On this page
Caput 7
Caput 7
De effectibus reprobationis, praesertim de permissione peccati
1. Primo certum est, reprobationem habere aliquos effectus, quia reprobatio est pars providentiae : providentia autem Dei habet aliquos effectus ad extra, imo ex aliquibus effectibus cogimur attribuere Deo hanc partem, seu rationem providentiae. Hinc etiam secundo certum est, effectus reprobationis esse effectus Dei, quia et Deus est ipsamet ratio providentiae suae, et est auctor illorum effectuum, quorum providentia est causa : ergo nihil potest esse effectus reprobationis, quod non sit etiam effectus Dei. :
2. Peccatum non potest inter reprobationis effectus numerari. — Ex quo tertio concludunt theologi omnes cum Magistro in 1, distinctione 40, et D. Thoma, 1 p., quaest. 23, art. 3, peccatum non posse esse effectum reprobationis, quia non potest esse effectus Dei, et nii est ex reprobatione, quod non sit a Deo. Unde hanc differentiam omnes constituunt inter praedestinationem et reprobationem, quod cum merita sint causa ultimi effectus praedestinationis, et demerita sint etiam causa ultimi effectus reprobationis, nihilominus merita sunt effectus praedestinationis, demerita autem non sunt effectus reprobationis, quia merita sunt ex divina intentione et praeparatione, demerita autem non sunt hoc modo ex Deo, quia repuin aliquo peccato addi relationem, seu denominationem poenae, talis poena in particulari sumpta intrinsece includeret rationem culpae, quam Deus nec velle, nec ordinare potest, ut Et ideo admissa tali poena, negandum pes men est, ipsum culpam non esse ponam, sed permissionem culpae, vel negationem auxili congrui ad vitandam culpam, quod longe diversum est, ut jam dicam. Atque eodem modo loquendum est de ordinatione in statu culpae et de duratione : nam haec omnia quatenus formaliter includunt malum culpae, non possunt esse effectus Dei, et consequenter nec reprobationis. Permissio autem illorum a Deo est : an vero sit etiam a reprobatione, videbimus. Et de hoc puncto videri possunt quae late tractavi, l. 2, de Auxiliis, c. 4.
4. Effectus reprobationis ad duo capita rvevocantur. — Sitne permissio peccati, reprobationis effectus. — Quarto denique colligo ex dictis, omnes effectus reprobationis ad duo capita revocari posse, scilicet malum poense, et permissionem mali culpae non quod omne malum poenae aut omnis permissio mali culpae sit effectus reprobationis, nam per se constat non ita esse: sed e converso quod omnis effectus reprobationis necessario debeat contineri sub aliquo ex dictis capitibus. Ratio est, quia reprobatio est ad malum, omne autem malum aut est poenae, quae potest esse directe a Deo, aut est culpae, quae potest saltem permitti, vel non impediri a Deo. Videndum ergo superest, quaemnam mala ex his, vel quae permissiones ex reprobatione oriantur. Primum ergo, ac praecipuum dubium est de permissione futuri peccati. In quo est prima opinio simpliciter affirmans, omnem permissionem peccati reprobi esse effectum reprobationis ejus. Ita significat D. Thomas, dicto art. 3, ad 2, et art. 5, ad 3, Durandus, in 1, dist. 41, q. 2, Gregorius, q. 1, art. 1, Marsilus, q. 41, art. 1, Driedo in Concordia, 1. p., q. 3. Fundamentum esse potest, quia haec permissio est effectus divinse providentiee, et non est effectus praedestinationis : ergo reprobationis. Quia tota providentia circa homines his duabus partibus concluditur. Confirmari potest, quia licet haec permissio non sit causa peccati, et consequenter non sit etiam causa ultimi effectus reprobationis, est tamen occasio aliquo modo, vel proprius loquendo , est removens id, quod posset impedire illos effectus : ergo ut sic, cadit sub providentiam totius reprobationis : nam haec providentia complectitur non solum proprias causas reprobationis, sed etiam omne id ex quo sequi potest aliquo modo reprobatio.
