On this page
Caput 1
Caput 1
Utrum praedestinatus semper in hac vita recipiat majora dona gratiae, quam reprobus
1. Dubitandi ratio. — Ratio dubitandi est, quia dona gratiae aut sunt gratia sanctificans cum habitibus infusis, aut actus virtutum pertinentes ad gratiam cooperantem, vel vocationes, et auxilia gratiae operantis. In his autem omnibus interdum videntur excedere reprobi praedestinatos. Primum patet, quia interdum reprobus consequitur in hac vita majorem sanctitatem pro aliquo tempore, quam praedestinatus in tota vita. Quod patebit facile conferendo adultum aliquo tempore vitae sancte operantem, et postea in peccato morientem, cum infante baptizato, et cum sola gratia baptismali mortuo. Unde idem est evidens de actibus bonis: nam interdum aliquis salvatur cum una tantum contritione, vel attritione, alii vero damnantur, quia saepius, et multos vitae tempore insignes actus virtutum operati sunt. Ex quo etiam constat, idem dicendum esse de auxiliis operantis gratiae : tum quia illi actus ab hujusmodi auxiliis procedunt : tum etiam quia reprobi interdum efficaciter vocantur ad statum perfectionis, verbi gratia, ad quem praedestinatus non vocatur: ergo, etc. Propter quod hanc partem absolute affirmare videntur Sotus, 1, de Nat. et Grat., cap. 16, Vega, lib. 6, in Tridentin., cap. 9. Et maxime hoc sentiunt, qui putant dari causam praedestinationis, vel aliquos non praeelectos salvari, praecipue illi, qui simul negant conditionatam praescientiam, et physicam praedeterminationem non admittunt.
2. In contrarium ratio. — In contrarium vero est, quia prima ratio in ordine executionis, propter quam hic salvatur, et non ille, est, quia DEUS huic praestare voluit specialem misericordiam, et non alteri, juxta illud : Cuus vult miseretur, et quem vult, indurat, ad hom. 9. Haec autem misericordia consistit in collatione alicujus specialis gratiae, obduratio vero in negatione similis gratiae, ut docuit Augustinus 1, ad Simplicianum , quaestione secunda. Ergo praedestinatus, et reprobus semper sunt ita impares, ut praedestinatus excedat n speciali dono gratiae. Hic autem excessus in duobus consistere videtur. Unum est, quia praedestinati voluntas quodam speciali modo praeparatur quo non praeparatur voluntas reprobi, ut late Augustinus de Praedestinat. Sanctor., cap. 6, 8, 10 et 16, et saepe alias. Prosper, libro secundo, de Vocatione Gentium, c. 8, alias 23, et ad Genuenses, responsione 3, et ad Gallos, responsione 5. Idem sentit Gregorius, homil. 30, in Evangelia. Aliud est perseverantiae donum, quod praedestinato datur, non vero reprobo : est autem illud speciale donum gratiae, ut late Augustinus, toto libro de Bono persever. Et docuit Innocentius, 1, Epist. 94, inter Epistolas Augustini, et Coelestinus, Epist. ad Episcopos Galliae, cap. 7, et tandem Concilium Tridentinum, sess. 6. Propter quae alii moderni theologi partem hanc etiam esse censent.
3. Ut veram resolutionem hujus quaestionis breviter tradamus, oportet distinguere ea, quae per se, ac necessario sequuntur ex praedestinatione, ab iis, quae sunt quodammodo per accidens, quatenus non sequuntur ex ratione praedestinationis ut sic. Quia nimirum, licet ex hac, vel illa praedestinatione magis, vel minus perfecta sequi possint, per se tamen ad praedestinationem ut sic necessaria non sunt. Prioris generis sunt justificatio aliqua (sub qua comprehendo aliam vocationem efficacem, quatenus ad justitiam fuerit necessaria) et perseverantia usque ad mortem in justitia : nam haec duo suffticiunt, ut praedestinatio compleatur. Posterioris generis sunt abundantiora dona gratiae, sive habitualis, sive actualis, quia sine his potest praedestinatus salvari, nisi fuerit adeo excellens terminus praedestinationis ejus, ut his omnibus indigeat. Comparatio ergo ut sit doctrinalis, et possit sub scientiam cadere, debet fieri in his, quae sunt per se, nam in his, quae sunt per accidens. potest esse magna varietas.
4. Prima conclusio. — Unde imprimis dicendum est, in posterioribus donis gratiae posse reprobum superare multos praedestinatos. Hoc probat discursus primo loco in ratione dubitandi positus. Et praeterea probatur inductione. Nam Lucifer in majori gratia creatus fuit, quam ullus sanctorum angelorum. In hominibus etiam est per se clarum. Ratio vero est jam tacta, quia cum illa dona non sint necessaria in illa abundantia, et perfectione ad praedestinationem ut sic, non est necesse dari omnibus praedestinatis : et cum alias sola non sufficiant ad salutem aeternam sine perseverantia, possunt pro Dei arbitrio communicar; reprobis : nam licet illi absolute, et simpliciter praedestinati non sint, possunt tamen esse praeordinati, et praefiniti ad aliquem gradum gratiee in hac vita obtinendum : nihil ergo impedit, quominus in his beneficiis aliquando reprobus superet praedestinatum.
