On this page
Caput 3
Caput 3
Sit ne major numerus praedestinatorum, an reproborum
1. Omnes qui lethali peccato e vita discedunt, sunt reprobi. — Prima collatio. — Suppono, omnes, qui moriuntur, vcl terminant vitam suam in mortali peccato, esse reprobos. Ne oporteat hic impugnare errores asserentium, vel omnes, vel aliquos damnatorum aliquando fore salvandos, et consequenter jam esse praedestinatos, ex quo non parum augeretur praedestinatorum numerus. Sed quod posuimus, est de fide: et errores illi, in materia de Purgatorio. et aliis locis ex professo impugnantur. Hoc ergo posito, plures comparationes hic fieri possunt. Prima est inter solos angelos, an plures fuerint praedestinati, quam reprobi. Ad quam theologi communiter affirmative respondent cum S. Thoma, 1 part., quaest. 63, art. 9, ad 1, quod juxta unum probabilem sensum significatur in Apocal. cum dicitur, Draconem traxisse secum tertiam partem stellarum. Rationem infra insinuabo.
2. Secunda collatio. — Secunda comparatio est inter homines, absolute de omnibus loquendo, qui a principio mundi usque ad finem fuerunt et futuri sunt. Et hoc modo est communis et vera sententia, numerum reproborum esse majorem. Quae sumitur ex illo Matth. 1: Arcla est via, que ducit ad vitam, pauci sunt qui intrant per eam. Ob hanc enim causam solent in Scriptura electi paucorum nomine significari. Quomodo multi intelligunt illud Psalm. 17: A paucis de terra divide eos - et illud Eccles. 17: De negligentia tua purga te cum paucis. Unde 4, libro Esdrae, c. S, dicitur: Hoc sceculum fecit Deus propter multos, futurum autem propter paucos.Et infra clarius: Multi guidem creati sunt, sed pauci salvabuntur. (Qui hiber licet non sit canonicus, habet tamen magnam auctoritatem. Et ibidem declaratur exemplo. Sicut terra (inquit) dat multam materiam, ea qua fiant fictilia, paucam vero ex qua fiant aurum et argentum, etc. Nam propterea foret comparantur gemmis et lapidibus pretiosis, quia sicut haec sunt rara, ita etiam illi.
3. Deinde quasi inductione id faeile ostendi potest. Quia si consideremus statum hominum usque ad CHRISTI adventum, in eo rara erat cognitio DEI et sanctificatio. Post Christ au- tem adventum innumerae rationes, vel non credunt, vel etiam nondum audierunt Evangelium: et ex his, qui credunt, magna pars condemnatur, ut statim dicam: ergo pensatis omnibus, sine dubio est multo major numerus reproborum. Rationem autem reddit divus Thomas, 1 part., quaest. 23, art. 7 et 1, 2, q. 1, art. 2, ad 3. Primo ex conditione humanae naturae quae composita est ex appetitibus quodammodo contrariis, et objecta, quae possint inclinare ad malum, sunt magis familiaria et proportionata. Ad quod accedit deordinatio relicta a peccato originali : propter quod supra dicebamus, originale peccatum esse causam aliquo modo, vel occasionem reprobationis multorum hominum. Deinde sumi potest ratio ex altitudine et excellentia finis, ad quem consequendum homo ordinatur per media, quae multum etiam excedunt vires hominis, praesertim lapsi. Quae rationes sunt optimae ex parte hominis: tamen ex parte Dei profundum est hoc consilium sapientiae ejus, neque aliud dicere possumus, nisi per hoc ostendere voluisse Deum excellentiam gratiae suae in electis, ut Paulus significavit.
