On this page
Praeambulum
Praeambulum
Cum reprobatio et praedestinatio suo modo oppositae sint, et in ea oppositione reprobatio ad praedestinationem, tanquam privatio ad habitum comparetur, ex his quae de praedestinatione diximus, facile erit omnia quae ad reprobationem pertinent, breviter expedire, quia privatio ex habitu, et unum oppositorum per aliud facile dignoscitur. Ideoque illa omnia, quae de praedestinatione diximus, in hoc libro comprehendemus. Dicemus ergo imprimis de actibus qui ad reprobationem concurrunt, et in quibus consistit, deinde causas et effectus ejus declarabimus.