Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Reprobationis negativae non dari causam ex parte hominis praesciti

CAPUT V. REPROBATIONIS NEGATIVAE NON DARI CAUSAM EX PARTE HOMINIS PRAESCITI.

1. Error Manicheorum. — Explicata natura reprobationis, breviter dicendum est de causis et effectibus ejus. Constat autem ex his, quae de praedestinatione diximus, hic solum tractare de causa ex parte homifhis, per quam sibi aliquo modo meruerit reprobationem suam, obiter vero etiam dicemus de causa ex parte DEI. Omitto autem imprimis errorem Manichaeorum, qui in quoddam principium summe malum referebant totam causam eorum hominum, qui damnantur : et Priscilianistarum, qui hoc tribuebant fato et cuidam naturali necessitati : item Calvini et sequacium, qui ita hoc tribuunt voluntati divinae, ut illam faciant primam causam et radicem totius culpae et perditionis reproborum. Contra hos enim er- rores aliis locis ex professo disputatur : et videri possunt, quae diximus in libro primo et secundo de Auxiliis.

2. Opinio negans. — Inter Catholicos ergo multi negarunt dari causam reprobationis ex parte hominis. Hujus opinionis videtur esse D. Thomas, 1 p., q. 23, art. 5, nam in solut., ad 3, videtur in hoc aequiparare reprobationem praedestinationi. Idem tenet Ferrariensis 3, contra Gentes, cap. 161, Durandus in 1, dist. 4, q. 2, prasertim num. 14, Gregorius, art. 2, conclus. 4 et 5, Marsilius, quaest. 41, art. 2, Driedo in Concordia, 1 p., cap. 3, Adamus ad Rom. 9, et multi ex modernis scriptoribus. Fundamentum est, locus satis tractatus ad Rom. 9. Et ratio, quae ex dictis de praedestinatione sumitur, est. Nam si daretur causa reprobationis ex parte hominis, esset in libera potestate ejus reprobari et non reprobari: ergo in eadem potestate esset praedestinari et non praedestinari : nam haec duo immediata esse censentur : omnes enim, qui non reprobantur, praedestinantur : ergo posset homo esse causa suae praedestinationis, nimirum, existens causa suae non reprobationis. Additur etiam alia ratio, quia homo non est causa primi effectus reprobationis, vel permissionis peccati, vel negationis auxilii congrui : ergo non est causa totius reprobationis, atque adeo nec reprobationis, simpliciter et absolute.

2. Secunda sententia extreme contraria. — Alii fuerunt in sententia extreme contraria , scilicet dari ex parte hominis causam totius reprobationis, etiam quoad negationem praedestinationis. Hanc tenent omnes auctores, qui affirmant dari in praedestinatis causam suae praedestinationis, ut sunt Henricus, Ocham, Gabriel et alii: loquunturque consequenter. Qui putant Deum voluntate sua non fecisse discretionem electionis inter homines ex se eequales, sed eos elegisse ad gloriam, quos aliquo modo magis dispositos praescivit : ergo e contrario aliquos reliquit propter aliquam causam ex parte illorum, quae fuerit vel illorum culpa, vel carentia illius dispositionis.

4. Media opinio. — Aliqui vero, praesertim ex modernis auctoribus, admittunt causam reprobationis, quamvis praedestinationis negent et illam esse dicunt originale peccatum. Quia illud ex se fuit sufficiens causa derelictionis divinae : ergo quos Deus deseruit, propter hanc causam deseruit, quamvis multos alios habentes eamdem causam deserere noluerit, quod in illis misericordiae divinae tribuendum est, in aliis vero justo judicio. Atque ita absolute da- tur causa reprobationis in his, qui deseruntur, quamvis comparationis non detur, scilicet, cur hi potius quam illi deserantur. Et hoc modo interpretantur sententiam divi Thomae et putant etiam esse divi Augustini : quia multis in locis videtur ita loqui de separatione electorum ex massa perditionis per misericordiam, et derelictionis aliorum in suo lapsu per judicium.

