Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Qui actus divini intellectus, vel voluntatis in reprobatione interveniant

CAPUT IV. QUI ACTUS DIVINI INTELLECTUS, VEL VOLUNTATIS IN REPROBATIONE INTERVENIANT.

1. Terminus reprobationis est aliquod malum. — Duplex malum, scilicet, culpae et poenae. — Duo certa stabiliuntur. — Reprobationis terminus est aliquod malum hominis, qui reprobatur: nam inter alia in hoc distinguitur reprobatio a praedestinatione, quod illa in bonum, haec in malum terminatur. Sicut autem praedestinatio proprie sumpta solum est ad supernaturale bonum, ita reprobatio dicitur in ordine ad malum illi oppositum : et ideo utraque censetur pertinere ad ordinem providentiae supernaturalis : praedestinatio quidem ut perficiens, et quasi complens illum ordinem, reprobatio vero nt deficiens ab illo in objecto, seu termino suo. Quo fit, ut hic solum agendum sit de actibus intellectus et voluntatis DEI, qui versantur circa malum ipsius reprobi: nam de actibus, per quos vult illi bonum, jam dictum est libro praecedente. Duplex autem est hoc malum, scilicet, culpae et poenae, de quibus duo tanquam certa supponenda sunt. Primum est, ante omnem actum voluntatis divinae antecedere praescientiam utriusque mali, et ut possibilis, et ut futuri sub conditione. Praescit enim Deus omnem culpam, quam reprobus commissurus est, si in hac, vel illa occasione libertati suae permittatur absque alia specialiori gratia, et consequenter etiam praescit durationem illius culpae, et poenam ex illa consequendam, si talis etiam conditio permittatur. Tamen haec tota praescientia non pertinet intrinsece ad reprobationem, nam similem habet Deus de multis praedestinatis, solum ergo ad totam providentiam supponitur.

2. Alterum, quod ut certum proponitur. — In quo sita sit difficultas. — Secundo est certum, voluntatem divinam circa illa duo mala, culpae et poenae, ita se habere, ut malum culpae per se et directe nullo modo velit, quia hoc pugnat cum bonitate ejus, quod est de fide certum, ut latius tractavi in lib. 29, de Auxiliis. Malum autem poenae directe vult Deus, non tamen ex se illud vult, sed ex ratione justitiae, supposita culpa, ut saepe dictum est. Quamvis autem Deus non velit malum culpae, permittit tamen illud. Videndum ergo superest, quos actus voluntatis habeat Deus, tam circa mala poenae, quam circa mala culpae, quae in reprobis futura sunt.

3. Opinio Aureoli. — Potest autem hoc loco imprimis referri opinio Aureoli in 1, d. 41, art. 3, dicentis, Deum non habere aliquem proprium actum voluntatis suae circa malum reprobi, sed quidquid Deo attribuitur tanquam volenti, vel noienti tale malum, solum per metaphoram tribui : quia ita se habet in exterioribus effectibus, ac si vellet illud. Quod ex parte secutus est Durandus, in 4, d. 17, q. 7, dicens, in Deo non esse propriam displicentiam peccati, neque iram contra peccatorem. Et videntur fundari, quia hi actus circa malum includunt imperfectionem. Verumtamen, licet de quibusdam actibus in specie dubitari possit, an secundum proprietatem in Deo inveniatur, ut sunt, verbi gratia, odium, aut ira, de quibus infra aliquid attingemus, tamen de actu voluntatis absolute negari non potest, quin Deus proprie et sine metaphora habeat aliquem actum voluntatis circa reprobum. Nam ut minimum habet voluntatem efficacem et absolutam privandi illum beatitudine et puniendi aeterna poena, saltem post praevisa ejus peccata, quia hic effectus causatur a Deo in tempore: ergo voluit illum ex aeternitate. Item ille actus nullam omnino includit imperfectionem, sed potius habet perfectionem justitiae vindicativae. De hoc ergo actu dubitari non potest. An vero habeat etiam alios, et quo ordine rationis, dicendum jam est.