5. Impugnatur haec sententia. — Haec vero sententia habet specialem difficultatem in prima permissione, quae in homine nullam supponit culpam, nam illa non potest habere rationem poenae, nec pertinere ullo modo ad vin- dicativam justitiam, sed reprobatio tota pertinet ad hanc justitiam ut diximus: ergo illa permissio nullo modo potest pertinere ad reprobationem. Et confirmatur maxime in prima permissione peccati humanae naturae, nam illa communis fuit reprobis et praedestinatis: sicut etiam peccatum illud ex se aeque omnibus nocuit, ergo non potuit permissio illa esse effectus reprobationis.
6. Secunda sententia.— Propter haec est secunda sententia, quae distinguit inter primam permissionem et subsequentes: et de illa fatetur non esse effectum reprobationis propter rationes factas; de caeteris autem affirmat. Quia secunda permissio (et sic de aliis) jam supponuit culpam ex parte hominis, unde potest esse poena prioris peccati, juxta illud ad Rom. 2: propter quod tradidit illos Deus in reprobum sensum : ergo potest esse effectus reprobationis. Et confirmatur, nam talis permissio incipit jam pertinere ad obdurationem peccatoris: obduratio autem est effectus reprobationis, ut sumitur ex ad Rom. 9, et docet saepe Augustinus, praesertim de Bono perseverant., cap. 14. Sicut preedestinations effectus (inquit) est gratie appositio, ita reprobationis cterne quodam modo esse videtur obduratio. Ubi notanda est illa particula, guodam modo, quae ad hoc posita videtur, ut indicetur differentia. Nam praedestinatio est causa propria et per se gratiae: reprobatio autem non sic est causa obdurationis, sed solum quia illam non impedit, quatenus est causa non miserendi, ut dixit idem Augustinus, lib. 1, ad Simplician., quaest. 2, illud autem non misereri, est permittere: ergo reprobatio est causa hujus permissionis.
7. Haec sententia non admittitur. — Duples permissio peccati distinguitur.—MHaec vero sententia imprimis non habet locum in reprobatione angelorum, in qua non fuit prima et secunda, sed unica permissio, quia propter primum peccatum damnati sunt. Deinde, non videtur habere locum in parvulis, qui propter solum peccatum originale reprobantur: nam sicut in illis est unum tantum peccatum, tantum etiam esse videtur unica permissio. At in his distingui potest duplex permissio, una cadendi vel contrahendi originale peccatum (haec namque licet in rigore distingui possent, tamen secundum communem legem, et secluso privilegio non separantur, et ita nunc prouna illas reputo) altera ergo est permissio durandi in peccato originali usque ad mortem. Dici ergo potest, licet prior non sit reprobationis effectus, hanc posteriorem esse effectum. Sed hoc habet quidem locum quoad reprobationem negativam, ut statim dicam, non vero quoad positivam, 'de qua dicti auctores loquuntur. Et praeterea non potest eorum sententia procedere in permissionibus illorum peccatorum, quae integre et omnino multis reprobis in hac vita remittuntur. Nam supra dixi effectum praedestinationis necessarium esse, ut in re ipsa; et de facto conferat ad aeternam beatitudinem: ergo consimili ratione, et servata proporticne pertinebit ad effectum reprobationis, ut nocumentum inde resultans perpetuo duret: ac peccata quae omnino remittuntur, non inferunt perpetuum nocumentum: ergo permissiones eorum, etiamsi sint post alias non erunt effectus reprobationis.
