On this page
Caput 4
Caput 4
Utrum omnibus infantibus, qui in hac vita ad rationis usum non perveniunt, providerit deus sufficientia media ad salutem
CAPUT IV. UTRUM OMNIBUS INFANTIBUS, QUI IN HAC VITA AD RATIONIS USUM NON PERVENIUNT, PROVIDERIT DEUS SUFFICIENTIA MEDIA AD SALUTEM.
1. Ratio dubitandi. — De infantibus est peculiaris difficultas, propter eos qui ita videntur remedio salutis destituti, ut eis non possit per humanam industriam, vel diligentiam apphcari. Sic enim accidit imprimis omnibus his qui in maternis visceribus moriuntur: deinde illis qui in ea occasione et dispositione nascuntur, ut priusquam possit aqua, verbi gratia, inveniri, vel minister vocari, qui baptizare sciat, moriuntur. Denique eadem ratio est de omnibus qui sine culpa alicujus, casu aliquo sine Sacramento decedunt. De quibus ita potest formari argumentum, illi omnes carent remedio, et non propter voluntatem propriam, quia illius non sunt capaces, nec propter voIuntatem parentis aut alterius hominis, quia ibi non voluntas, sed impotentia humana fuit, quia ibi nulla culpa, neque negligentia parentis vel alterius intercessit, ut supponimus: ergo non potest ille effectus referri nisi in voluntatem Dei qui res ita disposuit, ut non posset tale remedium tali infanti applicari, ut sentit Augustinus, de Natura et Gratia, c. 8, et de Bono persever., c. 12, et de Correp. et Gratia, c. etiam 12, ergo simpliciter fatendum est, Deum nullo modo providisse his parvulis de remedio sufficiente.
2. Confirmatur ex comparatione ad adultos. Si enim Deus homini adulto non ponenti impedimentum , negaret omne auxilium ad salutem , diceremus plane, sua sola voluntate non dare, ac proinde non providisse illi sufficientia media : at nunc, quia non negat nisi ponenti impedimentum, dicimus ex parte sua omnibus dare, et omnibus providisse : sed illi parvuli non ponunt impedimentum per suam voluntatem, ut constat, nec per voluntatem parentum, quia non ponitur in voluntate eorum, imo saepe illis facientibus quantum possunt, deest facultas applicandi remedium, ergo non potest hoc tribui humanae voluntati, sed divi- nae, quae ex se noluit his providere de sufficienti remedio contra originale peccatum, soIum propter peccati originalis malitiam.
3. Propter haec Gregorius, 1, d. 46, q. 1. docuit absolute, Deum positive, et ex se, noluisse plures infantes salvare, ut illis de sufficienti remedio contra originale provideret. In eamdemque sententiam inclinat Driedo, de Captiv. et Redemptione gen. human., tract. 5, cap. 3. Referuntur etiam pro eadem sententia D. Thomas, 4, d. P q. 1, ad 1, et Gabriel, d. 4, q. 2, art. 3, dub. 2, et Richardus 1, d. 46, art. et Soto, lib. 2, de Nat. et grat., cap. 10, in fine. Sed revera id non dicunt, sed potius oppositum supponunt, ut statim dicam. Potest vero haec sententia confirmari, quia licet Deus instituerit generale remedium baptismi, si tamen res ita Deus disposuit, ut licet parentes faciant quantum possunt, non possint applicare baptismum, nec Deus ad hoc speciale auxilium conferat, dici non potest Deus providisse illis parvulis de sufticienti remedio, quia baptismus non est remedium nisi ut applicandus, et ut sic est impossibilis, quia applicatio est impossibilis : ergo non potest dici, tales parvulos habuisse auxilium sufficiens, cum neque in se, neque in parentibus illud habuerint.
