Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Ex praedestinatione non sequi necessitatem habendi, vel conservandi gratiam

CAPUT IX. EX PRAEDESTINATIONE NON SEQUI NECESSITATEM HABENDI, VEL CONSERVANDI GRATIAM.

1. Declaravimus hactenus veros praedesti- nationis effectus, superest, ut nonnullos falsos effectus excludamus, eaque occasione concordiam inter praedestinationem, et arbitrii libertatem explicemus. Nam omnes illi falsi effectus ad hoc tendunt, ut praedestinatio necessitatem inferat, aut habendi gratiam, aut bene operandi, aut non peccandi; necessitatem ( inquam) repugnantem libertati : qui effectus revera non solum ex praedestinatione non sequitur, verum illi adeo repugnat, quod praedestinatio seipsam destrueret, si talem effectum induceret : quia tolleret veram rationem meriti, et praemii, quae sunt finis, et media potissima praedestinationis , ideoque non possunt hi falsi effectus melius excludi, quam ostendendo concordiam inter praedestinationem, et usum libertatis. Hic ergo effectus, seu necessitas considerari potest, vel in ordine ad gratiam sanctificantem, vel in ordine ad singula opera bona, et maxime illa, quae ad salutem sunt necessaria, inter quae abstinentiam a peccatis comprehendimus. In hoc ergo capite de priori necessitate, in sequenti de posteriori dicemus. Cum autem libertas consistat in potestate agendi et non agendi seu habendi, et non habendi sanctitatem, manifestumque sit, electis omnibus ex vi praedestinationis dari, ut possint filii Dei fieri, et esse, tota difficultas est, quomodo in eis relinquatur potestas, ut possint etiam fieri et esse filii diaboli, et abjicere a se gratiam, et filiationem Dei, cum praedestinatus non possit non salvari. Quae difficultas partim in re, partim in loquendi modo esse potest, et utrumque breviter explicabimus.

2. Opinio Wiclephi et Waldensis. — Tanquam heeresis rejicitur.—Carca justitiam ergo, et gratiam praedestinatorum , quidam erraverunt dicentes, praedestinatum in hac vita semper, ac necessario esse in gratia. Ita sentit Wiclephus, ut refert Waldensis, lib. 2, de Sacramentalibus, cap. 160. Moveri potuit, quia praedestinatus maxime diligitur a DEO: qui autem diligitur a Deo, justus est. Haec autem est manifesta haeresis, nam ex illa sequitur, parvulum non baptizatum, si praedestinatus sit, jam esse justum, et infidelem placere Deo, etiamsi non habeat fidem, si praedestinatus sit. Denique sequitur, nullum praedestinatum concipi, aut nasci in originali peccato, quae omnia sunt contra fidem. Sunt etiam contra ipsam praedestinationem, quia non omnes, qui in fine vitae salvantur, praeordinantur ad perpetuam sanctitatem a principio vite obtinendam. Nec fundamentum est alicujus mo- menti: quia licet praedestinatus diligatur secundum divinam praeordinationem , et praescientiam, non tamen semper secundum praesentem justitiam, seu quod idem est, secundum actualem executionem praedestinationis : homo autem non fit justus per praedestinationem, nisi quatenus executioni mandatur quend gratiae effectum.

3. Alter error. — Oppugnatur. — Fuit alter error dicentium, quamvis praedestinatus possit interdum esse in peccato, tamen postquam semel justificatur, nunquam amplius a gratia exciderc. Ita tenuit hoc tempore Calvinus, et fuit antiquus error Joviniani, qui praecipue movebatur ex illo 1, Joan. 2 et 3. Qui natus est ev Deo, non peccat, nec peccare potest, quia - semen ejus in eo manet. De quo videri potest Bellarminus, lib. 7, de Justific., cap. 14 et 15. Et impugnatur ex professo in materia de charitate et de gratia, ubi ostenditur, charitatem et gratiam semel habitam posse amitti. Habemusque evidentia exempla in Scriptura, de David, Petro, etc. Item quia alias, vel non praedestinatus nunquam esset vere justus, quod est haereticum, vel praedestinatus haberet semper cum justitia conjunctam infallibilem perseverantiam in gratia, per speciale donum distinctum a justitia, quod vanum est, et sine fundamento, et contra totius Ecclesiae sensum. Praeterea ex illo errore sequitur, quod omnis, qui mortaliter peccat, vel est reprobus, vel nunquam justus fuit : quodcumque autem horum dicere, haereticum est.

