Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SEXTUS. DE NONNULLIS COMPARATIONIBUS INTER PRAEDESTINATOS ET REPROBOS, SEU INTER PRAEDESTINATIONEM ET REPROBATIONEM.

Postquam de praedestinatione et reprobatione sigillatim diximus, superest ad hujus operis complementum, ut illas inter se conferamus, vel personas quae praedestinatae , vel reprobae determinantur, quoad aliquas nimirum conditiones, vel proprietates, quae ad per- fectiorem cognitionem supernaturalis providentiae conducunt. In personis autem praedestinatis, et reprobis tria occurrunt, in quibus possunt comparari, videlicet dona gratiae hujus vitae, certitudo salutis aeternae, et numerus seu multitudo hominum utriusque ordinis. In Praedestinatione vero, et reprobatione considerari possunt ea, in quibus convenire, et differre videntur, et quomodo ad totam supernaturalem providentiam comparentur.

PrevBack to TopNext