5. Prima conclusio. —Suppositis autem principiis a nobis jam traditis resolutio hujus quaestionis facilis est : Aliter enim loquendum est de causa reprobationis positivae, et aliter de causa non praedestinationis , seu reprobationis negativae : de hac ergo posteriori nunc agimus, de alia in sequenti capite dicemus. Dico itaque primo, ex parte reprobi nullam dari causam reprobationis negativae, nec rationem voluntatis Dei de non praeeligenda tali persona efficaciter ad gloriam. Quoad hoc verum habet prima sententia, quam etiam sequuntur Scotus et alii. Recteque fundatur in loco Pauli ad Rom. 9: Antequam quidquam , etc., usque ad illud : Esau autem odio habui, cum expositione superius a nobis data. Et juxta hanc. assertionem intelligitur illa admiratio Augustini: Cur hunc trahat, et illum non trahat, noli Judicare, etc., tract. 26, in Joan.; et Epist. 165: Chr hunc liberet et non illum. Et de Corrept. et Gratia, cap. S et 13. Nam si respiciamus ad hos effectus in executione, videtur dari causa ex parte hominum. Et ideo aliqui non moventur hac admiratione Augustini, nam ille trahitur, quia Deo movetur, et ipse se moveri sinit, alter vero non trahitur, quia licet a Deo moveatur, ipse resistit. Tamen, licet hoc sit verum in executione, ihilominas respiciendo ad praeparationem et praeelectionem Dei, magnam habet admirationem, quod hunc potius, quam illum praeelegerit, cujus rei nullam causam Augustini in hominibus invenit. Quam intelligentiam docte notavit Soto, lib. 1, de Natura et Gratia , cap. 15.

6. Objectio. — Hnervatur. — Secunda obeenio. — Responsum redditur. — Dices, hinc solum probari, non dari causam comparationis unius prae alio, non tamen absolute non dari causam non electionis. Respondeo, hoc convincendum esse, adjuncta ratione. Quia in eo E in quo praedestinati fuerunt electi, non habebant culpam ullam a Deo praevisam : ergo et reliqui, qui non fuerunt electi, non habo bant culpam praevisam in eo signo, in quo electi non sunt : ergo ex parte sua non habuerunt causam suae non electionis. Prima conse- quentia patet, quia in eo signo, in quo facta est discretio inter illos, erant illi aequales inter se, ut probat etiam exemplum Pauh de figulo et luto. Et confirmatur aperte in angels, in quibus nulla culpa praecessit ante divinam permissionem, et a fortiori, neque ante voluntatem non elgendi ad gloriam ; de hominibus autem possent ahter sentire qui putant electionem praedestinatorum factam esse post praevisum originale peccatum, ut statim in simili dicemus, nos autem supra ostendimus etiam hominum electionem factam esse ante praevisum originale peccatum : ergo etiam in hominibus nulla fuit supposita culpa in eo signo, in quo Deus voluit hos eligere, et non alios. Secunda vero consequentia patet : quia ex parte hominum, vel angelorum nulla potest cogitari causa seu ratio talis voluntatis divinae praeter culpam. Dicet aliquis, sufficientem causam esse, quod in tali creatura nulla est ratio, ob quam Deus debeat illam eligere. Respondeo, hic non esse sermonem de hujusmodi ratione negativa, sed de causa aliqua morali, quae ex parte creaturae addita sit et possit movere DEUM ad talem volitionem. Praesertim, quia Deus neminem eligit, eo quod teneatur, aut quia creaturae ob suam capacitatem naturalem debeatur talis electio: ubi autem affirmatio non est causa affirmationis, neque opposita negatio potest proprie dici causa negationis.

7. Ex verbis D. Prosperi objectio. — Mens Prosperi evplanatur. — Contra hanc vero assertionem objici possunt verba Prosperi in responsione tertia, ad Gallos, ubi de reprobis sic loquitur: JVon necessitatem puniendi habuerunt, quia pradestinati non sunt, sed ideo non praedestinati , quia tales futuri ea voluntaria pravaricatione praesciti sunt. Simila habet responsio septima. Dico tamen, usum esse termino negativo propositivo, ex contextu enim constat loqui de ipsa reprobatione positiva. Nam , quia illa semper conjuncta est cum negatione praedestinationis , ideo solet unum pro alio usurpari extra rigorosam disputationem.

