On this page
Caput 1
Caput 1
In deum tam nomen, quam rationem personae vere et proprie convenire
1. Ratio dubitandi. — De hac Catholica veritate posset quispiam dubitare, quia vel persona dicit perfectionem simpliciter et absque imperfectione, vel non. Si illam non dicit, non potest Deo attribui secundum proprietatem : nihil enim potest esse in Deo, quod omnino perfectum non sit: Si autem persona dicit ta- lem perfectionem, pertinebit ad naturam et essentiam : omnis enim talis perfectio est de essentia Dei. Illud autem dici non potest, alioqui persona significabit in Deo essentiam Dei, et consequenter non poterit magis multiplicari in Deo persona, quam essentia. Ergo ratio personae formaliter, et proprie non potest in Deo reperiri. In contrarium est totius Ecclesiae usus et sensus.
2. Definitio persone. — Personam signiftcare substantiam. — Ad explicandam breviter propositam veritatem , supponenda est ratio personae tradita a Boetio, libro de duabus naturis, et explicata a D. Thoma, 1 part., q. 29, art. 1: Persona est rationalis nature individua substantia. Ex qua tria colligenda sunt circa hoc nomen, persona, et circa rem per illud significatam. Primum est, personam significare substantiam : In quo graviter erravit Laurentius Valla, lib. 6, elegant., cap. 34, ubi multis rationibus contra Boetium contendit, personam non significare substantiam, sed qualitatem, quia una et eadem substantia plures dicitur gerere personas. Et inde infert, non magis in Deo esse personam, quam in brutis animantibus. Et fortasse ob hanc causam antiqui Orientales more latinorum timebant tres in Deo ponere personas, ne viderentur cum Sabellio tantum illas distinguere denominatione, aut qualitate, ut refert Gregorius Nazianzenus, orat. 21, in Athanasium, circa finem.
3. Erravit tamen graviter Valla, non solum in theologia, sed etiam in sua facultate, nam ex usu etiam latinorum constat, personam significare substantiam. Sic enim dixit Cicero, de Oratore, hominum esse innumerabiles personas, et aliis locis, frequenter ita loquitur, ut in Thesauro, et Nizolio videri potest. Jura etiam civilia, in quibus latina lingua purissima est, saepe utuntur hac voce in hac significatione, imo non in alia, ut videre licet, ff de S'tatu ho- minum, leg. 1 et 2, etin titulo Per quas personas, etc. De usu autem Patrum statim dicam. In sacra etiam Scriptura cum dicitur Deus non esse acceptor personarum, Actor. 10, nihil aliud significat illa vos, quam homines ipsos.
4. Nec refert, quod aliquando haec vox qualitatem, vel conditionem personae significare videatur. Tum, quia forte non tam significat formaliter ipsam conditionem, quam subjectum ejus, ut cum ad explicandam personam alicujus, dicimus esse juvenem, aut senem, hujus, vel ilius faciei, per proprietates explicamus suppositum, quod est quasi subjectum earum, et significatur nomine personae. Tum etiam, quia potest illa vox esse aequivoca, vel analoga, ut communius censetur: semper tamem primario significat substantiam, et reliqua in ordine ad illam. Nam etiam ille, qui de theatro agit personam, illam dicitur agere, quia aliud verum suppositum repraesentat. Itaque in praesenti materia pro substantia sumitur, et non quacumque, sed completa: nullus enim partes hominis, caput, aut manus, personam appellavit, et ipsamet Christi humanitas, persona non est, quia in ratione substantiae non est omnino completa.
5. Objectio Scoti solvitur. —Per quod solvitur objectio Scoti, in 4, dist. 23, quaest. 1,8 Ad queestionem, improbantis definitionem Boetii, quia convenit animae rationah separatae cum tamen illa persona non sit. Negamus enim convenire, quia non est substantia completa, de qua est definitio intelligenda.