5. Secunda conclusio.— Secundo dicendum, praedestinatum semper recipere aliquod donum gratiae, quod non communicatur reprobo, ratione cujus caetera dona, etiamsi in entitate sua vel non majora, vel etiam minora esse videantur, in ordine ad consequendam salutem, sunt efficaciora, atque adeo in ratione gratiae, et beneficii majora. Hanc assertionem probant rationes posteriori loco propositae. Et explicatur praeterea breviter. Nam imprimis praedestinatus perseverat usque ad mortem in gratia, et non reprobus : hoc autem speciale DEI donum est, ut est certum, et breviter probatum jam est. Est autem advertendum, ex hoc non sequi, praedestinatum necessario excedere in aliquo dono intrinseco, quod illi inhaereat: nam hoc non est semper necessarium ad perseverandum, ultra communem gratiam justificantem : sed sufficit specialis providentia Dei, vel auferentis occasiones pravas, et impedimenta salutis, vel ordinantis, quovis modo, ut mors in bono statu homini contingat, juxta illud : Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus. Atque ita salvatur parvulus cum sola gratia baptismah, et recipit donum perseverantiae, non per novum intrinsecum donum illi inhaerens, quia nec esse potest habitus, vel intentio ejus, ut per se notum est, nec actualis motio, quia parvulus non est capax ejus, nec illa indiget; erit ergo specialis DEI providentia circa mortem ejus, quae de facto magis illi prodest ad aeternam salutem consequendam, quam prosint alicui adulto multa bona opera, et magnum gratiae augmentum, in quo tandem non perseverat. Eademque differentia inter adultos facile considerari potest.
6. Secundo spectat ad hoc discrimen aliqua vocatio speciali modo efficax, quae praedestinato datur, et non reprobo, de qua saepe loquitur Augustinus, in citatis, et in aliis locis, et eam vocat altam, atque secretam. Ejusque illustre exemplum in angelis invenitur : nam in primo instanti creationis omnes receperunt vocationem congruam, ut se disponerent ad primam justitiam : in secundo vero, in quo perfecte deliberaturi erant, ut viam suam consummarent, praedestinatis data est vocatio efficax, aliis vero non est data : et ex differentia in hoc dono orta est etiam differentia in aeter- na salute. Inter homines etiam hoc considerare licet, maxime in duobus jam morti vicinis, et existentibus in peccato mortali, nam uni aliquando datur vocatio efficax ad poenitentiam, alteri non datur, et statim ambo moriuntur. Est ergo necessaria haec diversitas, quia actualis conversio (juxta veram doctrinam), non fit sine vocatione efficaci.
7. Quaestio. — Hic autem occurrebat quaestio. an necessarium sit in his eventibus, praedestinatum excedere reprobum in aliquo majori auxilio gratiae intrinseco, vel saltem in aliqua majori providentia, qua tollantur impedimenta conversionis, ita ut simpheiter verum sit dicere, praedestinatum in ea occasione recipere majus auxilium. Sed quia rem hane ex professo tractavi, libro tertio de Auxilus, capitibus 20 et 21. Respondeo distinguendo de auxilio actuali concomitante et per modum concursus, seu actualis influxus et de auxilio praeveniente, seu per modum principii. Nam de priori dicendum est, semper praedestinatum excedere in aliquo hujusmodi auxilio, quando caetera aequalia sunt, quia semper excedit in aliqua conversione, vel bona dispositione ultima, quae non habetur sine hoc auxilio, neque hoc auxilium datur sine illa. At vero de alio praeveniente auxilio id non est per se necessarium, quia sitale majus auxilium esset necessarium per se et ex parte principii ad actualem conversionem, qui illud non haberet, non acciperet sufficiens auxilium ad conversionem, quia deest illi aliquid, quod per se necessarium est et non est in potestate ejus, cum ad gratiam vocationis pertinere dicatur. Item quia, vel ille, qui recipit majus auxilium, potest nihilominus non converti, vel non potest. Secundum dici rion potest, juxta Concilium Tridentinum, sess. 6, can. 4, quia talis praemotio tolleret libertatem, est enim antecedens. Si vero dicatur primum: ergo cum illo eodem auxilio stat unum converti et non alium : non ergo requiritur majus in eo qui convertitur.
7. Nihilominus tamen, ut in ultima parte conclusionis insinuavi, tale auxilium in eo, qui convertitur, habet rationem majoris benefici, majorisque gratiae. Sunt enim haec duo valde diversa, esse majus auxilium et esse majus beneficium. Nam majus auxilium significat, esse majus principium et potentius ad operandum, quod non semper habet vocatio congrua, ut ostendi. At majus beneficium solum dicit, quod tale auxilium detur ex majori dilectione Dei et ideo conferatur in ea opportunitate et tempore, quod Deus praenovit fore accommoda- tum, ut in illo infallibiliter habeat effectum : in hoc excedit praedestinatus reprobum quantum ad illam vocationem, ex qua saltem pendet ultima salus.