8. Secunda assertio. — Hinc ulterius assero, necessarium non esse dari causam ex parte reprobi, ob quam Deus noluerit illi dari gratiam congruam, seu media in sua praescientia infallibilia ad obtinendam salutem. Hoc probari potest eodem discursu, quia nulla culpa necessario supponitur ex parte creaturae ad hanc Dei voluntatem. Item, quia prima permissio peccati non potest habere causam ex parte reprobi, ut recte dicit prima opinio, et manifeste constat ex dictis capite praecedenti : in permissione autem includitur negatio dicti auxili. Denique, in angelis est hoc manifestum, quia in eodem signo, in quo Deus voluit dare his angelis hanc gratiam praevenientem, illis vero illam, in angelis electis nulla praecesserat culpa: ergo neque in alus, erant enim in illo signo aequales quoad meritum, vel demeritum.

9. De hominibus autem potest probabihter dici, peccatum originale sufficientem causam fuisse non dandi hanc gratiam his, quibus eam Deus dare noluit : quia nos supra diximus, distributionem (ut sic dicam) gratiae praevenientis, etiam in divina voluntate, factam esse post praescientiam originalis peccati. Et quamvis hoc fuerit aequale in omnibus, et ideo non potuerit esse ratio dandi gratiam congruam his potius, quam illis, tamen absolute erat ex se sufficiens ratio negandi gratiam congruam his, quibus eam Deus negare vellet : ergo credibile est etiam respexisse Deum ad hanc rationem, cum illam habuit voluntatem. Sic enim voluntas illa non erit ex absoluta potestate, sed etiam ex justitia: quando autem commode fieri potest, Deus vult, seu operatur secundum omnem rationem virtutis. Et hoc est, quod saepe insinuat Augustinus in discretione hominum ex massa perditionis, cujus loca statim referam.

10. — Objectio. — Diluitur. — Dices. Multi sunt homines reprobi, quibus peccatum originale remittitur : ergo in illis non potest hoc peccatum esse causa hujus negationis gratiae congruae, quia Deus non punit peccatum remissum. Respondeo negando consequentiam, quia licet Deus non puniat peccatum remissum privatione gloriae, aut gratiae justificantis, vel auxiliantis necessariae, et sufficientis, saepe tamen negat uberiorem gratiam, seu specialem, et non debitam providentiam propter peccatum semel commissum, etiamsi jam remissum sit. Nam ex materia de poenitentia constat, cum culpa non semper remitti omnem poenam quod maxime verum est de poenis hujus vitae et extraordinarns, et de facto constat, remisso originali peccato per baptismum, non dimitti poenam mortis, neque alias poenalitates hujus vitae. Ergo ita potuit Deus absolute inferre hanc peenam, quibus voluit propter talem culpam, quae poena nunquam tolleretur, etiamsi remittatur culpa. Sicut etiam contingit aliquem virum justum, qui a Deo recipiebat multa specialia auxilia propter actuale peccatum privari illa speciali gratia, et quamvis postea per poenitentiam restituatur ad justi- tiam, non ideo statim restitui ad antiquam familiaritatem, vel specialem protectionem Dei.

11. Dubium. — Explanatur. — Sed quaeret tandem aliquis, an hujus voluntatis, seu reprobationis negativae detur aliqua causa saltem ex parte Dei ? Respondeo, si in particulari loquamur de his hominibus, vel angelis comparatione illorum, nullam esse, vel certe nullam a nobis assignari posse, sicut dictum est de praedestinatione ; est enim eadem ratio, quia in personis est aequalis dignitas , vel indignitas, et quidquid in uno operatur Deus ad manifestanda sua attributa, potuit operari in alio. Tamen in communi habuit sine dubio Deus multas rationes, ob quas noluit omnes eligere eodem modo, et consequenter voluit aliquos non eligere. Quae rationes sumendae sunt vel ex manifestatione divinae gratiae in electis, vel ex parte libertatis, ut Deus relinqueret creaturas omnibus modis libere operari et ostenderet fragilitatem suarum virium naturalium. Alia vero ratio, quae sumi solet ex manifestatione justitiae Dei vindicativae, non est ita accipienda, ut ante praescientiam absolutam futuri peccati habuerit Deus intentionem, vel voluntatem absolutam manifestandi hanc justitiam, quia ut dictum est, Deus ex se non habet hanc voluntatem, alioqui virtute vellet ipsam culpam. Solum ergo habuit Deus voluntatem illam post praevisam culpam, antea vero praecognovit , se posse hoc bonum elicere ex peccato, si ab homine fieret, et solum habuit voluntatem conditionatam ita se gerendi cum homine, si ipse peccaret.

PrevBack to TopNext