Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

An deus ex se voluerit aliquem a regno coelesti excludere in primo signo rationis, in quo de salute hominum decrevit

CAPUT III. AN DEUS EX SE VOLUERIT ALIQUEM A REGNO COELESTI EXCLUDERE IN PRIMO SIGNO RATIONIS, IN QUO DE SALUTE HOMINUM DECREVIT.

1. Prior opinio. — Nonnulli theologi sentiunt, in sua voluntate eumdem ordinem servasse Deum cum reprobis, quem habuit cum electis. Atque ita in eodem signo rationis, in quo Deus elegit efficaciter quosdam ad gloriam, voluisse etiam absolute et simpliciter, ut alii non consequantur gloriam. Ita sentit Durandus, in 1, d. 40, q. 2, numer. 6, et indicat Corduba, lib. 1, qu., q. 56, notab. 2, opin. 5, quamvis sub dubio. Idemque defendunt aliqui moderni, eamque maxime amplexi sunt haeretici hujus temporis, praesertim Calvinus et Beza, eamque tribuunt Augustino, libro 1, ad Simplician., q. 2, et libro 11, Genes. ad Litteram, cap. 10, et Prospero, libro 1, de Vocatione Gent., cap. 21, sed immerito, ut infra clare ostendam. Fundamentum praecipuum sumitur ex verbis illis ad Rom. 9: Jacob dilezi: Hsau autem odio habwi. Nam illud odium oppositum fuit amori, et non minus efficax quam illud: quia est tam absolutus actus voluntats divinae, sicut actus amoris: ergo infallibiliter infert, et virtute continet reprobationem: nam sicut ille amor est de bono gloriae, ita odium de malo carentiae gloriae. Et tamen de utroque dicitur aequaliter, anteguam quidquam boni aut mali egissent. Ergo in eodem signo rationis habuit Deus utrumque actum.

2. Unde etiam potest formari ratio, nam voluntas Dei non manet suspensa, nec mere negative se habet circa aliquod objectum : ergoquibus non voluit in illosigno efficaciter dare gloriam, voluit absolute non dare: quia negatio unius voluntatis est (ut ita dicam) positio alterius. Et confirmatur, nam sicut Deus ex se voluit dare gloriam praedestinatis ad ostensionem gratiae suae, ita voluit non dare aliis , vel ad ostensionem potentiae et justitiae suae in illis, vel ad ostensionem gratiae in aliis. Nam priorem finem indicavit Paulus in eodem capite nono, dicens de Pharaone: 7n hoc ipsum eacitavi te, ut ostendam in te virtutem meam , id est, potentiam: et universalius de reprobis subjungit: $ Deus volens ostendere iran, et notam facere potenliam suam, etc. Posteriorem vero finem proponit idem Apostolus, dum ait: Zberum esse figulo facere vas in honorem vel in contumeliam ex eadem massa, et ita Deum fecisse reprobos, ut ostenderet divitias gratiee sue in vasa misericordie: ergo Deus ex se, atque adeo in primo signo rationis, quando nullam inaequalitatem viderat in hominibus, habuit praeconceptos hos fines generalis providentiae suae, et in virtute tantum illorum, sicut hos elegit, ita voluit alios a regno ejicere.

3. Secunda opinio. —Secunda opinio moderatior est, Deum non ita se habuisse circa om- nes reprobos, tamen circa aliquos habuisse hanc voluntatem, quam non tam ex Scriptura, quam ex effectibus probant. Nam aliqui sunt ita derelicti a Deo, ut non solum non salventur, sed etiam nec salvari possint, potestare proxima et in particulari, ut maxime patet in his parvulis, quibus non potest humano modo applicari baptismus : idemque est suo modo in adultis, ad quos lux Evangelii non pervenit, ne fortasse inspiratio divina supernaturalis. Nam (ut seepe dixi) media ostendunt intentionem finis: baec autem media talia sunt, ut infallibiliter habeant conjunctam exclusionem a Begno: ergo signum est, Deum absolnta voluntate illam intendisse, saltem circa hujusmodi homines.

