On this page
Caput 4
Caput 4
Quomodo ratio divinae providentiae supernaturalis ex praedestinatione et reprobatione compleatur
CAPUT IV. QUOMODO RATIO DIVINAE PROVIDENTIAE SUPERNATURALIS EX PRAEDESTINATIONE ET REPROBATIONE COMPLEATUR.
1. In hoc capitulo ad brevem summam redigam, quae in discursu hujus operis dicta sunt, totamque rationem supernaturalis providentiae circa intellectuales creaturas ante oculos proponam, et obiter insinuabo nonnulla alia, in quibus praedestinatio et reprobatio conveniunt aut differunt. Principio autem supponendum est, hanc rationem providentiae non intelhgi in Deo, donec aliquod decretum liberum habere intelligatur : quia providentia dicit habitudinem ad futuros effectus, qui liberi sunt et. consequenter a Dei voluntate, ejusque decreto libero veniunt ;: Ergo non incipit providentia, donec DEUS aliquod decretum liberum habere intelligatur.
2. Providentia divina supponit perfectam scientiam rerum omuium possibilium.—bDeinde statuendum est, divinam providentiam supponere perfectam scientiam rerum omnium possibilium, quia voluntas supponit cognitionem : cum ergo providentia vel includat, vel supponat liberum voluntatis decretum circa creaturas, necesse est ut earum scientiam et cognitionem supponat, ergo saltem supponit scientiam simplicisintelligentiae rerum possibilium, nam haec maxime necessaria est, et prima omnium, quas Deus de creaturis habet.
3. Providentia Dei supponit praescientiam effectum futurorum. — Addendum vero est, providentiam Dei etiam supponere praescientiam conditionatam omnium effectuum futurorum, seu qui emanaturi essent a quacumque causa, etiam libera, si cutm his, vel illis circumstantiis ad operandum applicaretur. Nam haec scientia ex infinita perfectione divini luminis intellectualis convenit Deo, et ad exactam perfectionem providentiae ejus necessaria est, alioqui non posset ex se disponere et praetinire ea, quae a liberis causis creatis pendent, nec posset liberum hominis arbitrium efficaciter, et ex absoluta intentione ad liberum actum in particulari movere, salva ejus libertate, quod absurdum est. Neque oportet nunc tractare de modo hujus praescientiae, an scilicet sit in physica determinatione possibili, vel alio modo: haec enim quaestio alterius consideraüonis est. Nune vero solum supponimus id, quod a nemine negari potest, ante omne decretum liberum habere Deum in sua praescientia media, de quibus certe novit, quod si illa applicare velit, infallibiliter et efficaciter evenient tales vel tales efectus liberi: ac proinde illa media talia esse, ut libertatem non tollant, nec usum ejus impediant. An vero physica praedeterminatio talis sit, alterius negotii est.
4. Quaedam signa rationis in mente Det ponunt theologi. — Ultimo ex dictis supponitur, ad explicandum modum divinae pradestinationis et reprobationis recte distingui a gravioribus theologis quaedam signa rationis in mente Dei. Nam, licet in Deo secundum se nihil sit prius et posterius secundum rem: tamen in objectis ipsis invenitur aliquis ordo, ratione cujus, sicut in Deo distinguimus plures actus secundum rationem nostram, ita etiam unum concipimus ut priorem alio. Ut, verbi gratia, quia creatura prius, magisque necessario est possibilis, quam futura, ideo prior intelligitur esse scientia simplicis intelligentiae, quam voluntas, vel scientia rei futurae. Item, quia voluntas non fertur nisi in rem cognitam, scientia rei censetur aliquo modo prior quam voluntas ejus. Ac denique, quia Deus perfectissime operatur propter finem, ideo intentio finis concipitur ratione prior quam electio mediorum, et quia praemiat propter meritum, et punit propter delictum, ideo praescientia seu judicium de merito, aut delicto antecedere intelligitur, voluntatem dandi praemium, aut poenam. Et ita loquitur passim Augustinus, praesertim, q. 2, ad Simplicianum , et toto libro de praedestinatione Sanctor., et Prosper in epistola ad eumdem Augustinum.