4. Secunda opinio. — Fundamentum stabilitur. — Est igitur secunda opinio Scoti in 1, dist. 4, circa finem, dicentis, Deum in primo et secundo signo, in quo voluit praedestinatis et gloriam ut finem et gratiam efficacem ut medium, circa reprobos mere negative se habuisse. Ubi consequenter significat, nullum actum positivum voluntatis circa illos habuisse, donec praeviso peccato, voluit illos punire. Et hoc sensu distinguit duas reprobationes, negativam, quae antecedit praescientiam peccati et positivam, quae subsequitur. Fundamentum illius est : quia Deus in primo signo, verbi gratia, non habuit voluntatem dandi reprobis gloriam, alias essent electi : nec etiam voluit illos privare gloria, quia hoc non vult ex se, ut supra probatum est: ergo mere negative se habuit. Neque hoc censetur inconveniens in uno signo aeternitatis. Quando enim dicitur divina voluntas, non manere quasi suspensa, ita ut nihil statuat de aliquibus effectibus, an sint vel non sint futuri, intelligendum, id est, secundumrealem durationem aeternitatis. Hoc autem modo in praesenti non manet suspensa Det voluntas: quia in posteriori signo ex aeternitate habuit voluntatem non dandi beatitudinem his hominibus, in priori autem signo praescindere ab utroque actu, non est inconveniens. Hanc opinionem Scoti aliqui moderni impugnant, existimo etiam in vero sensu fuisse locutum.

5. Scoti sententia explanatur.—Et imprimis ibi non negat, in illo primo signo habuisse Deum circa reprobos voluntatem illam antecedentem et simplicem salvandi illos, quam alis locis admittit, ut supra vidimus: sed solum agit de voluntate efficaci dandi, vel tollendi gloriam, et quoad hanc convincit ratio facta, neutram habuisse Deum circa reprobos in illo signo. Secundo probabilius censeo, DEUM in illo signo ita non elegisse reprobos ad gloriam, ut positivum actum voluntatis habuerit non eligendi illos, seu volendi non eligere: quod non latuit Scotum. Nam in 1, d. F, expresse ponit hunc actum sub probabihtate: vocat tamen illum reflexum. Unde cum alibi ait, negative se habuisse Deum, intelligit quoad actus directos, tamen haec ipsa negatio volita est per actum reflexum. Ratio hujus est, quia licet voluntas possit non velle hoc, aut illud, per solam suspensionem actus, ut in nobis philosophi admittunt, tamen tunc illa omissio seu carentia actus est tantum virtute, seu interpretative voluntaria, quia scilicet voluntas potest velle et non vult cum advertentia. Si autem accedat voluntas positiva non agendi, vel non eligendi, jam illa omissio erit directe et formaliter voluntaria. At hic modus agendi, vel non agendi ex se perfectior est. Ergo probabilius est ita se gerere Deum in non eligendis reprobis. Maxime, quia illo actu infinito voluntatis suae potest Deus formaliter et expresse hanc negationem velle, sine ulla mutatione, vel additione, sed eodem modo, quo vult caetera.

6. Tertio dicendum est, non praeparasse Deum his hominibus illam specialem providentiam gratiae, quam praedestinatis confert, ac proinde ante praescientiam absolutam futurorum peccatorum actualium non elegisse illos ad gratiam congruam, et hanc ipsam negatio- nem actu positivo voluisse. Probatur quia quod Deus in tempore non donat, in aeternitate non praeparat: his autem hominibus non dat in tempore hanc specialem providentiam, ut supponimus, ergo neque illam ex aeternitate praeparavit. Rursus, quod Deus in tempore non facit, ab aeterno voluit non facere, non solum per carentiam actus, sed etiam per directum voluntarium, ex ratione supra facta: ergo hanc etiam voluntatem habuit Deus circa hos homines. At haec voluntas non supponit necessario culpam ex parte hominis, quia non est voluntas puniens, sed cujusdam generalis providentiae gratiae: ergo non est necesse, ut supponat praescientiam absolutam futurorum, ergo habuit illam Deus in illo priori signo post voluntatem non praeeligendi eosdem homines ad gloriam.