4. Ratio a priori. — Varie expositiones ad locum Joannis. — Ratio autem a priori, quae ad praesens spectat, est quia talis effectus non est necessarius ad finem praedestinationis: nam etiamsi justus iterum, atque iterum cadat et resurgat , tandem salvarr poterit. Non ergo omnes, qui praedestinantur ad vitam aeternam, praedestinantur etiam ad conservandam gratiam sine interruptione, ex quo primo illam recipiunt. Imo D. Prosper, lib. 2, cap. ultim., de Vocat. Gen., dicit, consilio Dei factum esse, ut praedestinati permittantur peccare, et cadere a justitia, et aliquando multo tempore in eo statu permanere, ut mysterium praedestinationis occultum sit, et nemo desperet, aut nimium confidat. De quo etiam videri potest Augustinus, de Correption. et Gratia, cap. 6et 13, libro, de Praedestin. Sanctor., cap. 14, de Dono perseveran., cap. 6. Ille autem locus Joannis varias habet explicationes : duae vero sunt probabiliores : et quaelibet eligi potest. Una est : Qui natus est ex Deo, si ut talis est, operetur, non peccat. Alia in sensu composito : Qui natus est, quamdiu justitiam conservat, non peccat, mortaliter, nec potest, quamdiu illam retinet, quia justitia, et peccatum inter se formaliter repugnant.

5. Tertia opinio. —Est tertia sententia quorumdam Catholicorum , qui dicunt, praedestinatos per dilectionem Dei absolutam, et antecedentem necessario salvari, et consequenter necessario justificari, et in justitia permanere. Ita sentiunt Ocham, Gabriel et Catherinus. Aliqui vero non admittunt hoc genus praedestinationis, ut evitent hoc genus necessitatis: putant enim repugnare libertati saltem ex parte, ut Joannes a Bononia, lib. de Praedest. 2, part., opin. 3. Favere videtur modus loquendi Augustini, de Corrept. et Gratia, cap. 12. Provisum est lmmanae infirmitati, ut indeclinabalater ageretur. Idem 5, contra Julianum, cap. 3 et 4, et Fulgentii, lib. 1, ad Monimum, cap. 11 et 12. Imo etiam favere videtur modus loquendi Scripturae, Matth. 25. Ut in errorem inducantur, si fieri potest, ac si fieri non potest, oppositum necessarium est. Quomodo exponitur illud 2, ad Timoth. 29. Firmum fundamentun Dei stat, novit Dommius, qua sunt ejus, et similia habentur Joan. 6 et 10, et 1, Joan. 2, propter quod dixit Fulgentius, de fide ad Petrum, cap. 35. Firmissume tene, nullum eorum, qui praedestinati sunt, posse perire. Ratio autem est, quia voluntas Dei est efficax causa, qua posita impossibile est non poni effectum.

6. Haec sententia intelligi potest, aut de aliqua vera necessitate, quae immutet modum operandi, et producendi effectum, et consequenter tollat libertatem, vel quoad exercitium, vel quoad specificationem, quae dicitur proprie necessitas consequentis ; vel potest intelligi de sola necessitate consequentiae, quae dicitur etiam esse in sensu composito, et nulli libertati repugnare. Auctores citati loquuntur in priori sensu, in quo censeo sententiam illam esse falsam.

7. Prima assertio. — Dico ergo primo, ex praedestinatione, vel electione divina non sequi veram aliquam necessitatem habendi, vel conservandi gratiam. Probatur, quia duo requiruntur, ut praedestinatus salvetur. Unum est, quod in hac vita gratiam consequatur (suppono enim post hanc vitam non comparari, si durante vita praesenti non obtinetur). Aliud est, ut pro aliquo tempore hujus vitae perseveret in gratia, ita ut ab aliqua justificatione usque ad mortem non peccet mortaliter. Neutrum autem horum oportet fieri in praedestinato cum aliqua vera necessitate (et suppono sermonem esse de adultis, nam parvuli non sunt capaces libertatis, aut necessitatis proprie illi oppositae.) Primum probatur, quia justificatio adulti juxta doctrinam fidei, non fit sine illius dispositione libera, et humana : ergo etiam justificatio praedestinati hoc modo fit : ergo praedestinatio non infert necessitatem in ordine ad justificationem.

8. Effugium. — Precluditur. — Dicetur fortasse, hoc ad summum probare de necessitate quoad exercitium , non vero de necessitate quoad specificationem, quia cum hac stat sufficiens libertas ad moralem actum et meritum. Sed contra hoc est, quia ad justificationem oportet exercere talem dispositionem : ergo si propter hanc causam necessitas aliqua inferenda est, non solum erit quoad specificationem, sed etiam quoad exercitium. Et ut res magis urgeat, ponamus praedestinatum in ultimo articulo mortis constitutum , et adhuc existentem in peccato, cui ut salvetur, non satis est non peccare, sed necessarium est hic, et nunc converti : ergo si necessario convertendus est, illa non tantum est necessitas quoad specificationem, sed etiam quoad exercitium. Unde alii hac ratione convicti fatentur utramque necessitatem sequi ex tali praedestinationis modo, et ideo admittendum non esse. Sed hoc ex professo impugnat Augustinus, locis seepe citatis. Et ex sequenti capite constabit, praedestinationem non inferre necessitatem ad singulas actiones, etiamsi modo, et tempore praefinito praestandae sint.

