Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

DE SANCTISSIMO TRINITATIS MYSTERIO LIBRI DUODECIM. PROOEMIUM.

Cum hoc mysterium supremum omnium sit, quae per fidem revelantur, existimandum non est, eo animo illius disputationem suscipi, ut ejus veritas demonstretur ; id enim impossibile esse, infra ostendemus : sed in regulis fidei, et divina auctoritate veritas hujus mysteri , imprimis fundanda est. Qua stabilita, et confirmato mysterio, aliquam illius congruentem rationem, vel potius declarationem investigare conabimur, et objectionibus infidelium pro viribus sausfacere. Ac tandem ea colligere, quae Theologico more ex principiis revelatis certius, aut verisimilius elici possunt. Atque hoc modo disputarunt de hoc mysterio antiqui Patres copiosissime, ex Graecis praecipue Athanasius fere in omnibus operibus suis, et Gregorius Nazianzenus in quatuor orationibus de Theologia, et Gregorius Nyssenus, quatuor etiam orationibus de hoc mysterio, Chrysostomus, quinque orationibus de visione Isaize, Basilius, libro contra Eunomium, Damascenus, lib. 1, de Fide, et alii multi. Ex Latinis vero primus Tertullianus, libro contra Praxaeam, deinde Hilarius, libris 12 de Trinitate, et libro de Synodis, copiose Augustinus, 15 libris de Trinitate, et saepe alias, Fulgentius, libro ad objectiones Arianorum, Idacius Clarus contra Varimandum, Füchardus de S. Vict. in libris deTrinitate. Disputarunt etiam Scholastici cum Magistro in 1, per priores 35, distinctiones, commodiori ordine, D. Thomas, cum expositoribus, 1 parte a quaestione 27 usque ad 34. Postquam enim de his, quae pertinent ad Divinam unitatem tractavit D. Thomas, convenienti ordine consequenter Trinitatis notitiam dedit, nam ea, quae ad unitatem spectant, et communiora sunt, et cognitu faciliora, ideoque eorum disciplina praecedere debuit, quibus cognitis, minus etiam difficile est de Trinitate disserere.

Nos vero, cum ad praesens integros in primam partem Commentarios in lucem edere non possimus, eo quod aliis gravissimis occupationibus distenti sumus, ea, quae ad unitatem Dei pertinent, in hoc opere supponimus; ex quibus illa omnia, quae naturali ratione investigari et attingi possunt, in nostra Metaphysica pro virili elaborare curavimus, multa etiam, quae ad scientiam, voluntatem et providentiam Dei pertinent in alis nostris opusculis tradidimus, de praedestinatione vero et reprobatione in praecedenti tractatu disputatum est. In praesenti ergo solum de his, quae Deo, quatenus Trinus est, conveniunt, dicere intendimus. Et quoniam nunc Commeniatoris officium non assumimus, ordinem quaestionum D. Thomae non omnino sequemur, ne prolixiores quam cupimus, esse cogamur. Brevitati itaque consulentes etiam compendiosiori methodo utemur, doctrinae ordinem, quem in aliis rebus tenere solemus, non praetermittentes.

Prius vero, quam disputationem inchoemus, advertendum est, cum in tota Theologia vera sit sententia Augustini, l. 10, de Civ., c. 23. Plulosoplus liberum est, quibus voluerint uti verbis, nobis cutem ad certam reguiam loqui fas est: in hac materia imprimis esse necessarium, quia in nulla periculosius erratur, ut idem Augustinus ait, in principio librorum de Trinitate, ideoque in ea maxime verum habet, quod ex Hieronymo in ore omnium circumfertur : Ex verbis inordinate prolatis incurritur heresis. Et ideo tam a sanctis Patribus, quam a Scholasticis non magis in explicando mysterio, quam in docendis loquendi modis elaboratum est, et unumquodque verbum, in hoc mysterio usurpandum, diligenter examinatum. Quod olim fuit necessarium, tum, quia nec mysterium, nec significationes vocum ita declaratae erant: tum etiam, quia haeretici sub verbis ambiguis errores suos introducere curabant : nunc autem non est tam necessaria de verborum significationibus prolixa disputatio, non tamen omittemus eam, quae opportuna visa fuerit, praesertim quando voces fuerint proprie Theologicae, et hujus mysterii, ut sunt Trimtas, Notio, Circuminsessio, Consubstantiahs et Graece homousion. Aliae vero, quae sunt communes Philosophis, ut Persona, suppositum, subsistentia, relatio, et similes supponentur a nobis ex metaphysica. Quomodo vero ad hoc mysterium applicentur, explicabimus.

PrevBack to TopNext