6. Personam esse substantium singularem. —Secundo, ex illa definitione habetur, personam significare substantiam singularem et particularem, quod significatum est per illam particulam individua, quod etiam constat ex usu. Nullus enim, hominem ut sic, abstractum ab individuis personam appellavit, et ideo dicimus esse plures personas hominum, quod de natura abstracta dici non posset. Est autem advertendum, in divina natura dari substantiam completam et singularem, quae secundum praecisum conceptum persona non est, scilicet haec Deitas, vel hic Deus, quatenus pro immediato, significato supponit, ut infra dicetur. Propter quod aliquibus visum est, illis verbis Boetii, non satis explicari rationem personae, ut patet ex Richardo de S. Victore, lib. 4, de Trinitate, cap. 18 et 21, et ideo in cap. 23, ipse dixit, personam esse rationis naturee incommnunicabilem existentiam. Quam definitionem magis probat Scotus supra, quia juata definitionem Botii (inquit) Deitas esset persona. Nec discrepat D. Thomas, dicta quaest. 29, art. 3 ad 4. Ubi ultimo loco refert, quosdam dixisse definitionem Boetii non competere Deo, seu divinis personis, et per Richardum fuisse correctam. Sic ergo, Divinitas singularis est et indivisa, non tamen persona, quia communicabilis est. Sed licet verum sit particulam illam a Richardo positam clariorem esse, existimo tamen Boetium in eadem significatione accepisse vocem individui, sicut e contrario vox illa existentia, qua usus est Richardus, obscurior est et significat rem ipsam per se existentem, quae est substantia, ut ex materia subjecta, et ex contextu manifestum est.
7. Personam specialem perfectionem naturee dicere. — Tertio, habemus ex illa definitione, personam significare specialem dignitatem, et perfectionem ex parte naturae, in qua subsistit, nimirum, quod rationals sit. Unde Cicero de Officiis: JIVobis (inquit) imposuit personamn ipsa natura, magna cum eacellentia preestantiaque ceterorum animantium. At enim, quia rationalis natura imperfectionem videtur involvere, ideo Scotus etiam ex hoc capite definitionem reprehendit, refertque Richardus de sancto Victore mutasse vocem rationalis, in intellectualis. Sed quod ad rem attinet, certum est de ratione persona non esse imperfectionem discursus, sed solum quod sit in gradu intellectuali, unde etiam Cicero, de Natura Deorum dixit, in Deo et homine personam considerari. Quod vero spectat ad vocem, potest facile rationalis, in eo sensu accipi. Unde etiam Richardus illam retinuit, ut constat ex lib. 4. de Trin., cap. 23 et 24. Et ratio est, quia licet rationale trequentius approprietur homini, tamen etiam solet generalius sumi prout ratio vim intelligendi significare potest, abstrahendo a discursu, ut D. Thomas supra notavit, et 2,2, quaest. 83, art. 10 ad 2.
8. Conclusio. —Ex his ergo concluditur, intenta veritas, nimirum in Deo vere et proprie esse personam secundum perfectissimum, et propriissimum significatum hujus vocis. Hoc de fide tenendum est: nam licet haec vox non tribuatur Deo in Scriptura, tamen res ipsa tribuitur, quam per hanc vocem explicarunt Concilia Lateranense, in cap. Firmiter, et cap. Damnamnais, de Summa Trinitate Toletanum 11, in confessione fidei, Hispalense 2, cap. 23, Damasus papa in confessione fidei ad Pauhnum, idem est usus Patrum, Tertullianus contra Praxeeam, in principio, Hilarius, libro de Synodis saepissime, Hieronytnus, Epist. 57, Augustinus A. de Trin., cap.8 et 9, et lib. 7, cap.4 et 5, et reliqui Latini. Refert item Nazianzenus supra, Athanasium approbasse hanc vocem, et ita etiam fuisse a Graecis receptam, prout latine legitur in symbolo Athanasii, et ibi Graece respondet vox, prosopon, quae eamdem habet significationem. Ratione declarat veritatem hanc D. Thomas, dicto art. 3, quia persona ad dignitatem et perfectionem spectat. Quidquid autem dignitatis et perfectionis est , Deo est tribuendum.
9. Objectio Cajetani.—Contra quam rationem objicit Cajetanus, ibi, quia in rebus creatis perfectior est natura communis, quam suppositum singulare: ergo ex eis non potest sumi argumentum ad divinam personam. Existimo autem imprimis objectionem non procedere contra mentem D. Thomae, quia non loquitur de perfectione suppositi supra naturam, sed de dignitate personae ultra communem rationem suppositi, quae dignitas non ex parte subsistentiae, sed ex parte naturae consideranda est, quod satis colligitur ex solutionibus argumentorum. Videtur ergo D. Thomas tanquam manifestum supponere ex quaest. 3, in Deo esse suppositum, et inde concludit esse etiam personam, quia illi non deest dignitas naturae, quam persona requirit.
