posse, quocumque fine Deus velit permittere peccatum, et ideo vel negandum est, posse Deum permittere peccatum propter aliquem finem bonum, quo nullo modo dici potest, vel argumentum illud efficas non est. Hoc patet in illo fine ostendendi gratiam suam, quem Paulus posuit. Nam haec ostensio gratiae non fit nisi subsecuto peccato, quod Deus gratis remittit cui vult: ergo inter permissionem et ostensionem gratiae intercedit peccatum. Dices, hoc esse per accidens, et in ordine ad nos, nam secundum se gratia ipsa satis ostenditur praecise in ipsa permissione, quatenus Deus, cui vult, dat gratiam congruam et efficacem, et cui vult, negat illam, permittendo peccatum: quae differentia in ipsamet permissione ostendi posset, si in se cognosceretur, etiam praescindendo a peccato consecuto.

17. At profecto eadem responsio posset in nostro casu dari, nam permissio sola, si in se cognosceretur, posset sufficere ad inducendum hominem in humilitatem et timorem Dei, et similes fines per talem permissionem intentos. Unde etiam dicemus per accidens, quod peccatum subsequatur. Deinde non est adaequata et universalis illa responsio: nam Deus quando ex permissione peccati intendit ostensionem gratiae suae, illud non tam est in ordine ad beatos, quam ad nos viatores. Nam beatis parum. necessarium erat medium illud, cum gratiam ipsam in se cognoscant. Viatores autem non possumus illam differentiam cognoscere, nisi in hominibus ipsis sit varietas actionum bonarum et malarum. Deinde in fine redemptionis, verbi gratia, propter quem Deus permisit peccatum Judaeorum, non sola permissio, sed actio ipsa erat necessaria, ut effectus ille tandem obtineretur: multaque similia exempla facile offerri possunt.

18. Priori objectionis parti satisfit. — Dico ergo ad priorem partem illius objectionis, licet peccatum in re ipsa factum aliquando sit necessarium ad consequendum illud bonum, quod Deus intendit occasione peccati, non esse necessarium, ut Deus ipsum peccatum intendat, aut velit, per solam permissionem ejus. Primo quidem, quia peccatum non est opus Dei, sed bominis: Deus autem tunc solum intendit, quod ipse est facturus. Deinde quia tale peccatum, saltem ut peccatum est, non est medium ad talem finem, sed potius quantum ex se est, potens esset ad tale bonum impediendum. Solum ergo est occasio quaedam, qua, quia Deus (ex sua infinita potentia et bonitate) bene utitur ad efficiendum aliquod bonum: et ideo quamvis illa occasio inter permissionem et bonum illud intercedat, non oportet, ut prius sit intenta, sed praevisa et acceptata, seu ordinata ad illum finem. Ex quo etiam fit, ut permissio secundum se spectata non semper sit efficax medium ad talem finem, sed ad summum sufficiens, et ex se ita differens, ut quantum est ex parte voluntatis Dei, necessarium non sit, actionem permissam consequi permissione posita, sed solum ex infallibili Dei praescientia certum sit, actionem illam esse futuram, posita permissione. Quando autem medium hujusmodi est, non est necessarium, ut ante electionem ejus sint volita omnia media, et vel occasiones aut actiones quae possunt intervenire inter bonum illud et consecutionem boni intenti, sed satis est, ut postquam praevisum fuerit peccatum permissum, caetera disponantur.

19. Ad posteriorem partem patet responsio. — Et hinc patet responsio ad alteram partem de poenitentia. Dico enim, etiam illam non esse medium per se, et absolute necessarium ad talem finem, sed solum ex suppositione damni illati per peccatum : ideoque potius remedium , quam simpliciter necessarium medium, dici potest. Quae autem hujusmodi sunt, non praeparantur per absolutam voluntatem et praefinitionem, donec eorum merita, vel necessitas praeexistat, seu praevideatur. Et ideo Deus, quando permittit peccatum in praedestinato, solum habet voluntatem conditionatam, seu praeparatam ad dandum illi poenitentiam, si illa indiguerit : postquam autem videt in illo peccatum, jam vult absolute illius poenitentiam, quia tunc cognoscit illud medium ut necessarium ad finem a se intentum.

20. Atque haec sufticiunt de effectibus, ex quibus unusquisque per se intelligere potest, quod supra huc remisi de signis praedestinationis, nam ipsimet effectus sunt hujusmodi signa. Quia vero idem effectus, qui in uno est ex praedestinatione, in alio non est ex illa, ideo talia signa non afferunt certam cognitionem. Quando vero multa conjunguntur, et longo tempore, et cum magno fructu, valde probabilem efficiunt conjecturam. De qua legi potest Dernardus, serm. 1. Septuagesimae et multa congerit Vega, lib. 12, in Tridentinum, a cap. 10, ad 29.

PrevBack to TopNext