5. Duplex ordo distinguendi; alter intentionis, alter executionis in Deo ponitur. —Ex quo tandem colligimus et supponimus in divina voluntate duplicem habitudinem seu ordinem distinguendum esse: alter est intentionis et alter executionis. Nam in his quae inter se subordinantur tanquam finis et media, finis est intentione prior et executione posterior, et media ipsa inter se etiam subordinantur: unde illud, quod proximius operatur ad consecutionem, est etiam intentione prius et executione posterius, quam medium remotius. Quia ergo Deus perfectissimo modo operatur propter finem, ideo ante voluntatem, qua exequitur media, intelligitur praeintendere finem, et consequenter intentio talis finis intelligitur prior consecutione ejus. Et quia ipsa etiam executio finis est per voluntatem Dei, ideo necesse est in ipsamet divina voluntate intendentem voluntatem ab exequente distinguere: eademque ratio est de singulis mediis, ut inter se observant similem subordinationem: atque ita fit, ut series intentionis distincta sit a serie executionis et ratione prior. Quod maxime ad intellHigendam praedestinationem necesse est observare: quia praedestinationis ratio potissime ad ordinem intentionis spectat: nam ex praedestinatione oritur talis mediorum executio, quae finis consecutionem infallibiliter habeat adjunctam.
6. Prima conclusio. — His positis, asserimus primo, divinam praedestinationem initium sumpsisse ab efficaci intentione Dei, qua statuit tot ac tales homines vel angelos ad beatitudinis praemium et haereditatem, in tali perfectione seu gradu et ordine infallibiliter obtinendum ordinare seu destinare. Quod enim Deus hunc finem intenderit, ex dictis constat, quia propter illum voluit eis conferre media. Quod autem illa intentio absoluta et efficax fuerit, ostendit et declarat satis modus providentiae circa praedestinatos, quia efficax est et specialis dilectionis circa illos: intentio autem est proportionata electioni mediorum, quia est fundamentum seu ratio illius. Atque hunc actum voluntatis iDei vocat Paulus ad Rom., 8 cap.: Propositum Dei, secundum quod vocantur illi sancti, quibus onmnia cooperantur àn bonum. Eumdem actum vocat dilectionem Dei, quia Jacob dilexit, ad iRoman. 9. Eumdem denique vocat electionem, qua clegit nos àn Christo, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in chaTitate: ad Ephes. 1. Unde omnes praedestinati, seu omnes qui salvandi sunt, quasi per antonomasiam vocantur in Scriptura, Electi qui perire non possunt, ut sumitur ex Matth., 25, et expendit Augustinus, de Correptione et Gratia, cap. 1 et sequentibus, de praedestinatione Sanctorum, capite decimo, de Bono perseverantiae, capite decimo-quarto.
7. Deus angelis et hominibus dilectis media gratiae contulit, quae noverat esse in eis efficacia. —Secundo, ex hac intentione voluit Deus omnibus et singulis angelis et hominibus sic diilectis ea media gratiae conferre, quae per scientiam conditionatam praenoverat futura esse in ceis efficacia, seu infallibiliter habitura effectum intentum, si eis darentur. Quilibet enim sapiens gubernator, seu prudens artifex, vel agens a proposito, ita operatur: multo ergo magis Deus, cujus intentio et voluntas absoluta frus- trari non potest. Et inde nascitur vulgaris illa providentia circa praedestinatos, quam Christus significavit, cum dixit : NVemo rapiet eas de manu mea, et cum dixit: Ut in errorem inducantur, si fieri possit, etiam electi. Et, propter electos breviabuntur dies illi et similia sunt multa in Scriptura. Et ex effectibus divinae gratiae attente consideratis hoc fere potest experimento cognosci.
8. Unde etiam intelligitur, in ipsamet universali rerum procreatione, dispositione et gubernatione eam seriem et modum elegisse Deum, quae aptissima et convenientissima esset ad infallibilem consecutionem finis intenti, circa salutem ultimam electorum. Sic enim Patres saepe dicunt, omnia esse propter electos, sicut Paulus aiebat: S'eomnia sustinere propter electos , ut et ipsi salutem consequantur. Qui etiam 1, ad Corint. 3, propterea dixisse videtur, Omnia esse preedestinatorum seu electorum, vel eorum qui justitiam assequuntur, et in ea perseverant, quia ad hunc finem omnia sunt a Deo creata et disposita. Cum ergo Deus per scientiam simplicis intelligentiae praecognosceret varios et innumeros modos, quibus posset res hujus universi disponere et gubernare, hunc eligit, quem saluti electorum vidit esse aptissimum. Et in eo non tantum causas extrinsecas et universales in suoordine sutlicientes disposuit, sed etiam in particulari elegit et statuit modum applicandi hujusmodi causas unicuique electo, per auxilia tam interna quam externa, quae praenovit infallibiliter habitura effectum. Atque ita consummavit omnium electorum praedestinationem, cujus executio in tempore incipit a vocatione unicuique proportionata, ad quam sequitur justificatio et fructus ejus, qui sunt bona merita, cum perseverantiae dono usque ad consecutionem gloriae. Quae omnia singulis distribuuntur juxta propositum electionis Dei, si primariam radicem et intentionem spectemus, quamvis in re ipsa et in ordine executionis, post primam vocationem caetera frequentius dentur juxta uniuscujusque dispositionem ex priori gratia conceptam.