7. Aliquorum placitum. — Hoeec sententia censetur probabilis.—Ahiqui tamen existimant, non habuisse Deum hanc voluntatem, donec praevidit peccatum Adae, quod est probabile, maxime propter sententiam Augustini, de qua infra. Non est tamen fundanda haec sententia in hoc, quod peccatum sit ratio, vel conditio necessaria ad talem voluntatem: nam in angelis non praedestinatis habuit Deus similem voluntatem, absque praecognitione alicujus peccati. Sufficiens ergo ratio ad hanc voluntatem est, quod Deus nulli debet gratiam suam et potest eam distribuere prout voluerit. Nec sola voluntas finis obligabat ad majorem gratiam conferendam, ut ex dictis in superiori libro constat. Supposita ergo illa sententia, ratio ejus sumenda est ex modo providentiae, quam Deus habere voluit cum hominibus. Nam ante praevisum originale peccatum, in providentia gratiae ordinaria nullum fecit discrimen, sed omnibus sufhicienter providit per justitiam originalem, ejus tamen amissione praevisa, electis ad gloriam voluit dare specialem gratiam congruam: aliis vero eam noluit praeparare.

8. Quoddam notatu dignum. — Est tamen in hoc caute observandum, cum dicimus voluisse Deum non dare congruam gratiam, non esse intelligendum, directe voluisse, ut illa gratia, quam dat, non sit congrua, quia hoc vel ad culpam hominis pertinet, scilicet ad malum usum gratiae et resistentiam liberi arbitri, vel certe in parvulis (extendendo ad illos locutionem) pertinet ad impedimentum salutis: neutrum autem Deus directe vult, aut intendit, ut supra dictum est. Duo ergo includuntur in illa voluntate. Unum est: quod licet Deus praevideat alias gratias futuras esse congruas his hominibus, si eis darentur, nihiloninus eas dare non vult, quia eas non debet et secundum communem providentiae modum, quem immutare non vult, non se offert occasio illas tribuendi. Aliud est, quod praevidet Deus gratias ordinario cursu, ut tali modo conferendas illis hominibus, non esse futuras illis congruas, et nihilominus illas tantum dare yult et reliquum defectum permittit. Atque in his actibus continetur reprobatio, quae dici solet negativa et commode diceretur non praedlestinatio, quia per eam Deus nondum excludit hominem, sed tantum illum non specialiter eligit ad gloriam, vel gratiam.

9. Explicatur locus Pauli. — De hac reprobatione intelligendus est locus Pauli, quem supra in hunc locum remisi ad Rom. 9. Esau autem odio habui. Nam ibi odium non significat proprium et formale odium, de quo dicitur Sapient. 10. Nihil odisti eorum, quee fecisti: quia hoc modo impossibile est, ut Deus odio habeat suam creaturam, praesertim antequam aliquid mali culpae in ea praevideat, ut in eo loco Pauli supponitur, juxta expositionem superius datam. In illis ergo verbis odium nihil aliud significat, quam voluntariam carentiam illius amoris specialis, quo Deus prosecutus est Jacob et praedestinatos. Hoc enim solet haec vox saepe significare in Scriptura Luc. 14. Qui non odit patrem suwm aut matrem, etc. id est, qui non illos minus amat, quam me. Sicut etiam Deus dicitur obdurare, solum quia non specialiter miseretur, ut dixit Augustinus 1, ad Simplic., quaest. 2. Verum est, Augustinum aliquando exponere illum locum de odio vindicativae justitiae propter peccatum originale, quod dicit fuisse praevisum in Jacob et Esau: quia Paulus solum dicit: Antequam quidquam boni, aut mali egissent, non antequam quidquamn mali contracissent. Quae expositio est probabilis, sed non necessaria, ut latius videbimus capite septimo.

10. Difficultas manet in verbis Pauli. — diespondetur.—Sed adhuc manet difficultas in aliis verbis Pauli supra etiam relictis: 7» hoc excitavi te, ut ostendam potentiam meam. Vt, si Deus volens ostendere iram, etc. Nam ex his videtur colligi, ante dictam reprobationem negativam, habuisse Deum intentionem aleujus mali circa hos homines. Respondetur nihilominus Deum non habuisse talem intentionem, neque hanc colligi ex verbis Pauli, sed potius oppositum, ut patet ex illis verbis. Sustinut in multa patientia vasa ire. Prius ergo supponit, homines se fecisse vasa iniquitatis: et Deum expectasse illos. Ubi etiam adjungendum est illud ad Rom. 2. 7gnoras, quia benignitas Dei ad penitentiam te adducit. Non ergo sustinuit, ut puniret, sed ut parceret: videns autem homines impoenitentia sua thesaurizare sibi iram, tandem voluit illos punire. Unde illa particula, ut, in eo loco non significat causam finalem, sed solam consecutionem posito alio. Quod est frequens in Scriptura, quando circumstantia loci et materiae id postulat, Joan. 10. Ut qui vident, ceeci fiant. Et Isaiae 6, ac Luc. 8, ut videntes non videant, etc. Et haec est expositio communis Patrum ad dicta loca Pauli.

