Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Utrum reprobatio tollat aliquo modo reprobi libertatem

CAPUT VII. UTRUM REPROBATIO TOLLAT ALIQUO MODO REPROBI LIBERTATEM.

1. In hac quaestione de solis adultis habetur sermo. — Quaestio habet tantum locum in adultis, ut per se constat, quia parvuli non sunt capaces libertatis. Et quantum ad rem attinet, nullam habet difficultatem , suppositis quae diximus. Aut enim agimus de libertate quoad potestatem operandi bonum, vel quoad potestatem vitandi malum, aut etiam committendi illud, vel omittendi necessarium bonum. De potestate committendi malum, vel non operandi bonum, nulla est disputatio : nam hujusmodi actus sine dubio reperiuntur in reprobis: ergo et potestas ad illos. Unde potius quaeri potest, quomodo quoad hos actus non sit necessitas.

2. Igitur quoad aliam potestatem operandi bonum et cavendi malum, quod non sit ablata per reprobationem positivam, probatur aperte ex dictis : quia haec reprobatio supponit malum usum illius potestatis, quia supponit cul- pam praevisam : ergo impossibile est, ut tollat potestatem ad talem usum, alias se ipsam destrueret. Item quoad hoc eadem ratio est de hac reprobatione et de praescientia Dei, quia haec reprobatio supponit praescientiam absolutam futuri eventus : praescientia autem non tollit libertatem vel potestatem ullam , quia supponit effectum futurum et illum videt, sicut futurus est. Ergo similiter, etc. Denique haec reprobatio non habet in hac vita aliquem effectum in ipso homine in ordine ad actus humanos ejus, ut supra ostensum est : ergo non potest dare vel auferre potestatem, neque immutare liberum modum operandi in hae vita.

3. Idem facile potest demonstrari de reprobatione negativa, seu negatione praedestinationis : quia propter illam non privatur homo auxilio sufficiente ad operandum bonum, et vitandum malum, ut in praecedentibus ostensum est: ergo ex parte gratiae non tollitur libertas ad non peccandum. Deinde, per voluntatem non eligendi vel non dandi vocationem congruam, Deus nihil positivum operatur in voluntate humana, quia vohtio Dei solum est de quadam negatione : ergo ex vi illius non mutatur naturalis modus agendi voluntatis humanae : ergo nec necessitatur, nec determinatur ad non operandum bonum, vel ad operandum malum. Manet ergo integra libertas, non obstante reprobatione. Hic vero occurrebat prolixa disputatio cum his, qui docent, physicam praedestinationem voluntatis humanae a solo Deo factam, necessariam esse ad opera peccatorum. Sed de illa controversia nihil in hoe opere tractandum duxi, videantur dicta in hbro secundo de Auxilis.

4. Cum ergo haec, qua ad rem spectant, vera sint, in modo loquendi superest difficultas, an absolute verum sit, esse in potestate hominis, qui damnatur, non solum non damnari, sed etiam non reprobari, imo et non carere praedestinatione. Nam pars affirmativa videtur aperte ex dictis sequi. Et, ut intelligatur difficultas, sumi debet verbum illud, Potest, non tantum in sensu diviso, sed etiam in composito. Quoad hoc tamen est differentia inter reprobationem affirmativam et negativam : nam in positiva supponitur absoluta praescientia futuri eventus, scilicet, perseverantiae in peccato usque ad mortem : et consequenter etiam includitur absoluta voluntas Dei damnandi hominem : et ideo in hac reprobatione manifestum est, factá illa suppositione, non posse cum illa componi contrarium eventum. Hinc ergo fit, in sensu composito ex parte objecti sumpto, ut supra declaravi, illas locutiones esse falsas, idque sine praejudicio libertatis : quia suppositio, quae ponitur, est omnino consequens et nullo modo antecedens, et ita a subjecto ipso nullam tollit libertatem.

5. Idem probatur de negatica. vero in reprobatione negativa secus esse videtur, quia illa nec supponit praescientiam absolutam futuri eventus, neque etiam voluntatem absolutam damnandi hominem : ergo ex vi hujus reprobationis non repugnat, neque implicat contradictionem, quod cum illa simul ponatur, in re ipsa futura salus hominis, cum hoc nec sit contra praescientiam DEI, nec contra divinam voluntatem : ergo loquendo de hac reprobatione, admittendae sunt omnes illae locutiones, etiam in sensu composito, et compositionem ponendo in objecto. (uod si hoc admittatur, sequitur ulterius, in potestate hominis non praedestinati esse, facere, ut sit praedestinatus, juxta illud quod referri solet ex Augustino (sed apud illum non reperitur). S non est praedestinatus, fac ut praedestineris. Est enim consecutio evidens : quia si in potestate hominis est, non esse reprobatum, ergo et esse praedestinatum positive. quia haec duo immediate opponuntur et carentia reprobationis non tollitur, nisi ponendo praedestinationem. Consequens autem repugnat his quae in superioribus dicta sunt. Quia si est in hominis potestate facere ut praedestinetur : ergo est in ejus voluntate, ut in simili argumentatur Augustinus, 1 Retract., cap. 21, et saepe alias : ergo homo per voluntatem suam potest dare causam suae praedestinationi. Ideo enim potest aliquo modo dare suae justificationi et glorificationi causam, quia per potestatem et voluntatem suam cum auxilio divinae gratiae potest aliquid facere, quo justificetur et glorificetur : ergo si potest aliquid facere, quo praedestinetur, poterit esse causa suae praedestinationis, cujus contrarium dictum est.