9. Tertia conclusio.— Deus ad beatitudinem non solum angelos et homines, sed plures etiam alios qui beatitudinem non consequuntur procreavit. — Tertio non solum statuit Deus ad certitudinem procreare eos angelos, vel homines, quos efficaciter dilexit et praeelegit, sed etiam plures alios, qui de facto aeternam beatitudinem non consequuntur. Circa quos ita se gessit Deus, ut eos etiam in quodam primo signo rationis, vero ac proprio actu intentio- nis voluerit ad beatitudinem consequendam procreare et ordinare. Nam certum est, Deum ex se velle omnes salvari, ac proinde omnes homines esse ad gratiam et gloriam ordinatos, nullumque procreatum esse, ut solis naturalibus bonis, aut beatitudine frueretur. Haec ergo ordinatio ad supernaturalem finem ex praedicta voluntate praecessit, quae proinde necessario esse debet verus, ac proprius actus voluntatis Dei. Non est tamen omnino absolutus et efficax, quia non simpliciter statuit Deus tales homines beare, alioqui ita fieret, sed soIum id voluit cum hac limitatione et conditione, scilicet, quantum ex parte sua necessarium est, seu nisi homines ipsi, vel angeli impedimentum ponerent.
10. Talis actus in ordine ad ipsum. — Deum est absolutus. — Quocirca licet talis actus non fuerit simpliciter et omnibus modis absolutus, et efficax in ordine ad finem secundum se spectatum, et respectu omnium causarum et conditionum, a quibus illius consecutio pendere potest : nihilominus in ordine ad ipsum Deum fuit aliquo modo absolutus, quia revera ex parte sua intendit talem finem illis hominibus et consequenter ex vi illius actus dat Deus, seu offert eisdem hominibus media aliquo modo suflticientia, et ex parte Dei per se necessaria ad illum finem consequendum. Alioqui talis actus nullo modo esset vera voluntas, atque intentio talis finis : nam qui vult finem, necessario vult (proportionata voluntate) media necessaria, et ex se sufficientia ad talem finem. Unde cum Paulus dixit, Dewn celle omnes homines salvos fieri : salutis nomme non solum beatitudinem, sed etiam justitiam, remissionem peccati et alia media comprehendit, quae ad illum finem dicto modo necessaria sunt.
11. Quamobrem nemo etiam dubitare potest, quin talis actus voluntatis liber in Deo sit, quia est verus amor supernaturals talium personarum: constat autem, Deum nullam personam creatam ex necessitate diligere dilectone supernatural, etiamsi voluntatem habeat creandi illam, quia posset eam creare ad suam tantum beatitudinem naturalem , nullo modo elevando illam ad supernaturalem finem seu ordinem. Item, quia nulla necessitate cogitur Deus dare alicui supernaturala media salutis : ergo nec necessario habet illam voluntatem, qua posita, necesse est, ut talia media conferat: fuit ergo liber ille actus voluntatis Dei.
12. Quarta conclusio. — Deus in utroque statu voluit dare media sufficientia. — Ex his ergo concluditur quarto , Deum in quodam secundo signo rationis , quod in reprobis etiam considerare possumus , voluisse illis providere media necessaria et aliquo modo sufficientia, quibus possint salutem consequi, si per eos non steterit. Hoc satis constat ex proxime dictis in praecedenti puncto. Dixi autem, aliquo modo sufficientia quia haec media nec sunt aequalia in omnibus reprobis, nec eodem modo suffticientia, praesertim post originale peccatum. Est enim considerandum, Deum habuisse hujusmodi voluntatem, et ante praevisum originale peccatum, et illo jam praecognito, et in utroque statu voluit dare media sufficientia, licet diversa. Nam in priori, scilicet ante praevisum originale peccatum, voluit omnibus dare justitiam originalem in Adamo, si obedire voluisset : in posteriori vero statu, scilicet post praevisum humanae naturae lapsum, voluit in primis omnibus offerre et pro omnibus instituere generalia media, qualis sunt Christi redemptio, Baptismi et aliorum Sacramentorum institutio, et similia. Deinde voluit ex se non impedire talium mediorum applicationem, sed potius suum auxilium et cooperationem ad illam praestare, quantum in ipso esset, et juxta exigentiam causarum secundarum liberarum, vel naturalium, quatenus ad talem effectum aliquo modo concurrere, vel necessariae esse possunt.
