Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER PRIMUS. DE TRINITATE PERSONARUM EARUMQUE PROCESSIONE AN IN DEO SIT.

Quamvis scientia supponat subjectum suum esse, et haec doctrina, quatenus rationem scienuae participat, ex fide supponat Deum esse trinum, sicut est unus: nihilominus propter haereticorum importunitatem necessarium est theologis, veritatem hanc non tantum supponere, sed etiam per regulas fidei Catholicae demonstrare. Tenantes igitur doctrinae ordinem, quem promissimus , ostendemus prius Trinitatem in Deo esse. Quid autem sit, non potest in hac vita cognosci, tamen loco illius curabimus explicare mysterium, quantum fieri possit ex principiis revelatis, tam in communi de personis, quam in particulari de singulis disputando. Ex quibus facile erit, et rauones contra hoc mysterium solvere et proprietates, quas habuerit, intelligere. Causas autem non habet, cum pertineat ad subsistentiam ipsius primae causae. Nec etiam habet proprios effectus, quia Deus extra se nihil, ut inus, sed ut unus operatur, ut postea etiam dicemus. In hoc autem primo libro duo conjungimus, scilicet, esse in Deo personas , et processiones divinas, quia ita inter se connexa sunt, ut unius sine alterius existentia ostendi non possit. D. Thomas autem de processionibus tractat , q. 27, de Personis vero in 29, usque ad 32, 1 p.

PrevBack to TopNext