4. Assertio. —Sed licet fortasse magna pars hujus controversiae sit in modo loquendi, simpliciter dicendum censeo, Deum ex parte sua voluisse his infantibus salutem aeternam, ac proinde providisse illis omnibus absque ulla exceptione media de se aliquo modo sufficientia ad salutem aeternam. Hanc censeo esse communiorem sententiam theologorum, quam ita declaro. Nam prima ejus pars pertinet ad aliud generale dogma supra tractatum : Deus vult omnes homines salvos fieri, sub quo parvuli omnes a theologis comprehenduntur eo ipso, quod non excipiuntur : ita vero de illo scribunt D. Thomas, Scotus, et alii superius relati, et communiter reliqui in 4, d. 4 et 6, et in 1, q. 45 et 46. In particulari vero de parvulis ita loquitur Bellarminus, lib. 2, de Grat., c. 5, ad finem, et Vega, lib. 5, in Trident. c. 6, ad finem. Videturque expressa sententia Prosperi, lib. 2, de Vocatione gent., c. 8, alias 32. Quae maxime fundatur in illo testimonio Pauli: Deus vult omnes homines salvos fieri, cum omnibus, quae de illo et similibus supra tradita sunt.
5. Effugium. — Dicitur.— Respondent aliqui, verba illa Pauli limitanda esse ad adultos, quia statim Paulus subdit, et in agnitionem ve- ritatis venire; quod non nisi adultis convenire potest. Sed hoc nullius momenti est : nam Augustinus, lib. 4, contra Julian., etiam parvulos, qui justificantur et salvantur, ait : Venire i Regnum Dei, ubi certa est, veritatis agnitio. Et aliis locis saepe docet, parvulos baptizatos credere habitu, licet non credant actu: ergo eodem modo dici possunt venire in agnitionem veritatis. Neque obstat verbum ceniendi, quod significare videtur voluntariam fidei susceptionem. Quia etiam parvuli dicuntur venire per voluntatem parentum, juxta morem loquendi Ecclesiae. Itaque per posteriora verba non limitantur priora, quae in rigore, et proprietate universalia sunt. Et praeterea, ponderationes supra factae ad parvulos extenduntur, scilicet quia cum Paulus ait, pro omnibus esse orandum, vel Christum esse redemptorem omnium, parvulos sub ea distributione comprehendit. Atque ita intellexerunt locum illum expositores, et Augustinus, supra: IVumquid (ait) parvuli homines non sunt, ut non pertineat ad id quod dictum est, vult omnes homines salcos fieri.
6. Responsum. — Ex hoc ergo principio, et priori assensionis parte concludimus posteriorem. Nam qui vult finem, si prudenter agat, vult etiam media sufficientia ad finem, saltem eo modo, quo vult finem, alioqui vel formaliter, vel virtute, et vellet, et nollet : ergo, si Deus ex se voluit omnibus parvulis finem aeternae beatitudinis, voluit etiam, et praeparavit sufficientia media, quantum est de se. Respondent aliqui, illud assumptum esse verum de intentione finis efficaci et absoluta, non vero de voluntate, quae tantum est simplex complacentia , qualis est illa voluntas, qua Deus vult omnes salvos fieri. Probatur assumptum, quia cum aliquis in naufragio metu mortis projicit merces in mare, simplicem quidem affectum habet non projiciendi, quam exphcare solemus illis verbis, nollem projicere, et tamen nullum medium applicat ad non proJiciendum, sed potius totus est in projiciendis mercibus : ergo signum est, simplicem affectum non inferre applicationem mediorum : ergo, quamvis Deus simplici affectu velit aeternam salutem horum parvulorum, non recte inde infertur, quod det illis sufficientia media ad eamdem salutem : imo cum priori affectu stat efficax, et absoluta voluntas non applicandi media necessaria, ut exemplum adductum manifeste declarat.