9. Secundum autem de perseverantia imprimis non requirit necessitatem quoad exercitium, ut dictimet auctores fatentur : ponere autem in praedestinato necessitatem quoad specificationem pro illo solo finali tempore, non est error, quia cum nullo dogmate aperte pugnat. Mihi tamen falsum videtur, quia sine hac etiam necessitate potest infallibiliter fieri a Deo talis effectus, ut ex sequenti capite constabit: ergo non est ponenda talis necessitas sine alio fundamento, cum sit praeternaturalis, et alioqui non sit debita ratione alicujus superioris excellentiae, vel dignitatis, ut sequenti capite magis explicabo, et expediam brevem difficultatem de confirmatione in gratia, an pro aliquo tempore omnibus praedestinatis conferatur.

10. Secunda assertio.—Secundo assero, praedestinationem infallibiliter inferre gratiam, et perseverantiam praedestinati in illa pro aliquo tempore usque ad mortem, per solam necessi- tatem consequentiae, quae libertatem nullo modo impedit. Hoc probant testimonia superius adducta. Et ad indicandam hanc certitudinem et infallibilitatem solet Scriptura proponere effectus praedestinationis, ut jam factos, juxta illud ad Rom. 8. Quos preedestinavit, vocavit, Justificavit, etc. Quod notavit D. Gregorius, lib. 5, in 1 Regum, cap. 4. hatio vero prioris partis est, quia divina voluntas absolute frustrari non potest. Posterioris autem partis ratio est quia divina voluntas ita movet voluntatem creatam, ut accommodet illi media proportionata, quibus et libere, et infallibiliter moveatur : hoc enim pertinet ad infinitam Dei sapientiam, et potentiam, ut supra libro primo tactum est, et iterum capite sequenti explicabitur. Unde etiam confirmatur, quia libertas non tollitur in generali, nisi in quantum in singuls actibus impeditur: sed praedestinatio non impedit libertatem in singulis actibus, ut jam ostendam : ergo nec simpliciter impedit in consequenda, vel conservanda gratia, per quam comparatur gloria.

11. Objectio. — Ut autem modus loquendi et respondendi in forma ad hanc vulgarem difticultatem magis declaretur, objicio, quia supposita praedestinatione, non potest quis damnari: ergo supposita praedestinatione non habet libertatem, ut damnetur, et illa suppositio jam posita est: ergo de facto jam non habet hanc libertatem. Prima consequentia patet, quia libertas consistit intrinsece in potestate agendi et non agendi, ergo, si facta suppositione non est potestas, etiam non est libertas. Quod autem potestas, non sit, patet, quia jam ponitur suppositio et ita sit etiam sensus compositus, in quo verum est dicere, impossibile esse praedestinatum damnari. Cum autem suppositio illa praecedat usum libertatis, quia Deus ante omnem hunc usum praevisum destinat efficaciter hominem ad gloriam, videtur ex illa suppositione sequi necessitas simpliciter et inducens absolutam impotentiam ad contrarium effectum, ac proinde repugnans libertati.

12. Dicitur. — Respondetur, ante omnia distinguendum esse primum antecedens, nam etiam supposita praedestinatione, verbum, potest, accipi potest, vel in sensu diviso, vel in composito, et in diviso falsum est antecedens, in composito autem verum est. Haec sunt verba communia, quibus expeditur haec difficultas: intelligentia vero haec esse debet, quod cum dicitur, Pradestinatus potest damnari, compositio fieri potest veluti in objecto talis potestatis, videlicet quod ad hoc se libertas extendat, ut possit simul in unum conjungere praedestinationem cum damnatione: et hoc modo est falsa et impossibilis propositio, quia repugnat divinae praescientiae habenti voluntatem adjunctam. Alio vero modo accipi potest, quod illa suppositio tantum sumatur ex parte subjecti et personae: quia videlicet etiamsi supponatur praedestinata, adhuc vere retinet potestatem peccandi et perseverandi in peccato, si voluerit, quanquam haec potestas nunquam sit reducenda in actum praedestinationi contrarium. Etin hoc sensu est vera propositio. Ejusque ratio est, quia illa suppositio non immutat proprium modum agendi hujus potentiae: neque est ex omni parte antecedens, quia non applicatur ad opus, nisi ex praescientia, quod voluntas libere operatura est, si hoc, vel illo modo moveatur. Sic autem expedito antecedente, consequentia simpliciter neganda est, quia ad libertatem absolute et simpliciter suificit haec potestas, quae vocatur in sensu diviso, quia vere et realiter manet in praedestinato potestas ad utrumque, non obstante praedestinatione Dei. Quod si hic manet aliquid obscuritatis, in capite sequenti amplius explanabitur.

PrevBack to TopNext