11. Ultimo, post dictam reprobationem negativam subsecuta est ordine rationis reprobatio positiva, quae in tribus actibus contineri videtur. Primus est absolute praescientiae, qua Deus praevidit peccatum illud, vel peccata futura in talibus hominibus usque ad finem vitae, de qua nihil novum addendüm occurrit. Secundus actus est etiam intellectus et consistit in judicio practico, et quasi sententia Dei finali, qua decernit Deus, hunc hominem esse dignum, qui excludatur a Regno et puniatur eeterna poena condigna. Nam stantibus legibus divinae justitiae et posita praedicta praescientia, naturaliter sequitur hoc judicium, quod etiam necessarium est, ut voluntas recte velle possit. Et in hoc actu ponunt aliqui reprobationem positivam, quia secundum legem ordinariam ex vi illius homo infallibiliter damnabitur et est probabile. Tamen, quia effectus Dei non est simpliciter futurus, donec Deus illum velit, et quia non obstante illo judicio, posset Deus de potentia absoluta non punire hominem: ideo ad complementum reprobationis necessarius est tertius actus, qui est voluntas absoluta damnandi reprobum, qui est potissimus actus vindicativae justitiae.

12. Dubium. — Opinio. — Alia opinio. — Hligitur opinio.—be hac autem voluntate dubi tari solet, an sit verum et proprium odium Dei circa tales homines. D. Thomas 1, contra Gentes, cap. 99, generaliter credit non esse odium proprium, sed metaphoricum. Alii vero contendunt esse proprium odium, quia est voluntas mali, ut vere malum est talis poenae. Existimo tamen rem pertinere ad modum loquendi. Placetque quod D. Thomas, ait. 1, p. q. 20, art. 2, illud non esse odium hominis, quia non est ex displicentia ipsius hominis, vel natura ejus, esse tamen odium peccatoris, ut peccator est, ex contraria ratione.

13. Aliud dubium. — Placet posterior modus loquendi. — Simili modo dubitari solet, cum Paulus vocet saepe hunc actum iram Dei, an illa appellatio propria sit, vel metaphorica. Nam Lactantius, libro de Ira Dei, ex professo contendit, Deum habere veram et propriam iram in peccatores. Quia ira nihil ahud est, quam appetitus vindictae ob laesionem, vel injuriam ab alio illatam. Divus Thomas autem 1 p. q. 20, art. 1, ad 4, dicit, iram non proprie Deoattribui, quia supponit tristitiam, juxta illud Aristoteles 2, Rhetoricor, cap. 2 et 4: Qui irascitur, dolet. Et haec sententia est magis recepta : quia ira etiam in nobis non fit sine aliqua animi commotione. Differentia vero etiam est in vocis significatione. Quia tamen haec accipienda est ex communi usu, ideo placet posterior locutio. Dummodo admittamus, iram non ita duci metaphorice de Deo, sicut tristitiam, poenitentiam et similes. Nam tristitia neque est in Deo, nec significat actum, qui in Deo sit, sed effectum aliquem similem illi, qui in nobis oriri solet ex tristitia. Per iram vero significamus aliquem proprium actum DEI habentem convenientiam analogam cum ira hominis in eo, quod est intrinsecum illi, scilicet, in appetitu vindictae. Solumque differt, quod in Deo non habet illam causam, quam habet in nobis, scilicet tristitiam : et quia ex vi illius vocis significatur ille actus sub denominatione a tali causa, ideo quantum ad hoc dicitur actus ille non esse propria ira, sed propria vindicta.

PrevBack to TopNext