5. Tertia opinio. — Alii denique moderantur hanc sententiam, dicentes, Deum ex se neminem voluisse absolute excludere a Regno, nec ante, nec post praevisum lapsum humanae naturae in Adamo; esse tamen quamdam diversitatem inter haec duo signa, seu hos duos status, quod, ante praevisum originale peccatum in humana natura, Deus non solum neminem excludit a Regno sua absoluta voluntate, verum potius erga omnes habet affectum simphrcis voluntatis salvandi omnes: eodem modo se habuit erga angelos ante praescicntiam peccati. At post praevisum lapsum humanae naturaee, licet nullum etiam statim voluerit ejicere a Regno efficaci voluntate, non tamen circa omnes habuit illum simplicem aftectum cupiendi eis beatitudinem aeternam, sed circa plures habuit hujusmodi simplicem affectum voluntatis dandi illis regnum, quantum est ex se. Circa nonnullos vero aiunt, post praevisum originale peccatum habuisse Deum voluntatem simplicem, et quasi desiderium ejiciendi illos a Regno, propter originale peccatum, et ex hac voluntate impedivisse, ne illis posset applicari remedium contra illud peccatum. Quod maxime affirmant de his parvulis, quibus non potest tale remedium applcari. Et fundamentum est, quia haec impotentia, seu impedimentum, quod in tempore contingit, non evenit, sine divina providentia, quae non tantum est permittens, sed etiam ordinans, quia ille effectus scepe sit sine peccato, et quidquid peccatum non est, non est tantum permissum , sed etiam ordinatum a DEO: ergo signum est hoc medium esse volitum a DEO propter illum finem, intentum saltem per simplicem voluntatem.

5. Ad explicandam ergo veritatem praemitto, vel suppono, posse esse sermonem de om- nibus, vel ante, vel post praevisum peccatum Adae. Et in priori consideratione sub hominibus etiam angelos comprehendo, quia una est omnium ratio. Sub posteriori vero peccatum Adae, (quod proprium est humanae naturae) considerari potest, vel praecise, ut fuit in Adam in quo omnes peccavimus, vel ut jam communicatum, et participatum a singulis per proprium originale peccatum uniuscujusque. Quae duae considerationes conferre possunt ad alios effectus infra tractandos, tamen in praesenti quaestione eamdem rationem habent: et ideo absolute sub lapsu humanae naturae utramque rationem comprehendemus.

6. Prima assertio.—bico ergo primo. Ante praevisum Angelicum peccatum vel humanum respective, Deus non habuit absolutum decretum excludendi a Regno coelesti aliquam intellectualem creaturam. Hanc veritatem ita existimo certam, ut contrariam judicem improbabilem, et alienam a sana doctrina. Docuit illam D. Thomas, quaest. 6, de Verit.,art. 1, ad ultimum, Scotus in 1, dist. 41. q. 1, ad finem ubi ait sine crudelitate non posse aliud cogitari. Idem Basolis, dist. 40, q. 1. Ferrarius 3, contra Gent., cap. 161, et Corduba supra non est alienus ab hac sententia, quam ita defendit Catherinus, lib. 2. de Praedestinatione, in principio, ut oppositam dicat esse horribilem, et omnium piorum aures verberare: ipsumque Augustinum eam ut impiam detestari, lib. 6. Hipognosticon, Horatius etiam, lib. 3, locorum Cathol., cap. 8, ob hanc causam de Calvino ait, quod Deum atrocem et ferocem confingat, Stapleton., in c. 9, Epist. ad Rom., vers. 20, 8 Nunc igitur, et S Imo, et seq., et infra vers. 30, dicit, hunc fuisse execrabilem sensum Calvini; Deum iniquitatis et injustitiae arguentis. Simihter Viguerius, in Instit. Theolog.. cap. 20, SS8, vers. 2, dicit sententiam illam divinae justitiae repugnare. Multa similia, et magis acerba in eam sententiam profert Joannes a Bononia, lib. de Praedestinatione, sparsim. Et Flaminius Nobilius, lib. 1, de Praedestinat., c. 7. Quae non ideo refero, ut has omnes exaggerationes, et censuras approbem, et meas faciam (earum enim judicium aliis committo) sed solum ut sensum catholicorum theologorum proponam, qui non poterit non multum permovere lectorem.