13. Praevidit autem Deus fore, ut in multis hominibus praesertim infantibus talis applicatio esset impossibilis ex defectu causarum secundarum, et nihilominus illud permisit, quod facere potuit, non obstante priore voluntate, quia, ut diximus, non fuit absoluta, neque obligans Deum ad facienda miracula, vel ad mutandum ordinem causarum secundarum. In aliis autem hominibus praevidit non defuturam potestatem, sed voluntatem suscipiendi applicationem talium mediorum. In nonnulhs vero praevidit non defuturam applicationem, quae ad justificationem sufficeret ; defuturam autem perseverantiam, non ex defectu divini auxilii, sed ex defectu liberae cooperationis. Et in singulis hujusmodi defectus permisit, in quibusdam plures : in aliis pauciores, his providendo majora auxilia, illis pauciora, in omnibus quidem aliquo modo sufficientia, in nemine vero ex illis efficacia ad ultimam salutem, juxta consilium voluntatis et sapientiee suae. Quocirca, quamvis per conditionatam scientiam praeviderit Deus plura media et auxilia, quibus hi homines infallibiliter salvaren- tur, sicut data fuissent, nihilominus ea dare noluit, sed solum illa, quae juxta communem rerum ordinem praevidit fore impedienda, vel non fuisse acceptanda, et in hoc omnes reprobos fecit quodammodo aequales. Atque in hac voluntate reprobatio illa, quam negativam vocant, consummata est.
14. Ultima decisio. — Ultimo post haec duo signa, quae ad ordinem intentionis pertinent, tam circa praedestinatos, quam circa reprobos, intelligimus tertium signum spectans ad ordinem executionis et commune utrisque servata proportione. In illo ergo signo praevidit Deus singulorum praedestinatorum vocationes et illorum bonas cooperationes, dispositiones ac merita, cum perseverantia usque ad finem vitae. et tunc tandem voluit ultimum praemium uniuscujusque meritis condignum praebere, voluntate scilicet effectiva ad extra, per quam in tempore exequitur talem effectum, ad illum applicando omnipotentiam suam et alias causas necessarias. Atque proportionali modo praevidit peccata reproborum et durationem, vel obdurationem in eis usque ad mortem, et propterea voluit eos a regno excludere, et debitis poenis in inferno punire : in qua voluntate incepit propria reprobatio, quam positivam vocant. Posset autem facile hoc tertium signum in plura dividi, juxta varios actus intellectus et voluntatis, quos in eo cum aliquo ordine distinguimus, tamen brevitatis causa sub uno signo haec omnia complectimur : tum iquia illa divisio et distinctio per se est facilis, suppositis quae dicta sunt : tum etiam, quia ad nullam gravem quaestionem dirimendam, aut difficultatem explicandam est nunc necessaria.
15. Quomodo praedestinatio a reprobatione differat —Praedestinatio solum includit totam providentiam aliquo modo. — Ex his omnibus intelligitur primo, quo modo integra ratio divinae ac supernaturalis providentiae ex praedestinatione, et reprobatione coalescat. Reprobatio enim accipi potest proprie ac praecise prout dicit vel negationem alicujus boni, vel ordinationem ad malum aeternae poenae : et si hoc modo sumatur, non constituit cum praedestinatione adaequatam rationem supernaturalis providentiae : quia voluntas illa antecedens, qua Deus vult homines, etiam reprobos, salvari, bt dispositio mediorum, quae ex illa oritur, ad supernaturalem providentiam pertinet : et tanen nec praedestinatio est, cum infallibilem onsecutionem finis non includat , nec repropatio, cum per se ad bonum conferendum or- dinetur, et non ad malum. TIgitur, ut verum sit, totam providentiam supernaturalem in praedestinatione et reprobatione contineri: necesse est, sub reprobatione complecti totam providentiam supernaturalem, quam DEUS habet circa reprobos : nam quatenus ille actus nefficax est, et permissionem peccati ac damnationis includit, et circa eamdem personam, eumdemque finem versatur, potest sub reprobatione comprehendi, quamvis impropria, nimisque ampla sit talis significatio illius nominis. Addo vero ulterius, solam praedestinationem quodammodo includere totam Dei providentiam et maxime supernaturalem : nam licet providentia directe et immediate circa plura versetur, quam praedestinatio , ut per se notum est, ac propterea dicta sit praedesünatio pars providentiae, nihilominus mediate. et quasi in obliquo, praedestinatio totam providentiam complectitur : quia, quidquid sub providentiam cadit, ad bonum praedestinatorum ordinatur, ut supra notatum est, cum Augustino, qui saepe dixit, Ipsam etiam reprobationem, seu providentiam circa reprobos ad salutem praedestinatorum referri.