7. Rejicitur. — Verumtamen haec responsio aliena est a mente antiquorum theologorum : omnes enim existimant, illas voluntates esse inter se connexas, et ideo fere omnes ex priori inferunt posteriorem ut capite praecedenti vidimus. Gregorius vero, qui ausus est posteriorem negare, consequenter etiam negavit priorem. Et declaratur primo ratione : Nam si voluntas illa, quam Deus habet de salute horum parvulorum, non infert ex se collationem, ut oblationem sufficientium mediorum, non magis Deus vult hos parvulos lapsos in peccato originali salvos fieri, quam voluerit angelos malos post lapsum in peccatum salvare, quia etiam in illo objecto, scilicet, sanctificatione, et glorificatione illorum angelorum simpliciter complacere potest, quia per se spectatum optimum est. Quamvis ergo ad illum effectum nulla media applicare voluerit, illam complacentiam simplicem habere potest : est ergo eadem ratio. Simile argumentum est, quod eodem modo dici posset Deus velle unionem hypostaticam omnium naturarum, hominum et angelorum, quia si ad veritatem illius locutionis sufficit affectus, vel complacentia adeo simplex, ut neque inferat media, neque ullo modo inclinet ad opus, sed respiciat tantum bonitatem, vel pulchritudinem objecti secundum se, profecto majori ratione, complacet Deus in illo objecto universali unionis hypostaticae, et ad illud simpliciter afficitur, quam ad universalem salutem omnium parvulorum.
8. Ad rationem contrarium respondetur . — Praeterea in responsione illa, et in exemplo, quod in ea adducitur, quaedam latet aequivocatio, et fit transitus a voluntate simplici, et conditionata dandi media , quantum est ex parte Dei, ad voluntatem absolutam et efficacem. Nos enim non dicimus, Deum absolute, et efficaciter velle dare cum effectu omnibus his parvulis omnia media proxime sufficientia ad salutem, sed solum paratum esse, quantum est ex se, ad danda illa, et consequenter id velle saltem simplici affectu, et voluntate includente conditionem. Et hanc tantum voluntatem dicimus necessario sequi ex priori voluntate salvandi omnes, etiamsi non sequatur voluntas efficax dandi media, ut per se constat. Atque tantum hoc ultimum probat exemplum allatum.
9. In quo etiam considerandum est, in illa voluntate imperfecta projicendi merces, quae velleitas, vel simplex affectus appellatur, conditionem includi formaliter, seu virtute, propiter quod etiam voluntas conditionata appellaitur, quia ejus objectum est hoc, non projiciam merces, si cum eis possum evadere periculum. Sub hac ergo ratione habet illa voluntas rationem intentionis, non absolutae, et efficacis, sed cum illa limitatione, si possum salvari. Et ita ex vi illius intentionis applicantur media, quae illi fini sub eadem conditione possunt deservire : nam qui habet illum affectum, procurat , omnibus modis evadere periculum retinendo merces, quantum potest. Non pertinet autem ad illam intentionem applicare media ad non projiciendas merces cum periculo salutis, et navis, quia ille affectus non extenditur cum tanta perfectione ad illum finem. Sed ad summum infertur ex illa intentione quaedam praeparatio animi ad applicandum illa media, et resistendum projectioni, si periculum cesset, ut conditio impleatur. Quae consideratio in omni simili effectu, qui versatur circa objectum simpliciter possibile, et quod secundum se potest per media obtinere, locum habet et verissima est.
10. Ad hunc ergo modum philosophandum est de illo simplici affectu divinae voluntatis circa aeternam salutem horum parvulorum, habet enim rationem cujusdam intentionis illius finis, quatenus per media comparari potest. Non tamen est intentio absoluta, sed includens aliquam conditionem, quam his verbis explicamus : Volo, quantum est em me, seuevparte mea. Sub qua conditione voluntas illa est efficax, seu habet virtutem efficacis, quando conditio impletur, quia conditionalis, impleta conditione, transit in absolutam. Unde fit, ut voluntas illa duo necessario operetur : unum est, ut si quae sunt necessaria ad salutem, quae a solo Deo pendent, et sunt accommodata capacitati parvulorum, ut eis aliquo modo conferri valeant, illis necessario offerantur, et quantum ipsi capaces sunt, conferantur. Sic Christus pro illis mortuus est, et pro eisdem eeque, ac pro illis redemptionem suam obtulit. Item pro eis baptismum *nstituit, et quantum in ipso est contuht, et sic de aliis hujusmodi mediis. Et ratio est, quia in his mediis impletur conditio, quantum in Deo est, cum illa non pendeant , nisi ab ipso: ergo respectu illorum voluntas illa transit in absolutam, et etficacem.