8. Alii aliter distinguunt. — Quapropter aliter distinguunt de permissione. Nam, aut peccatum inde resultans est causa aeternae damnationis vel non: si primum, illa permissio est effectus reprobationis propter priores rationes, et quia nihil illi deest ad veram rationem etfectus: de posteriori autem negant propter ultimam rationem factam, sed adhuc prius membrum non videtur posse subsistere. Quia etiamsi culpa subsequens ad permissionem sit causa damnationis aeternae, nihilominus ipsa permissio non est culpa: et quamvis sit non impediens causam, tamen non ex hac intentione a Deo volita est permissio, ut tandem sequantur culpa et damnatio: diximus autem supra, de ratione effectus praedestinationis esse, ut fiat ex intentone aeternae salutis, ad quam tendit praedestinatio: ergo de ratione etiam effectus reprobationis erit, ut sit ex intentione damnationis aeternae, in qua consistt proprius et ultimus reprobationis effectus: ergo neque illa permissio potest esse effectus reprobationis positivae.
9. Aliter distinguendum est. — Mihi ergo aliter distinguendum occurrit de ipsa reprobatione. Est enim reprobatio positiva, et negativa voluntaria Deo per positivum actum, quam nos supra non praedestinationem apellavimus. Primo ergo dicendum est, etfectum reprobationis positivae non incipere a permissione peccati, sed a poena, quae permanet in futura vita propter peccatum, vel ab alia, quaej cum illa necessario conjuncta sit. Prior pars de permissione sequitur necessario ex dictis. Nam ostendimus hanc reprobationem incipere a praescientia finalis peccati: ergo quidquid ex parte Dei antecedit hanc praescientiam, non potest esse effectus reprobationis, quia effectus non praecedit causam : sed voluntas permit- tendi peccatum, et ipsa permissio, ut praecognita antecedit praescientiam peccati futuri, quia non potest esse peccatum, nisi prius sit permissum, ergo permissio peccati non potest esse effectus reprobationis positivae. Et haec ratio probat in universum de permissione omnis peccati, quia probat de permissione ultimi, et finalis peccati, ergo a fortiori de aliis. Deinde, ratio etiam supra facta apud me est efficax, quia non est effectus hujus reprobationis, nisi qui a Deo fit ex intentione jam delberata damnandi hominem propter peccata sua, sicut dictum est (proportione servata) de praedestinatione: permissio autem peccati non procedit ex hac intentione divina, cum haec intentio fundetur in culpa hominis, non utcumque spectata, sed ut jam desperata, et finali : ergo. 10. In hac vita nullus est effectus reprobationis positive. — Atque hinc intelligitur, in hac vita nullum esse effectum hujus reprobationis positivae, sed ejus effectus incipere in futura vita statim, ac homo incipit puniri, seu tradi tortoribus, ut puniatur. Hoc attingitur in secunda parte assertionis. Et confirmatur, quia post praedictam finalis peccati praescientiam, sequitur divinum judicium contra hujusmodi reum, seu peccatorem, et deinde voluntas puniendi illum : sed ante hanc voluntatem non incipiunt effectus hujus reprobationis : ergo incipiunt ab illa. At ex hac voluntate per se tantum sequitur poena alterius vitae quae est pure vindicativa. Nam poenae hujus vitae, quantum est ex parte Dei, medicinales esse possunt; si homo velit converti : ergo sola poena alterius vitae est reprobationis effectus.
11. Solum potest ab hac regula excipi ipsa mors in tali statu, quae mors in hac vita contingit, et solet esse poena praecedentium peccatorum. Propter quam ego addidi ultimam partem assertionis, quia haec poena ita est conjuncta cum aeterna, ut quasi eadem cum illa connumerari possit. Oportet tamen advertere, hujusmodi mortem aliquando evenire ex speciali ordinatione, et causalitate Dei, ut, verbi gratia, in Dathan et Abiron, et tunc talis poena est propriissime effectus reprobationis positivae : nam ante illam praevisam intelligimus Deum decrevisse damnare hunc hominem propter talia peccata, et ad hoc ordinasse illam mortem: quod est veluti tradere hominem adhuc viventem in manibus inimici, et tortoris. Regulariter autem non ita fit, sed mors in tali statu provenit ex generalibus causis, permittente Deo. Et tunc non antecedit ad talem permissionem praescientia absoluta finalis peccati ut sic: quia per ipsam mortem fit illud peccatum finale: unde solum antecedit conditionata praescientia, qua Deus praenovit, peccatum illud esse futurum finale, si permittat, et non impediat talem mortem hominis: et ideo tunc illa mors, seu poena non est proprie effectus reprobationis positivae, quia ante illam mortem permissam, et praevisam, ut absolute futuram, nondum intelligitur sententia, nec decretum damnandi talem hominem.