16. Multiplex differentia inter reprobationmem et praedestinationem.—Conveniunt in hoc, quoad utrague providentiam supernaturalem includit. Secundo colligitur ex dictis multiplex differentia inter praedestinationem et reprobationem: conveniunt enim in hoc, quod utraque spectat ad providentiam supernaturalem, quod in praedestinatione manifestum est: quia est ordinatio efficax ad finem.supernaturalem per media certa et infallibilia. In reprobatione autem quatenus supponit ordinationem ad eumdum finem per media sufficientia, etiam est manifestum, directe et per se spectare ad supernaturalem providentiam: quatenus vero includit aut permissionem mali culpae, aut ordinationem mali poenae, ad eumdem ordinem revocatur eo modo, quo privatio et habitus ad eumdem ordinem pertinent: nam illa permissto includit negationem alicujus gratiae efficacis, et illa poena potissimum consistit in privatione supernaturalis beatitudinis. Denique ad perfectam providentiam non solum requiritur praemium, sed etiam poena: providentia autem supernaturalis in suo ordine perfecta est, et ideo utriusque ordinationem includit. Sic igitur, non solum praedestinatio, sed etiam reprobatio ad supernaturalem providentiam pertinet, diverso tamen modo. Nam praedestinatio est ex directa et primaria intentione Dei: re- probatio vero est ex voluntate quasi secundaria, quatenus scilicet, includit ordinationem ad malum poenae, quod Deus non vult, nisi veluti coactus a malo culpae, quod in homine praecedit.
17. Potissima differentia. — Atque haec est differentia potissima inter praedestinationem et reprobationem, nasciturque ex propriis objectis earum. Nam praedestinatio est ad bonum, quod Deus per se, et ex se vult: reprobatio vero est ad malum, quod Deus non ex se vult, sed ab homine provocatus. Unde differentia haec solum procedit de reprobatione propriissima et positiva, quae includit voluntatem inferendi malum aeternae poenae. Nam si consideremus voluntatem Dei antecedentem, qua ordinat has creaturas ad supernaturalem finem, cum providentia sufficiente, ut possint illum consequi, etiam haec est per se et directe ex intentione Dei: nam ex ejus benevolentia et misericordia nascitur. Quin potius etiam permissio deficiendi ab illo fine est per se ex libera voluntate et intentione Dei, quia non supponit in homine culpam, ex qua oriri possit. Quamvis enim talis permissio non pertineat ad commodum ejus personae, cujus malum permittitur, pertinet tamen ad universalem ordinem providentiae Dei, et ad bonum praedestinatorum ordinari potest, nullamque in se continet deformitatem: et ideo per se directe potest sub divinam voluntatem cadere.
18. Aliud discrimen. — Unde etiam intelligitur alia differentia, nam totius praedestinationis non potest dari causa ex parte praedestinati, tum quia incipit ab efficaci dilectione Dei, qua praeelegit praedestinatum ad gloriam: tum etiam quia initium gratiae non potest esse ex homine, sed ex Deo. Praedestinatio autem incipit mandari executioni in ipso initio, quod a congrua vocatione sumitur, et ideo non potest tota praedestinatio hominis merita supponere. At vero totius reprobationis datur causa ex parte hominis, quia initium culpae est ex homine, et culpa praevisa est ratio ordinationis ad poenam, in qua reprobationis ratio consistit. Haec autem differentia procedit inter reprobationem positivam et praedestinationem , non autem habet locum in supernaturali providentia quam Deus habet circa reprobos, ordinando illos ad supernaturalem finem. Nam haec etiam non potest habere causam ex parte hominis, quia in ordine intentionis procedit ex antecedenti dilectione Dei, et in executione habet initium ex gratia. Simili modo non habet locum differentia illa in reprobatione negativa, nam etiam hujus non potest dari causa ex parte reprobi, quia semper praecedit permissio, quae non potest in culpa fundari.