On this page
Caput 2
Caput 2
Quomodo numerus praedestinatorum et reproborum certus sit
1. Supponimus utrumque numerum esse certum. Nam de Praedestinatis ait Paulus 2, ad Timoth. 2: Firmum fundamentum Dei stat, novit Dominus, qui sunt ejus; et Ecclesia in quadam oratione dicit : Deus, cui soli cognitus est numerus electorum in eterna felicitate locandus. Eademque ratio est de numero reproborum, quia scientia Dei est aeterna, sive bona, sive mala, quae in tempore eventura sunt, illi sunt ab aeterno certa. Unde in hoc non potest esse dissensio inter Catholicos, quamvis aliqui oppositum tribuant Catherino et Massiliensibus. Sed illi in alio sensu locuti sunt, ut constabit.
2. Potest vero objici, quia praedestinatio et reprobatio non est certa et infallibilis : ergo nec numerus potest esse certus. Antecedens patet, quia quod est infallibile, est inevitabile, quod inevitabile necessarium, sed haec non possunt tribui praedestinationi vel reprobationi: ergo neque illud. Hoc solum propono ad explicandos terminos. Nam certum et infallibile connotant habitudinem ad scientiam : et ideo simpliciter et sine distinctione tribui possunt, et debent praedestinationi, et numero praedestinatorum, anevitabile autem et mecessarium dicunt habitudinem ad causalitatem et effectum, et ideo non sunt admittenda sine distinctione sensus compositi et divisi, in sensu declarato in superioribus. Unde id, quod est certum, non semper est simpliciter inevitabile in ordine ad suam causam proximam, sed solum ex suppositione, quod jam sit causa praevisa hoc faciens, quae est illa suppositio, de qua dixit Aristoteles : Quod est, quando est, necesse est, esse.
3. Dubium. — Prima opinio. — Hoc ergo posito, dubitant theologi de modo hujus certitudinis. In quo Catherinus distinxit inter numerum preedestinatorum et salvandorum, et de priori dixit, esse certum in decreto voluntatis divinae: imo et esse necessarium, ut supra vidimus : de posteriori autem dixit non esse certum in voluntate Dei, sed in sola praescientia omnium actionum humanarum, a princi- pio vitae usque ad finem. In qua sententia videntur fuisse Massilienses, ut colligitur ex Epistola Hilarii ad Augustinum, in ilhs verbis : Zllud pariter non accipiunt , ut eligendorum, recipiendorumque esse definitum naumen velint, scilicet, in decreto voluntatis Dei, ut Augustinus docebat. Unde a fortiori idem dicunt hi auctores de numero reproborum.
4. Impugnatur haec opinio. — Haec vero opinio supponit imprimis malam divisionem in numerum salvandorum et praedestinatorum, contra quam supra ostendi, omnes salvandos esse praedestinatos. Deinde supponit duo principia falsa. Unum est, non omnes, qui salvantur, esse praeelectos : aliud est, Deum non praescire sub conditione futura contingentia, priusquam circa salutem hominum aliquid decernat: et ideo non oportet plura contra hanc sententiam dicere.
5. Alii ergo moderni acriter impugnantes hanc opinionem, in aliam extremam inciderunt, dicentes. Utrumque numerum, tam praedestinatorum, quam reproborum esse certum in decreto quodam voluntatis Dei, quod antecessit omnem praescientiam futurorum, tam absolutam, quam conditionatam. Verumtamen haec opinio satis in superioribus impugnata est : quia neque circa reprobos Deus potuit convenienter habere tale decretum ante praescientiam absolutam, nisi velimus Deum facere auctorem totius mali, neque etiam locum habet tale decretum circa praedestinatos ante praescientiam conditionatam, nisi laedatur hbertas arbitrii. Denique unusquisque juxta modum praedestinationis , quem fingit , tale etiam admittit fundamentum hujus certitudinis : et ideo necesse non est per singulas opiniones discurrere, aut impugnare illas, quia ex fundamento, id est, ex modo praedestinationis expugnandae sunt.
6. Prima assertio. — Nos igitur ex modo praedestinationis, quem posuimus, consequenter dicimus, in numero praedestinatorum duo considerari posse, scilicet, ut non sit major et ut non sit minor. Dico ergo primo. Ex vi illius decreti, quo Deus eligit ad gloriam tales personas, certum est numerum praedestinatorum esse futurum in tanta multitudine et non in minori. Probatur, quia cum sit absolutum decretum, deficere non potest. Haec vero certitudo non repugnat libertati praedestinatorum, propter scientiam conditionatam, quam supponit, ut saepe declaravi.
7. Secunda assertio. —Secundo dico, quantum ad aliam partem, quod scilicet ille nume- rus non sit futurus major, certitudo sumenda est ex alia voluntate, qua Deus statuit non ehgere plures, nec praeparare aliis media efficacia, quia ante hanc voluntatem in nullo principio est infallibilis negatio majoris numeri. Unde consequenter fit, ut in hac posteriori yoluntate, supposita etiam conditionata praescientia et voluntate creandi tantam multitudinem angelorum, vel hominum, sit etiam certus reproborum numerus, non propter efficaciam talis voluntatis, quam positive habeat circa effectus reprobationis, vel circa culpam, quae est causa eorum: sed propter scientiam conditionatam, cum decreto permittendi conditionem, ut supra etiam declaratum est.
8. Ex quo tandem intelligitur differentia, quam D. Thomas, hic art. 7, ponit inter numerum praedestinatorum et reproborum. Nam priorem dicit esse certum ex singulari quadam predefinitione divina, ita enim et merito vocavit praeelectionem DEI. Posteriorem etiam dicit non esse certum ex tali praefinitione. Quaeri vero potest, an sit ex aliqua. In quo distinguendum est (cum Cajetano ibi) de reprobis, ut sint homines, vel angeli: vel ut sint reprobi. Nam priori modo numerus eorum est certus ex aliqua praefinitione Dei, id est, ex aliqua absoluta voluntate Dei: nam ille effectus talis est, ut DEUS illum facturus sit, et magna ex parte ipse solus: unde talis etiam est, ut ex se, et absolute possit eum velle. Non existimo autem, etiam in hoc esse eequalitatem inter reprobos et praedestinatos (licet oppositum censeat Cajetanus,) nam praedestinatorum numerus per se praefinitus est, reproborum autem propter bonum ipsorum praedestinatorum, ut expresse ibi docuit divus Thomas, et fuit sententia Augustini 4, contra Julianum, cap. 4; et ideo illa prior voluntas merito vocatur singularis praefinitio. Ut autem tales homines, vel angeli reprobi sint, non.est certus eorum numerus ex praefinitione talis effectus, sed ex permissione, supposita conditonata praescientia, ut supra declaratum est. Dico autem non esse certum hunc numerum ex praefinitione talis effectus, nam si quis vocet praefinitionem, voluntatem, quam Deus habuit non praeeligendi hos homines, nec praeparandi eis auxilia congrua, etiam est certus ille numerus ex vi talis praefinitionis. Modus tamen loquendi est improprius et minime usitatus, quia cum illa voluntas non sit de effectu positivo , sed tantum de quadam negatione, ad permissionem potius pertinere censetur.