7. Probatur autem haec sententia primo ex illis verbis, Sap. 1. Deus mortem non fecit, nec delectatur in perditione viventium, cum simihbus supra adductis, in quibus Scriptura semper significat Deum ex se nemini mortem, prae- sertim spiritualem, vel damnationem velle quod verum non esset, si ex se, et non provocatus a creaturis, tale decretum habuisset. Dicunt aliqui, illa testimonia intelligenda esse quantum ad poenam inferni, quae includit poenam, et alias deordinationes et miserias, quae sunt in inferno, non vero quoad simplicem carentiam visionis beatae. Quia illa visio non debetur humanae naturae : et ideo potuit Deus pro sua libertate eam negare quibus voluit. Sed est falsa responsio. quia prima ac praecipua poena, in qua consistit mors secunda animae, est perpetua privatio illius beatitudinis, et consequenter etiam divinae gratiee, et in eadem consistit propria damnatio quoad substantiam. Unde parvuli, qui sine applicatione remedii contra originale peccatum moriuntur, vere damnantur, et moriuntur morte secunda, ratione hujus solius privationis. Neque enim talis carentia habet nunc rationem negationis in aliquo homine, sed privationis et poenae, quia licet beatitudo aeterna non debeatur naturae secundum se spectatae, debetur tamen naturae ut elevatae ad illum finem, si peccatum non obstet, ex divina ordinatione.

8. Secundo sumitur haec veritas ex Concilio Arausicano, can. 25, et Tridentino, sess. 6, can. 17. Quatenus damnant dicentes, Dewmn preedestinasse aliquos ad malum, sicut predestinavit alios ad bonum. Quod hcet ab aliquibus intelligatur de praedestinatione ad malum culpae (quod posset nobis sufficere, ut statim dicam) tamen Concilia, si attente legantur, etiam loquuntur de praedestinatione ad aeternam damnationem, quam scilicet Deus ex sola sua voluntate decreverit, sine praecedente culpa. Quod aperte declaravit Prosper ad objectiones Vincentianas, responsione undecima. Hinc etiam Patres, quos in principio hujus operis retuli, qui aliquando distinguunt praedestinationem ad vitam et ad mortem, differentiam constituunt, quia priorem Deus habet ex se, posteriorem autem minime, donec praevideat peccata hominum, ut videre licet in Concilo Valentino sub Lothario, cap. 5, et in Fulgentio, l.1 ad Monimum, c. 13, et idem plane sentit Augustinus de praedestinatione Sanctorum, c. 11, ubi affert illud Psal.: Misericordiam, et judiciun cantabo tibi Domine, quia praedestinatio ad vitam ex misericordia est, alio ex judicio; et ideo in epist. 105 et 106, et lib. 3, contra Jul., cap. 18, et lib. 11 Genes. ad litteram, cap. 11, et saepe alias dicit, Dewn non prius esse ultorem, quam homo in peccato sit.

9. Ratio. — Unde tertio argumentor sic ra- tione, quia si Deus habuit voluntatem excludendi aliquos a Regno, vel voluit hoc facere sola potentia, vel justitia. Primum dici non potest secundum fidem, alias tales homines excludendi essent a Regno, etiamsi nihil peccassent, quia Deus absolute id voluit ex sola otestate et dominio. Si vero dicatur secundum, cum illa justitia sit vindicativa, non vult Deus illam ex se, sed propter peccata hominum, juxta doctrinam Damasceni, libro 2, de Fide, cap. 29, et ob rationem superius tactam quia si vellet Deus absolute exercere hanc justitiam, nondum praevisa culpa, virtute vellet, et ordinaret ipsam culpam, quod Deo repugnat.

10. Unde in hoc est notanda differentia, et convenientia inter voluntatem dandi gloriam, et excludendi ab illa si utraque supponatur antecedente praescientiam futurorum operum. Nam sicut intentio dandi gloriam ut coronam justitiae, virtute includit voluntatem dandi bona merita, et ideo ex vi illius necesse est, ut Deus illa det et procuret, ita voluntas efficax excludendi a Regno, virtute includeret voluntatem dandi, et procurandi mala merita, quae necessaria sunt, ut illa exclusio fiat ex vindicativa justitia, sicut praeordinata esse dicitur. Differunt autem hae virtuales voluntates, quod prior est consentanea divinae bonitati, posterior autem minime. Deus enim non solum velle aut procurare non potest homini mala merita, verum etiam nec permittere ex illo affectu ut homo cadat, et regnum amittat, quia talis intentio per se spectata non est Deo digna, ut constat.