11. Aliud, quod dicta voluntas operatur, est, quod in his mediis, quae pendent a causis secundis, ut est applicatio baptismi, et similia, Deus ex vi illius voluntatis, quae in eo supponitur, non potest peculiari, aut directa providentia impedire illam applicationem seu executionem talium mediorum, alioqui jam agceret contra illam conditionem, quantum in se est. Unde potius ex vi hujus effectus cogitur (ut sic dicam); ad offerendum quantum in se est ordinarium auxilium, vel concursum ad talem applicationem ex parte sua necessariumEt hoc satis est, ut dicatur, ex se velle etiam haec media praestare, saltem voluntate antecedénte et simplici, ac proportionata intentioni finis. Non tamen cogitur, ex vi illius affectus circa finem, immutare ordinem aliarum causarum, ut talia media cum effectu applicentur, quia hoc excedit limitationem illius affectus, et conditionem in ejus objecto inclusam.
12. Et quidem priorem partem hujus discursus non obscure confirmat Paulus, cum immediate post illa verba subjungit : Unus enim Deus, unus et mediator Dei, et hominwm homo Christus Jesus, qui dedit in redemptionem semetipsum pro omnibus nobis. Ac si diceret, ideo se dedit in redemptionem pro omnibus, quia omnes salvari vult. Unde etiam concluditur argumentum supra in simili factum: Christus redemit hos parvulos suflcienter : ergo et pro eis obtulit mortem suam, quae in suo genere est remedium de se sufficiens ad salutem, et per illam eis meruit, quantum in Ipso est, reliqua sufficientia media, per quae salus applicari solet.
13. Evasio. — Repicitur. — Bespondent ahqui, Christum dici redemptorem horum parvulorum, non quia pro eis obtulerit passionem suam, sed quia pretium passionis de se erat sufficiens etiam pro illis, et causa illorum erat communis cum aliis hominibus. At hoc satis non est, ut Christus vere et proprie dicatur redemptor, etiam quoad sufticientiam talium hominum : quod est contra communem sententiam theologorum. Quam expresse tradit Prosper ad primam objectionem Vincentii, et ad nonam Gallorum, et sumitur ex illo 1, Joan. 2. Ipse est propitiatio pro peccatis mostris, non pro nostris autem tamhun, sed etium pro totius mundi, et 9, ad Corinth. 5. Erat Deusin Christo mundum reconcilians sibi. Et ad Rom. 5. Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines injustificationem vite . Sequela patet, quia non satis est pretium esse sufficiens, nisi offeratur : nam etiam pro daemoniis erat sufficiens valor in Passione Christi, et non propterea Christus. fuit redemptor eorum etiam quoad sufficientiam. Parumque referret causam esse communem, si oblatio pretii non fuisset pro omnibus communis. Ut si mille homines essent captivi ob eamdem causam, et quispiam dives potens ad redimendum omnes, solum pro quingentis pretium offerret, et alios nullo modo liberare vellet, non diceretur redemptor eorum, etiam quoad sufficientiam. Imo tunc clara esset exceptio et limitatio, ac mere voluntaria.
