On this page
Caput 1
Caput 1
Reprobationem esse in deo, et quid sit
1. Reproborum nomine significant theologi omnes homines, vel angelos, qui aeternam beatitudinem non assequuntur. Quae vox in hac significatione fortasse non invenitur expresse in Scriptura: nam ubicumque de reprobis fit mentio, potest absolute pro improbis illa vox accipi, ut Eccl. 9: Speciem mulieris multi admurati, reprobi fiunt, id est, improbi, sic 1 ad Cor. 9: Castigo corpus meum, etc., ne ipse reprobus efficiar . quamvis hic locus optime posset in Scholastica proprietate intelligi, ut Anselmus exponit. Quidquid autem sit de voce, res ipsa de fide certa est dari, videlicet, multos homines reprobos quibus dicitur Matth. 25: Ite maledicti in ignem eetermim. Qui etiam ad Hom. 9, vocantur Vasa ire, et 2, ad Tim. 2: Vasa in contumelium. Cur autem hos homines damnari Deus permiserit, postea videbimus.
2. An sit reprobatio. —Hinc etiam spectando ad rem ipsam, eodem modo certum est, reprobationem dari: quia reprobus per reprobationem constituitur seu denominatur talis. Est autem reprobare, aliquid rejicere, praesertim comparatione alterius. Unde duo possunt in reprobatione intelligi. Unum est exterior separatio et abjectio reprobi, quomodo de Christo dicitur Ps. 117: Lapidem quem vreprobaverunt aedificantes, et Marci 8, et Lucae 17: Oportet illum multa pat et reprobari a gentibus. Atque hoc modo reprobatio exterior eorum qui damnantur, fiet in ultimo judicio, vel particulari, vel generah. Unde constat de fide, reprobationem quoad hanc partem esse. Hoc autem exterior reprobatio supponit interiorem, quae judicio et voluntate fit, juxta illud Isaiae 7: Ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Nam haec reprobatio est opus intellectualis agentis, et ideo ab intellectu et voluntate oriri debet. Et sic etiam constat, reprobationem in mente divina reperiri, quia Deus ipse est, qui exterius reprobat: reprobat autem ex interno judicio et voluntate, ideoque reprobatio nomine odii, et praescientiae, aut alio simili in Scriptura significatur, ut videbimus. De hac ergo reprobatione interiori agimus, nam alia pertinet ad executionem divinae providentiae.
3. Hinc sequitur primo, reprobationem hanc eeternam esse, sicut de praedestinatione diximus. Probatur, quia quidquid Deus in tempore exequitur, ab aeterno decrevit et mente concepit: neque enim potest aliquid de novo velle aut intelligere: sed Deus in tempore exequitur hanc reprobationem: ergo ratio ejus ex aeternitate praecessit in mente Dei. Unde etiam concluditur, hanc reprobationem formaliter in solo DEO esse: in creatura vero, id est, in hominibus reprobatis, ponere solum denominationem extrinsecam. Formaliter (inquam) quia effective aliquos effectus intrinsecos in creatura ponit, ut postea videbimus. Ratio vero est, quia nihil est aeternum, nisi in DEO: reprobatio autem est aeterna, ergo tantum in Deo est intrinsece.
4. In Deo non est proprie reprobatio. — Ad- dunt vero nonnulli theologi, etiam in DEO non esse proprie reprobationem, sed tantum per metaphoram, ad eum modum quo voluntas signi metaphorice appellatur voluntas, ut videre licet in Aureolo in 1, distinctione 41, articulo tertio, propositione quarta. Ratio esse potest, quia actus odii vel similes, quos significare potest reprobatio, non sunt in DEO proprie, sed per metaphoram. Verumtamen quidquid sit de particularibus actibus, de quibus postea videbimus, tamen absolute et simpliciter loquendo, omnino certum est, reprobationem proprie et non tantum per metaphoram in DEO esse. Primo quidem, quia probabile est, reprobationem magis pertinere ad praescientiam, quam ad voluntatem. Deinde, quia supra ostensum est, voluntatem metaphoricam semper supponere in Deo aliquam propriam. Denique quia effectus reprobationis propriissime ssunt a Deo et a providentia ejus: ergo non possunt non supponere aliquam propriam cognitionem et voluntatem, a qua procedant, quia hoc est de necessitate omnium effectuum Dei, pertinetque ad perfectionem et nullam involvit perfectionem.
5. Reprobatio in aliquo immanenti Dei actu consistit. — Tertio sequitur ex dictis, reprobationem positam esse in aliquo actu immanente Dei, aliquo modo libero, sive sit intellectus, sive voluntatis, sive utriusque. Probatur, quia reprobatio absolute loquendo posset non esse in Deo: nam si voluisset, potuisset ita omnia disponere, ut nullus homo vel angelus damnaretur: ergo reprobatio non ex necessitate simpliciter Deo convenit: ergo libere. Nihil aautem est in Deo liberum et aeternum, nisi actus immanens Dei, cum certo respectu ad creaturam, ergo talis est reprobatio. Rursus actus immanens in Deo non est nisi intellectus vel voluntatis, ut per se constat: ergo. Potest autem utrique actui nomen reprobationis accommodari. Nam reprobatio approbationi opponitur: approbamus autem aliquid primo per : judicium rationis, quo de bonitate, veritate vel dignitate ejus recte judicamus: et e converso, reprobamus id, de quo aliter judicamus. Sicque communi usu dicimur reprobare illam opinionem, quam falsam esse judicamus. Quomodo potest etiam intelligi illud Psalm. 32: MHieprobat cogitationes populorum. Per voluntatem etiam dicimur approbare aliquid, quando illud tanquam conveniens eligimus. Et e converso nolitio huic electioni opposita dici solet reprobatio. Atque hoc modo reprobatio mali opponitur electioni boni, in illis verbis Isaiae 7: Ut sciat reprobare malum et eligere bommn. Ergo in divina providentia nomen hoc reprobationis utrique actui accommodari potest. Nam in Deo et est judicium aeternum de malo merito et indignitate pravorum hominum, et est voluntasreddendi condignam poenam: uterque ergo actus potest reprobatio appellari: certumque est in negotio reprobationis utrumque requiri, ut ex dicendis amplius constabit.