11. Et haec mihi videtur esse propria ratio hujus veritatis. Nam, quod Deus sit substantia singularis, manifestum est. Quod vero etiam sit in Deo substantia incommunicabilhs, seu incommunicabilis subsistentia, etiam est naturaliter evidens. Quia necesse est omnem rem existentem habere ultimum terminum et modum suae existentiae. Hic autem terminus in natura substantiali est incommunicabilis subsistentia, ergo. Major patet, tum quia id spectat ad perfectionem uniuscujusque natura, maxime, si connaturali modo existat, ut necesse est de divina natura sentire, neque enim potest ab statu sibi connaturali abduci, tum etiam, quia non potest in infinitum procedi. Cum ergo constet, divinam substantiam subsistentem esse, inquiro, an sit incommunicabilis alicui rei subsistenti, vel communicabilis? Si primum dicatur , illa substantia erit persona, cum sit intellectualis naturae. Si vero dicatur secundum, quaeram ulterius de illa re subsistente, cui divina substantia communicatur, an illa etiam sit communicabils alteri rei subsistenti, et quidquid respondeatur, idem fiet argumentum, in quo non potest in infinitum procedi: ergo sistendum necessario est in aliquo subsistente incommunicabili in tali natura, et hoc est persona.
11. Dixi autem semper, hujusmodi rem subsistentem, quae sit personae, debete esse incommunicabilem alicui subsistenti, quia non repugnat personae esse communicabilem alteri naturae, saltem supernaturaliter sicut Verbum Divinum communicatum est humanitati. Et ratio est, quia in hac communicatione non terminatur ulterius persona communicata, sed polius ipsa terminat existentiam naturae , cui communicatur, et ideo talis communicatio non repugnat rei incommunicabiliter subsistenti. Repugnat autem ei communicatio repectu alterius subsistentiis, vel subsistentiae, quia illa communicatio esset ad ulteriorem terminum, repugnat autem, quod ultimo terminatum est, iterum terminari, quatenus tale est.
12. Ad objectionem Cajetani.—Dbeinde dicitur ad objectionem Cajetani, quamvis personalitas, comparata ad naturam praecise et in abstracto, non sit ita perfecta sicut illa, nihilominus aliquam perfectionem dicere, quia est vere res aliqua, seu modus realis. Unde in creaturis non dubito, quin persona sit perfectior, quam natura, quia includit naturam et addit aliquid. Unde hoc non solutn est verum in rebus spiritualibus, sed etiam in suppositis materialibus (quamvis Cajetanus formidare videatur) ratio enim facta aeque in omnibus concludit. Atque ita etiam ex hoc capite recte procedit D. Thomae ratio. Insurgit tatnen statim difficultas in principio tacta, quia si personahtas in Deo perfectionem dicit, erit de essentia Dei. Quam difficultatem quasi praeveniens Cajetanus eodem loco, respondet, personalitatem in Deo nec perfectionem, nec imperfectionem dicere, ait tamen pertinere ad perfectionem naturae divinae, ut suum intrinsecum et connaturalem terminum habeat , etiamsi ille ex proprio conceptu perfectionem non afferat, et ita accommodat rationem D. Thomae. Ego vero censeo, personalitatem divinam perfectioner dicere ex proprioconceptu, aliquid enim reale est, et aliquod bonum. An vero haec perfectio sit essentialis Deo, et an sit una, vel multiplex, et an quaelibet sit in omnibus personis divinis, nec ne (quae omnia inculcantur in illa ratione dubitandi), pendent ex his, quae paulatim tractanda sunt, et ideo melius infra dicentur, cum de relationibus divinis disputabitur.
13. In Deo verum suppositum veramque hypostasim essc.—Vandem ex resolutione hujus quaestionis constat, in Deo esse verum suppositum, veramque hypostasim. Hae namque duae voces in usu theologorum idem signiticant, ut magis ex sequenti capite constabit. Utraque vero universalior est, quam persona, omnis enim substantia singularis et incommunicabilis, in quacumque natura subsistat, suppositum est: persona vero addit limitationem ex parte naturae, ut declaravimus. Addit vero D. Thomas, dict. quaest. 29, art. 2, illas duas vocés dicere diversos respectus: nam suppositum dicit respectum ad naturam communem, cui subest: hypostasis vero ad accidentia, quibus substat. Verumtamen hoc posterius non est intelligendum comprehendi in significato vocis, alias Deus non esset hypostasis, quia non substat accidentibus, ergo ad summum potest pertinere ad Etymologiam vocis. Et hoc etiam mihi est incertum, quia omnino eodem modo apud Graecos se habet illa vox, quo apud Latinos suppositum. Subjunxit etiam D. Thomas ibi, in Deo esse rem nature, nam per hanc vocem dicit etiam significari suppositum, quia est res singularis, in qua natura communis existit. Sed haec vox obscurior est, et jam parum usitata. De voce autem, Prama substuntia, et individuum, quomodo possint Deo tribui, dicam infra, c. 4, et videri possunt, quae in Metaphysica dixi, disp. 5, sect. 1, et disp. 34, sect. 1.