11. Secunda assertio. — Dico secundo. Postquam praevisum Adae peccatum et originale, quod ab illo omnes homines contrahunt, non statim Deus propter illud solum, et in illo eodem signo rationis exclusit a Regno per absolutum voluntatis suae decretum omnes homines, qui de facto damnantur, imo nec eorum Eliuun Hanc assertionem intendunt etiam theologi, et doctores superius citati, loquuntur enim de hominibus in praesenti statu naturae lapsae constitutis, de quibus etiam, ut opinior, Concilia, et sancti loquuntur, propter quod non minus veram assertionem hanc, quam praecedentem, esse sentio. Ut autem probetur, praesertim quoad ultimam partem, in qua dicimus nullum hominem ita exclusisse Deum a regno definito consilio, oportet distinguere inter peccatum originale ut praecise contractum, vel ut durans in homine toto tempore vitae usque ad mortem, et ut sic praeviest ex se, salvare omnes homines lapsos: sum. Nam considerando peccatum originale hoc posteriori modo, non est dubium, quin voluerit Deus ab aeterno excludere multos homines a regno propter solum peccatum originale : non tamen in illo primo signo rationis, in quo lapsum Adae praenovit, sed postquam praescivit illos homines perseveraturos in illo usque ad mortem. Nam secundum fidem in tempore hoc facit Deus : quidquid autem in tempore facit, ab aeterno decrevit. Estque illa voluntas justissima, ad vindicativam justitiam spectans, supposito pacto cum Adamo inito. Nunc autem non ita consideramus originale peccatum, sed priori modo, id est, ut praecise contractum, et sistendo in illo signo rationis, in quo talis lapsus humanae naturae fuit praecognitus, in quo in rigore solum praevisi sunt homines, ut lapsi in Adamo. Nam post illam scientiam, nostro more intelligendi et loquendi, decrevit Deus redimere universum humanum genus quoad sufticientiam : de illo ergo eodem signo dicimus, Deum in signo illo neminem exclusisse a hegno propter solum lapsum Adae, sic praevisum.

12. Probatur assertio. — Probatur assertio primo, quia in illo signo Deus voluit, quantum est ex se, salvare omnes homines lapsos: sed cum illa voluntate repugnat decretum excludendi a regno omnes, qui non salvantur, si attribuatur Deo ex se solo, cum sola praevisione originalis peccati. Quod probatur, nam voluntas simplex alicujus boni, et absoluta nolitio ejusdem boni tunc non repugnat, quando non utraque habetur ex sola libertate volentis, sine alia causa, vel conditione, tamen quod posita eadem conditione ex parte personae, aliquis velit quantum est ex se aliquod bonum ei conferre, et simul velit absolute, et simphciter non dare illi tale bonum, repugnantia est manifesta. Quia qui absolute non vult, simphciter, et quantum est ex se non vult; velle autem ex se, et non velle etiam ex se, repugnantia est. Ita vero est in proposito: nam posito originali peccato, Deus absolute voluit omnibus dare remedium salutis, atque adeo liberare omnes ab illo lapsu, quantum in ipso erat : ergo fierit non potest, ut in eodem signo rationis, et absque alia conditione, vel causa praevisa simul efficaciter voluerit non admittere ad Regnum tantam hominum multitudinem, quia hae duae voluntates plane repugnant, ut declaratum est.

13. Atque haec ratio non solum probat primam partem assertionis, scilicet, non habuisse Deum talem voluntatem circa omnes homi- nes, qui de facto non salvantur: sed etiam probat secundam, circa nullum illorum talem voluntatem habuisse. Quia ostensum supra est circa omnes homines lapsos, nullo excepto, habuisse Deum illam voluntatem salvandi unumquemque ex parte sua, non obstante originali peccato: ergo haec voluntas non admittit aliam circa aliquem: ergo circa neminem omnino habuit Deus voluisset non admittere aliquos ad regnum post praevisum originale peccatum, ergo habuisset illam voluntatem in poenam originalis peccati praevisi: nam talis voluntas dicitur esse ex justitia vindicativa, et ideo ponitur post peccatum originale praevisum, et non antea. lHlud autem non potest esse universaliter verum, quia multi reprobi non ejiciuntur a Regno propter peccatum originale, ut constat de omnibus illis, quibus in hac vita originale peccatum remittitur, qui propter illud non puniuntur, praesertim poena eeterna vitae futurae : ergo circa illos non potuit Deus habere voluntatem illam punitivam. Nam quod in tempore non sit, nec Deus ab aeterno efficaciterillud voluit: alias divina voluntas absoluta non impleretur, quod repugnat.

