Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Detur ne causa ex parte hominis positivae reprobationis ejus

CAPUT VI. DETUR NE CAUSA EX PARTE HOMINIS POSITIVAE REPROBATIONIS EJUS.

1. Prior sententia. — Qui ponunt in Deo positivam voluntatem excludendi a Regno coelesti omnes reprobos ante praevisa illorum mala merita futura, consequenter aiunt non dari causam reprobationis positivae ex parte talium hominum, quia reprobatio haec in illa voluntate maxime consistit. Atque ita intelligunt multi primam opinionem capite superiori relatam. Verumtamen hujus sententiae fundamentum ibi satis explosum est, sententiaque illa sic explicata nullo modo probanda est.

2. Prima conclusio. — Dico ergo primo, reprobationis positivae dari causam ex parte reprobi. In hoc habet verum secunda sententia posita, capite praecedenti, quam Scotus, et alii sequuntur. Estque manifesta sententia Augustini, Epist. 105 et 106; et libro 3, contra Julianum, capite 8, de Bono persever., cap. 8 et 14, et saepe alias, Prosperi, resp. 3 et 7, ad Gallos, et resp. 11, ad Vincent., Fulgentii, lib. 1, ad Monimum, cap. 13 et sequentibus, qui docent, Deum neminem praedestinasse ad malum aeternae poenae nisi propter culpam. Quod etiam habet Concilium Valentinum sub Lothario, cap. 3. Huc etiam spectat doctrina Damascent saepe allata, lib, 2, de Fide, cap. 29. Deum ex se non velle malum hominibus, sed ab ipsis provocatum. Colligitur etiam ex omnibus Scripturis, quae docent, Deum neminem condemnare, nisi propter peccatum ejus. Quamvis enim supra diximus, in praedestinauone, vel electione ad gloriam non esse bonam illationem a causa praemii ad causam praedestinationis, vel electionis, nihilominus hic optima est a causa poenae aeternae ad causam reprobationis ad talem poenam.

3. Ratione corroboratur. — Et ratio est, quia Deus praeparat praemium ex misericordia, et confert ex justitia: poenam autem non potest praeparare ex misericordia : et ideo neque illam praeparat ex se voluntate absoluta. Solum ergo praeparat per justam condemnationem: et in hac praeparatione consummatur reprobatio positiva : ergo sicut datur causa condemnationis, ita etiam reprobationis. Quod tandem manifestum est in actibus, in quibus supra diximus positam esse reprobationem Ahanc : nam praescientia absoluta futuri peccati supponit ex parte objecti illud esse futurum. BSententia item finalis, quae profertur contra reprobum, in ejus demeritis fundatur. Et inde tandem consequitur voluntas illa absoluta priyandi illum Regno et puniendi. Ergo omnes illi actus, in quibus consistere potest positiva reprobatio, hahont fundamentum ex parte hominis reprobandi.

4. Secunda conclusio.—bico secundo Peccatum originale non est adaequate causa reprobaonis eorum omnium, qui de facto damnantur. Haec assertio est evidentissima in angelis malis, qui reprobati sunt absque originali peccato. Deinde, mihi etiam certa est in illis omnibus hominibus, quibus peccatum originale in hac vita remissum est. Nam quod est causa reprobationis, est etiam causa aeternae poenae : et e converso quod non est causa aeternae poenae, non est causa reprobationis, sed peccatum originale, quod in hac vita remittitur, non est causa aeternae poenae, ergo nec est causa reprobationis illorum hominum, quibus interdum remittitur. Minor certissima est, quia remisso originali peccato, remittitur aeterna poena ei debita : semel autem remissa tali culpa et poena, nunquam amplius redit, quia dona Dei sunt sine poenitentia, ergo peccatum originale semel remissum non punitur aeterna paena : ergo non est causa seternae poenae. Major autem principalis argumenti ex dictis facile constat, quia quoad hoc eadem est ratio reprobationis, quae est condemnationis : quia reprobatio non sit a Deo, nisi per modum condemnationis , est enim actus vindicativae justitiae, habens pro intrinseco termino, et quasi objecto aeternam damnationem. Quamvis enim Deus habeat alios actus vindicativae justitiae circa peccata, volendo in vindictam illorum alias infligere poenas : tamen donec absolute velit seternam poenam, non reprobat hominem : hanc autem poenam nemini velle potest propter originale peccatum, quod ei remisit, seu remissurus est.

5. Effugium. — Precluditur. — Atque haec ratio non solum probat, peccatum originale non esse adaequatam causam positivae reprobationis eorum hominum , quibus ipsum remittitur, verum etiam neque partialem, neque omnino esse causam talis reprobationis. Probatur applicando eumdem discursum cum proportione , quia illi homines nullo modo damnantur propter peccatum originale , etiam ut partialem causam, ergo nec reprobantur, quia in hoc negotio eadem est ratio reprobationis, quae damnationis, ut declaratum est. Responderi potest, originale peccatum etiamsi remittendum sit, esse fontem et radicem omnium peceatorum , quae postea committuntur ; iiem esse causam motivam , ob quam Deus juste vult non dare illis hominibus congrua auxilia ad non committenda talia peccata, vel ad non perseverandum in illis usque ad mortem. In qua voluntate perseverat Deus, etiamsi remittat originale peccatum. Ad hoc vero respondetur, etiamsi totum concedatur, non sequi, originale peccatum esse propriam causam partialem reprobationis, quando ipsum remittitur , sed ad summum esse quamdam occasionem remotam , et removentem prohibens. Nam illa negatio auxilii congrui non est causa peccati : ergo neque est causa reprobationis, cujus peccatum est propria ergo nec peccatum originale remissum dici potest causa reprobationis, etiamsi fuerit causa illius negationis auxili.

