On this page
Caput 2
Caput 2
Sitne praecipue reprobatio actus intellectus, an voluntatis
1. Vulgaris reprobationis distinctio in negativam et positivam. — Quaestio haec non videtur magni momenti, quia magis ad usum vocis, quam ad rem novam pertinere videtur. Tamen, ut sciamus quomodo nobis loquendum sit, supponenda est quaedam vulgaris distinctio duphcis reprobationis, positivae et negativae. De pcsitiva procedit praesens quaestio, nam haec sine dubitatione consistit in positivo actu: nam reprobatio negativa in carentia alicujus actus, per se et in rigore salvatur. Quis autem actus ille sit, cujus carentia vocatur negativa reprobatio, in capite sequenti constabit. Nam ex ibi dicendis facile intelligetur, hanc reprobationem negativam nihil aliud esse, praeter carentiam divinae electionis seu singularis dilectionis praedestinatorum. Unde etiam facile constabit, sicut electio praedestinatorum est in voluntate, ita reprobationem hanc negativam in voluntate ponendam esse: quia privatio et habitus circa idem proxime versantur. Igitur in praesenti capite de sola positiva reprobatione tractamus.
2. Aliquorum placitum. — Aliud placitum. — Tertiun placitum. — Hic loquendi modus eligitur. — Dixerunt ergo aliqui, aequaliter ex utroque actu intellectus et voluntatis constare reprobationem, quia sine utroque esse non potest. Alensis, 1 part., quaestione 29, memb. 2, Richardus, in 1, istinct A41, art. 3, quaest. 1, Marsilius, quaest. 41, art. 1, nota 4 et 5. Alii praecipue tribuunt reprobationem voluntati, ut Durandus in 1, dist. 40, q. 2, et alii quos referam capite sequenti. Et videtur favere D. Thomas, quaest. 6, de Veritate, art. 1, in fine. Fundamentum statim proponam. Alii vero principalius ponunt reprobationem in intellectu. Quod magis sentit D. Thomas, 1 part., quaest. 23, art. 2 et 3, et omnes ejus discipul. Et favet usus theologorum, nam fortasse ob hanc causam reprobos, quasi per antonomasiam vocant praescitos. Et mihi etiam probatur hic loquendi modus, propter duo. Primum est, quia verbum ipsum reprobandi proprius et principalius dicitur de judicio intellectus : ille enim est, qui primo aliquem reprobat, dum judicat illum parvum et beatitudine indignum. Secundo propter rem ipsam : opinor enim Divinum intellectum habere primarias partes in hocnegotio reprobationis, et voluntatem habere absolutum decretum circa illam, nisi quodammodo obligatam, ut sic dicam, a judicio intellectus : merito ergo dicetur reprobatio ad intellectum principaliter pertinere.
3. Objectio.— Sed objiciet aliquis, opposita versantur circa idem: reprobatio autem et praedestinatio sunt opposita: ergo in eadem potentia et eodem ordine collocandae sunt. Item reprobatio est pars providentiae, sicut praedestinatio: vel ergo providentia principaliter est in intellectu, vel in voluntate: si primum, ibi erit etiam reprobatio principaliter, tamen eadem ratione erit etiam praedestinatio. Si secundum, utraque etiam erit ponenda principaliter in voluntate: non ergo recte a nobis dividuntur.
4. Diluitur. — Respondeo, notandum esse discrimen inter praedestinationem et reprobationem, et in tota hac materia prae oculis habendum. Nam in praedestinatione duos ordines distinximus, scilicet intentionis et executionis. Prior dici potest proprie praeparatio finis et mediorum, in qua praeparatione propria ratio praedestinationis posita est. Posterior veroexecutionis ordo magis est conjunctus cum effectu praedestinationis : et potest proprie approbatio appellari, quae ut talis est, incipit a judicio divino praevidente merita , et consummatur in voluntate dandi praemium pro illis. Reprobatio igitur proprie sumpta pro reprobatione positiva (nam de negativa, si quae est, infra dicetur) opponitur praedestinationi, quatenus approbatio est, non quatenus est praeparatio. Nam in reprobatione non invenitur intentio Dei antecedens, qua velit damnationem ut finem, in quem dirigat propria media, ut jam ostendemus, sed invenitur judicium de hominis merito malo, ejusque indignitate et voluntas retribuendi, quod illi debetur: et ideo non est necesse, si praedestinatio incipit a voluntate, quod inde etiam incipit reprobatio positiva, sed sicut approbatio incipit a judicio, ita etiam reprobatio. Et per hoc responsum est ad principalem difficultatem.
5. Ad confirmationem respondetur. — Ad confirmationem concedendum est (imo ex dictis sequitur) reprobationem esse partem providentiae, non proprie subjectivam, sed objectivam, et quasi integralem, ut de praedestinatione declaravimus. Quia ad divinam providentiam pertinet non solum conferre beneficia et praemia bene merentibus, sed etiam supplicia male operantibus: utramque enim est ad perfectam gubernationem necessarium , quanquam diverso modo. Illud enim prius est per se conveniens et necessarium, posterius vero ex suppositione alicujus mali, quia non est per se, ac simpliciter bonum, sed ad vindicandum aliud majus malum. Addit vero divus Thomas, 1 part., q. 23, art. 3, etiam pertinere ad universalem providentiam supremi gubernatoris dirigentis res in fines suos, permittere, ut aliquae deficiant a suo fine consequendo, quia ad universalem providentiam spectat, sinere, ut res operantur modo sibi connaturali, et consequenter, ut impediantur, vel deficiant, si hoc sit naturae earum consentaneum. Cujus permissionis rationes alias postea videbimus.
6. Hinc ergo fit, ut non solum propria reprobatio positiva ad providentiam pertineat, sed etiam id, quod ad talem reprobationem necessario supponitur, ut est permissio peccati. Sed diverso modo: nam haec providentia permissiva ex suo genere non necessario fundatur in aliqua praescientia absoluta futurorum, sed divina voluntate, ut videbimus: reprobatio autem supponit semper praescientiam absolutam alicujus effectus, cujus Deus non est causa. Et ob hanc rationem, sive providentia tota principaliter tribuatur intellectui, sive voluntati, tamen haec pars ejus, quae est reprobatio positiva, primarias partes habet in intellectu. Nullum enim est inconveniens, quod respectu alicujus totius, quoad unam partem ejus, unus actus sit principalior, respectu vero alterius partis alius actus sit prior et praecipuus, ut per se manifestum est. Ut autem haec omnia clariora fiant, explicandi in particulari sunt actus voluntatis et intellectus divini, qui in reprobatione interveniunt.