14. Respondent, Christum quidem affectu simplici desiderasse, ut sua merita his etiam parvulis prodessent. Patrem autem hoc non acceptasse, neque ordinasse. Sed hoc non recte dicitur. Primo, quia non minus Deus voluntate divina, quam Christus bumana, voluit salutem et redemptionem omnium, juxta illud Joan. 3. Sic Deus dilecit mundum, et illud 1, ad Tim. 4. Deus est salvator omnium, utique quoad sufficientiam, macvime fideliun, quoad efficaciam. Unde siChristus habuit illam voluntatem, ut revera habuit, in ea se conformavit voluntati divinae, per quam acceperat munus universalis Redemptoris: quod per eam generalem oblationem exequebatur. Unde, non solum pro parvulis, qui fuerunt post adventum ipsius Christi, suam passionem obtulit, ut quidam volunt, sed etiam pro omnibus, qui a principio mundi fuerunt, quia omnium fuit universalis redemptor, et illa oblatio necessaria ad redemptionem, ut dictum est. Nec refert, quod illis jam non posset applicari fructus passionis, nam satis est, quod suis temporibus fuerit eis parata salus propter Christum, quantum est ex parte Dei, et universalium mediorum, quae ad hoc instituebantur, in quo fere eadem est ratio de adultis, qui superioribus temporibus damnati fuerant. Satis ergo constat, omnibus parvulis data esse generalia remedia necessaria ad salutem, quae ex sola Dei, et Christi voluntate, ac institutione dependent.
15. Altera vero pars de mediis quae ex causis secundis pendent, et per illas applicantur, satis declarata est in superioribus. Duas enim partes continet, una est, Deum non habuisse voluntatem efficacem, et absolutam dandi talia media, quae est evidens ex ipsis effectibus, et probatur optime argumentis in principio facts : Nihil tamen ad praesentem causam refert, quia ex intentione finis solum antecedente, et inefficaci non sequitur talis voluntas mediorum. Alia pars est, quod Deus simili voluntate antecedente, et quantum est de se cuperet applicari talia media etiam his parvulis, non quidem omni modo possibili, nam hoc pertineret potius ad efficacem voluntatem, sed per ordinarias causas, nam hoc satis est ad voluntatem antecedentem Dei, ut generalis provisoris. Hoc ergo satis est, ut dicatur Deus providisse sufficientia remedia etiam pro his par- vulis, et ex parte sua nulli posuisse impedimentum, licet illud permiserit in multis, in quibus praevidit ex aliis causis fuisse eventurum. Quod magis patebit respondendo ad objectiones in principio factas.
16. Prima erat de parvulis, qui moriuntur in utero: propter quam Cajetanus existimavit parvulos illos propter orationes parentum, vel per aliud remedium posse sine baptismo salvari. Et Gabriel et alii indicant, posse hoc de divina pietate sperari. Certum tamen est eos de lege non salvari, nec habere aliud remedium : et hoc est quod docent S. Thomas et Richardus et late Soto, et Vega. Hic vero addit, illos non esse privatos omni remedio, tum quia possent salvari baptismo sanguinis, si mater propter Christum occideretur: tum etiam, quia possunt parentes precibus obtinere a Deo, ut prius in hanc lucem exeant, quam moriantur. Dico tamen satis esse, ut Deus et baptismum ita institui voluerit, ut quacumque ratione eis applicetur (sive diviso utero matris jure, vel injuria, illa vivente, vel post mortem ejus, sive quocumque alio casu) eis prodesset, et quod ordinaverit causas, in quibus esset virtus per se sufficiens ad hunc effectum. Nam, licet in particulari contingat impediri, non pertinet ad generalem providentiam immutare cursum earum, quod (ut dixi) satis est advoluntatem Dei antecedentem. Idemque dicendum est de quocumque alio casu, in quo est moraliter, vel humano modo impossibilis applicatio baptismi: nam illud impedimentum, quatenus tale est, semper est ex permissione divina, non ex directa ordinatione : quae permissio supponit praescientiam, et addit voluntatem non tollendi illa impedimenta, sed ordinandi illa ad altiores fines providentiae. Et solum hoc ait Augustinus in citatis locis.