12. Permissio peccati, est effectus reprobationis negativae. — In permissione peccati duo includuntur.—Secundo dicendum est, permissionem peccati specialis, et proprii hominis reprobi esse effectum reprobationis negativae, seu non praedestinationis. In hoc sensu intelligo sententiam divi Thomae, et aliorum. Ut autem intelligatur, et probetur, advertendum est in permissione peccati duo includi, unum est positivum, scilicet concursus, quem Deus vut dare voluntati ad efficiendum actum peccati, si velit : et quoad hoc nunquam permissio dicitur proprie effectus alicujus reprobationis, quia est effectus communis providentiae, quam Deus ut prima causa, et universalis gubernator quodammodo debet causis secundis. Item patet, quia illa non est etfectus reprobationis positivae, ut ostensum est : neque etiam negativae, quia ex negatione per se non sequitur aliquid positivum.
13. Duplex voluntas Dei consideratur. — Secundo est in permissione peccati negatio auxilii, quod Deus videt fore congruum ad impediendum tale peccatum, si vellet illud dare et nihilominus non vult : vel potius vult non dare. Uhbi rursus potest duplex voluntas Dei considerari. Una est, quae proxime, et immediate respicit ipsam permissionem, seu negationem auxilii tanquam objectum : et in hac constat, talem negationem esse effectum talis voluntatis, eo modo quo negatio potest habere causam, non per influxum positivum, sed per subtractionem influxus. Et hoc satis esset ad probationem conclusionis : quia illa voluntas non dandi tale auxilium pertinet ad reprobationem negativam, ut supra declaratum est: ergo si permissio quoad hoc est effectus hujus voluntatis, est etiam effectus reprobationis negativae. Altera voluntas est magis remota, scilicet voluntas non praeeligendi hunc hominem ad gloriam, et de hac posset esse major dubitatio, an haec causalis sit vera: Deus permittit hunc peccare, quia non elegit illum ad gloriam. Nam cum illa prior negatio non sit in- tentio finis, sed potius negatio intentionis, non videtur habere causalitatem aliquam in posteriorem negationem.
14. Nihilominus divus Augustinus saepe loquitur illo modo, ut videre libet de Bono perseverantiae, c. 14, ubi dicit, reprobo non dari vocationem efficacem , quia non fuit altiori modo a massa perditionis discretus. Et est probabile, quia hic modus causalitatis non est positivus, sed negativus, eo scilicet modo, quo negatio est causa negationis, quando affirmatio est causa affirmationis: ita vero est in praesenti. Nam electio ad finem est ratio dandi media efficacia, seu infallibilia ad illum : ergo negatio illius electionis erit suo modo ratio non dandi media, quae cognoscuntur congrua, et infallibilia ad illum finem consequendum : neque in hoc superest nova difficultas.
15. Dixi autem, hoc intelligendum esse de permissione speciali, et propria reprobi, propterea, quae tacta sunt inter referendas alias sententias. Nam permissio communis originalis peccati seu peccati Adae, non potest vere attribui reprobationi alicujus: et aliae etiam esse possunt ex communi providentia, maxime quando peccata, quae fiunt positis talibus permissionibus, nihil de facto conferunt ad effectum reprobationis : nam quoad haec recte procedebant rationes factae contra secundam sententiam.