4. Tertia collatio. — Prima sententia. — Tertia comparatio est inter homines fideles, seu Christianos, an plures salventur, quam damnentur, vel e converso. In qua re sunt diversae sententiae. Quidam pie credunt plures salvari ex his: quod tenuit Sylvester in Rosa aurea, circa Dominicam Septuagesimse, in fine. Et solet ad hoc afferri parabcla Matthaei 21. Ubi in convivio Patrisfamilias unus tantum inventus est carens veste nuptiali, Matth. autem 21, ex decem virginibus quinque fuerunt fatuae et quinque prudentes. Congruentia vero esse potest, quia ex Christianis plures moriuntur, receptis Sacramentis, quorum virtute facile justificantur: ergo verisimile est plures ex his salvari.
5. Posterior verior. — Contraria sententia communior est, nimirum, ex Christianis plures esse reprobos, quam praedestinatos. Quod aperte affirmat D. Gregorius, hom. 19, in Evang., et Augustinus, lib. 3, contra Cresconium, cap. 66, et lib. 4, c. 53, ita exponens parabolam de tritico et palea. Nam per arcem (ut ait) significatur Ecclesia, et per paleam significantur reprobi: constat autem majorem esse multitudinem paleae, quam tritici. Idem sentit Cbrysostomus, hom. 40, ad populum, et 65, in Matth. Glossa et expositores communiCter, circa illa verba Matth. 12 et 22: sunt vocati, pauci vero electi : et circa parabo- lam de semente, cujus tantum quarta pars fructum attulit. Luc 8. Denique Cajetanus exponens dictam parabolam de Virginibus, dicit, etiam ex illis, qui in Ecclesia mediocriter vivunt, et aliquam curam habent conscientiae suae, dimidiam partem damnari: quod valde rigorosum est. Rationes, seu signa hujus excessus sumuntur ipsa experientia, et usu quotidiano et propensione ad pravos mores. Nam sine dubio plures ex Christianis male vivunt, et raro perseverant in statu gratiae, et verisimile valde est ita mori, sicut vivunt.
6. Res quidem dubia est. Mihi autem videtur distinctione utendum. Possumus etiam Christianorum nomine intelligere omnes illos, qui nomine CHRISTI gloriantur, profitenturque se in illum credere, cum tamen inter eos multi sint haeretici et apostatae, ac schismatici. Et loquendo in hac generalitate probabile mihi est, majorem esse numerum reproborum: et hoc modo intelligo omnia, quae in secunda opinione afferuntur. Confirmarique potest , quia haeretici et apostatae semper fuerunt in magno numero, quia adjuncto numero impiorum fidelium male morientium, plane excedit numerum sancte morientium. At si per Christianos intelligamus solos illos, qui intra Ecclesiam Catholicam moriuntur, verisimilius mihi est plures illorum salvari, in lege gratiae. Ratio est, quia imprimis ex his, qui moriuntur ante adultam aetatem, maxima multitudo decedit cum Baptismo: ex adultis vero, licet major pars hominum saepius moraliter peccet, tamen saepius resurgunt, et ita cadendo et resurgendo vitam transigunt. Tandem vero in fine pauci sunt, qui per Sacramenta non praeparentur ad mortem et de peccatis doleant, saltem per attritionem: hoc autem suffticit, ut in eo tempore justificentur. Et postquam justificantur, facile solent illo parvo tempore perseverare sine novo peccato mortali: ergo pensatis omnibus, verisimile est plures ex his Christianis salvari.
7. Quarta comparatio. — Quarta comparatio fieri potest inter totum numerum reproborum et praedestinatorum, prout ex angelis et hominibus constat. Item fieri potest angelorum ad homines, sive inter reprobos inter se, sive inter Praecestinatos. Totam vero hanc comparationem existimo nobis esse ignotam, quia neque in Scriptura, neque in Patribus abquod principium habet et conjecture non possunt esse nisi infirma. Totumque pendet ex illa quaestione, an numerus angelorum, quem Deus creavit, sit major, vel minor, quam totus nu- merus hominum multiplicandus usque ad diem judicii. In qua ego nihil certum neque satis probabile affirmare possum : tractari vero solet in materia de angelis, et ideo illam omitto.