6. Tertia assertio. — Dico tertio. In parulis, quibus peccatum originale nunquam re- missum est, causam positivae reprobationis esse ipsum originale peccatum, non quatenus praecise contractum, sed quatenus durans et perseverans usque ad mortem, et sub ea conditione a DEO praevisum. Prior pars clara est, quia eadem est causa ex parte hominis reprobi, suae reprobationis, quae est suae damnationis, ut saepe dictum est : sed in his parvulis tota causa damnationis eorum est originale peccatum : ergo idem est causa reprobationis. Et inde probatur facile altera pars, quia peccatum non est causa damnationis, nisi sub ea conditione, si usque ad mortem perseveret, quae includitur in illa conditionali sententia a Christo lata: Nisi quis renatus fuerit ev aqua et Spiritu sancto , non potest introire in regmun Dei : Ergo simuliter peccatum originale non est causa reprobationis, nisi supposita illa conditione praevisa, scilicet quod perseveraturum sit usque ad mortem. Jam enim seepe dictum est, quoad hoc eamdem esse rationem de causa reprobationis , et condemnationis. Quod de peccatis actualibus statim confirmahimus. .

7. Aliquorum sententia non probatur.—Nec probanda est illorum sentenüa, qui ab hac generali regula quosdam par rulos excipiunt : quia illa exceptio nulla probabih ratione fundata est : et ratio facta aeque de omnibus procedit. Nam, ut supra visum est, Deus non habuit absolutam voluntatem excludendi ahquem parvulum a Regno ex vi solius peccati originalis, donec praevidit, ex aliis generahbus, et ordinariis causis eventurum, ut in eo peccato, et absque applicatione remedii morerentur, ipso permittente, quod Deus permittere decrevit ex sua generali providentia, ac libera. voluntate : quae permissio pertinet potius ad reprobationem negativam . quam ad positivam. At posttive nunquam Deus voluit antecedenter , ut sic dicam, et ex se non applicare alicui parvulo tale remedium , aut infantem illum perseverare in originah peccato usque ad mortem, et ideo nec reprobare positive ullum voluit, donec praevidit perseverantiam ejus in originali peccato, ut dictum est. Unde potest assertio ampliari ad adultos, in quibus peccatum originale est interdum causa reprobationis, saltem partialis, quatenus in illo peccato simul cum aliis usque ad mortem perseverant, et non alias: quia, ut dixi, si ante mortem remittatur, nullo modo erit propria causa, etiamsi propter alia peccata quis reprobetur.

8. Ultima assertio. — Ultimo ergo dico, in adultis causam reprobationis esse peecatum finale, sive unum, sive multiplex, sive originale, sive actuale mortale, sive utrumque simul, si usque ad mortem non remittuntur. Ita docent auctores supra citati, et specialiter videri possunt Bellarminus, lib. 2, de Gratia, et libero Arbitrio, cap. 16, Horantius, lib. 5 locorum Catholicorum, cap. 9, qui dicunt, hanc esse Augustini sententiam. hatio vero est eadem, quia eadem est causa reprobationis positivae, quae est causa damnationis : adulti autem non condemnantur propter peccata originalia, vel actualia, nisi impleta illa conditione: S in illis usque ad aortem perseverent; quae sub illa continetür: Jisi panitentiam egeritis, omnes simul peribitis. Nam sicut merita non sunt in effectu causa glorificationis, nisi sub illa conditione a Concilio Tridentino posita, Si in gratia decesserit : ta neque ullum peccatum est causa perditionis adulti, nisi sub dicta conditione durationis ejus usque ad mortem : ergo sub eadem est causa reprobationis, et non alias. Sicut autem causa adaequata condemnationis consurgit ex toto cumulo peccatorum, quae ante mortem non remittuntur, ita etiam causa roprobationis omnia illa complectitur, et ille cumulus nomine finalis peccati significatur. Et sicut de parvulis dicebamus, ita multo majori ratione de adulüs dicendum est, non posse Deum velle ex se perseverantiam hominis adulti in statu peccati mortalis usque ad mortem, quia hoc esset ex se velle malum culpae, ut recte significavit Augustinus, de Correptione et Gratia, cap. 13. et Prosper ad objectiones Gallorum, responsione 2. Praevidet ergo Deus statum adulü in peccato usque ad mortem, et tunc reprobat illum, atque hoc modo peccatum finale est causa reprobationis.

9. Dilucidantur verba Pauli. — Neque contra doctrinam hanc urgent verba illa Pauli, Antequam quidguam boni, aut mali egissent, etc., quia, ut dixi, sufficienter explicantur de negativa reprobatione , seu non praedestinatione. Instant vero aliqui urgendo illa verba, Fecit quedam vasa in honorem, et quadam in contumeliam. Nam haec videntur significarel ordinationem positivam. Et ideo Augustinus, epistol. 106, putat necessario supponere culpam saltem originalem. Sed revera illa satis non est in hominibus, ut ostendi, et in ange lis non habet locum. Igitur illa etiam verb necessario intelligenda sunt negative, vel per missive, id est, fecit vasa in contumeliam, sci4 licet, non fecit in eum honorem, ad quem alia praeparavit, vel fecit vasa, quae praescivit suis operibus futura esse in contumeliam, idque Iibere permisit. Solet enim Scriptura loqui de permissione tanquam de positiva actione, vel praecepto, ad declarandum certitudinem ejus, et omnino pendere ex divina voluntate.

PrevBack to TopNext