14. Objectio. — Respondetur. — Dices, aliqui damnantur propter solum originale peccatum: ergo saltem illi potuerunt in illo signo excludi. Respondetur negando consequentiam : quia dllud peccatum, ut praecise contractum, nunquam est in tempore sufficiens ratio privationis beatudinis in perpetuum, sed ut durans in homine usque ad mortem ejus: ergo propter illud ut sic praevisum, non habuit Deus talem voluntatem. Alias ex vi illius voluntatis obligaretur Deus ad impediendum ne tale peccatum tolleretur ab illis hominibus, et procurandum ut cduraret usque ad mortem. Unde illam etiam durationem virtute Deus voluisset per talem voluntatem, quae omnia absurda sunt, et a fortiori hoc ipsum constabit ex sequente assertione.

15. Tertia assertio. — Probatur. — Dico tertio, Deus ex se et voluntate simplici non appetivit aliquem hominem privare aeterna gloria, etiam post praevisum originale peccatum. Haec assertio est contra tertiam opinionem, et licet non videatur tam certa assertio, sicut praecedentes, quia theologi, de illa non ita expresse loquuntur : mihi tamem omnino vera videtur et eadem proportione sequi ex positis fundamentis. Primo quia cum illo affectu Dei salvandi omnes et singulos, quantum est ex se, quod Chrysostomus etiam ardens desiderium appellavit, cum hoc (inquam) repugnat non tantum voluntas absoluta, sed etiam simile desiderium contrarium, seu contrarii objecti, quando utrumque habetur stante eadem cognitione eteisdem causis et rationibus. Maxime cum supra dixerimus, hoc desiderium salutis non esse in Deo qualemcumque complacentiam, sed veram prosecutionem per modum intentionis, quoad hoc effhicacis, ut obliget Deum ad danda media ex se sufhicientia: ergo fieri non potest, ut Deus simul et ex se habuerit similem intentionem circa contrarium malum ejusdem personae. Unde auctores illius tertiae opinionis ideo ponunt in Deo hoc desiderium damnationis aliquerum, praesertim parvulorum, propter solum originale peccatum, quia putant, Deum non habuisse desiderium salutis eorum, neque ulla media sufficientia eis contulisse. Verumtamem quam est falsum hoc fundamentum, ut supra cstendi, tam falsum est, Deum habuisse tale desiderium damnationis illorum hominum.

16. Corroboratur. — Et confirmatur, nam si qua esset ratio ponendi hunc actum in Deo, maxime quia in tempore multi de facto impediuntur, ne obtinere possint remedium originalis peccati. Àt hinc nullum argumentum sumitur, quia non est necesse, imo nec credibile, quod tale impedimentum proveniat ex directa intentione Dei hoc procurantis, ne tá- les homines consequantur remissionem peccati originalis. Alioqui Deo tribuendum esset impedimentum salutis ut sic, et duratio perpetua in statu peccati, non solum ut permittenti, sed etiam ut procuranti, quod mihi videtur absurdissimum et contra illas generales rit, donec deseratur.

17. Nec refert, quod tale impedimentum seepe proveniat ex effectu per se bono inculpabili, quem effectum Deus non tantum permittit, sed etiam vult. Nam, licet hoc possit esse verum de illo effectu per se considerato, vel in ordine ad alios fines universi: tamen ut est impedimentum salutis et remissionis peccati, seu, quod idem est, ut est occasio durationis in statu peccati, sic tantum est permissus, quia involvit aliquo modo malitiam culpae. Tandem, si Deus haberet talem effecabsolutam voluntatem. Tum quia nec virtute, nec formaliter includeret conditionem, nulla enim assignari potest : tum etiam, quia ex vi illius dicitur Deus applicare media, quibus infaillibiliter talis homo non salvetur, quod est signum absolutae voluntatis : si ergo hanc non habet, nec simplicem effectum, aut desiderium habet.

18. Ad argumenta. — Fundamenta secundae et tertiae opinionis soluta sunt ex dictis. Ad respondendum autem fundamentis primae opinionis, oportet explicare, quem actum voluntatis habuerit DEUS circa reprobos in illo signo, quod in sequente capite melius praestabimus.

PrevBack to TopNext