6. De his locutionibus varii modi dicendi. — De his locutionibus disputant inter se moderni theologi, et aliqui existimant, omnino negandas esse propter rationem factam, et quia dictum est a nobis, reprobationem negativam non habere causam ex parte hominis, sed pendere ex sola libera voluntate Dei : id autem, quod hujusmodi est, non est in potestate hominis constitutum. Alii vero existimant, necessarium esse admittere illas locutiones, quia alias perditio hominis non esset ultimate in ipsum resolvenda, sed in Deum, qui illum non praedestinayit, ac perinde esset non praedesti- nari a Deo, et reprobari, quia aeque impossibilis fieret salus posita, non praedestinatione ac reprobatione positiva. Nec putant hinc sequi, posse dari causam praedestinationis totius, quia semper supponitur praeveniens auxilium ex parte Dei, ut dicere possimus, esse in potestate talis hominis non carere praedestinatione. Sed solum sequitur, esse in potestate hominis facere, ut tale auxilium ad praedestinationem pertineat, et effectum ejus consequatur. Hoc autem omnino verum us auctoribus videtur, quia in potestate hominis est facere, ut illud auxilium sit efficax, quia in postestate hominis est , ut habeat effectum vel non habeat : si autem sit efficax, erit auxilium praedestinationis : ergo est in potestate hominis facere, ut tale sit

7. Haec posterior sententia recte et consequenter defenditur ab his auctoribus, qui praescientiam conditionatam non admittunt; et inter eos illam maxime secutus est Ca. erinus. Qui consequenter asseruit, plures non praeelectos, neque ex determinata intentione Dei, ita efficaciter vocatos, ut infallibiliter converterentur, de facto converti et salvari. Verum tamen haec sententia multa supponit, quae a nobis nullo modo probari possunt. Unum est, non dari preescientiam certam futurorum sub conditione. Aliud est, salvari de facto aliquos homines non praeelectos ad gloriam ante praescientiam absolutam futurorum operum. Tertium est, non praedefinire Deum absolute et in particulari conversionem, et perseverantiam eorum, qui salvandi sunt, ante absolutam praescientiam ejus. Nisi enim haec omnia supponantur , seu contraria ut vera recipiantur, repugnantiam involvit illa sententia ut rationes factae ostendunt.

8. Conclusio. — Dico ergo, non esse in potestate hominis, cum non electione divina, seu cum non praedestinatione, aut (quod idem est) cum reprobatione negativa, actu ponere seu componere suam aeternam salutem. Haec resolutio facile constabit explicando magis fundamentum prioris opinionis, et alterius fundamento satisfaciendo. Ut ergo ratio illius sententiae comprehendatur , est prae oculis habenda illa distinctio de reprobatione positiva et negativa. Quia non reprobari positive eodem modo est in potestate hominis, quo non condemnari, vel salvari, quia jam ostendimus, in hac materia optimum argumentum sumi ab ipsa damnatione ad reprobationem positivam, quia haec non opponitur immediate praedestinationi, sed approbationi, seu glorifica- tioni. At vero reprobatio negativa immediate opponitur praedestinationi , et ideo non magis potest esse in libera potestate hominis una, quam alia. Ex quo aperte sequitur, facta suppositione non praedestinationis , non posse simul cum illa componi salutem hominis, quae solis praedestinatis contingit.

9. Difficultati satisfit. — Ad difficultatem autem positam respondetur, quamvis non supponatur absoluta scientia in Deo, neque etiam decretum expellendi a Regno hujusmodi personas, supponi tamen scientiam conditionatam, quae adjuncta voluntate permittendi lapsum, seu non dandi tale auxilium, quod futurum esse congruum praescitur, transit in absolutam, et hoc satis est, ut effectus sit in- fallibilis. Neque inde sequitur, Deum ex se, et ex voluntate sua reprobare hujusmodi homines positiva reprobatione, sed solum sequitur, ex se non praedestinare, et velle permittere culpam, quod verum est nullumque habet inconveniens. Denique parum refert, quod sit in potestate hominis actu operari cum auxilio justificante Dei, et quod si id faciat, auxiium jam erit congruum et efficax. Nam cum Deus praeviderit hominem non fuisse usurum tali potestate, simul cum illa potestate est infallibile tale auxilium non futurum congruum, nec efficax. Non est autem in hominis potestate facere. ut Deus sibi praeparet illud auxilium, quod novit futurum esse congruum, sed hoc omnino pendet ex libera Dei voluntate.

PrevBack to TopNext