Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

In deo esse plures personas

CAPUT II. IN DEO ESSE PLURES PERSONAS

1. Varii errores. — In hoc puncto convenerunt infideles omnes adversus catholicam fidem. Primo quidem Philosophi Gentiles, et Pagani, qui unum Deum agnoverunt solo lumine rationis ducti, de quibus non est adeo mirandum, cum caruerint lumine fidei. Secundo licet veteres Judaei per fidem supernaturalem veram divinitatem agnoverint, nihilominus communiter non agnoverunt personarum Trinitatem, unde nunc ab eis propagati infideles Judaei negant omnino pluralitatem personarum in Deo, putantque repugnare cum vera fide suis Patribus revelata. Tertio innumeri haeretici negarunt pluralitatem personarum in Deo, inprimis Praxaeas apud Tertullianum, lib. contra illum, Noetus apud Epiphanium, haeres. 57, Hermogenes apud Augustinum, haeres. 41. Idem senserunt omnes, qui negarunt realem distinctionem personarum, sed Patrem, Filium et Spiritum Sanctum dixerunt esse plura nomina ejusdem personae, ut Sabellanus et sequaces, cum quibus ex professo agendum est libro tertio. Quin potius etiam Arrius ejusque sectatores, qui agnoscunt Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum esse personas distnctas, dum negant Filio, et Spiritui Sancto veram divinitatem, plane sentiunt in vero Deo tantum esse posse unam personam. Denique hoc tempore excitarunt hunc errorem quamplures, quos late refert Bellarminus, 1. 1, de Christo, et Sanderus. 1. 7, de visib. Monarch.

2. Fundamentum horum errorum explicuit cleganter Tertullianus in principio contra Praxaeam, dicens : Varie diabolus emulatus est veritatem , affectavit illam aliquando defendendo concutere , unicum Dominumn vindicat omnipotentem, mundi conditorem, ut de unico lueresim faciat. Ex unitate igitur Dei, unitatem Divinae personae concludere conati sunt. Ideo enim plures sunt homines, quia sunt plures personae humanae, et sic de caeteris substantiis, si ergo essent plures personae in Deo, etiam essent plures dii : non possunt autem esse plures dii, ergo nec plures personae in Deo. Confirmatur, quia omnes rationes, quibus probari solet, Deum esse unum, vel nullius momenti sunt, vel probant divinam personam non posse nisi unam. Ut, verbi gratia, quod si essent plures dii, nullus esset summe perfectus, nam aliquid necessaric deesset uni, ut posset ab alio distingui. Item quia inaliquoconvenirent, et in aliquo distinguerentur, et ita non possent omni compositione carere. Hae autem rationes possunt eadem proportione ad plures personas applicari. Tandem, vel persona, quae est in Deo, infinita est in ratione personae, et sic illa erit adaequata suae naturae, et superflua est alia; vel est finita, et sic erit imperfecta, et Deo indigna.

3. Conclusio. — Nihilominus dicendum est, in Deo non esse tantum unam personam, sed plures personas divinas. Haec est assertio catholicae fidei, esttamen omnino supernaturals, et ideo contra Gentiles et Paganos immediate probari et convinci non potest, quia neque Scripturas divinas admittunt, nec sola ratione convinci possunt, ut in capite ultimo hujus libri latius dicetur. Contra illos ergo prius esset generatim ostendendum, fidem Christianam esse evidenter credibilem et secundum prudentem rationem credendam. Sed hoc spectat ad materiam de fide, ubi sine dubio demonstratur. Deinde in particulari ostendendum est, hoc dogma contineri in doctrina hujus fidei, quod nos statim contra haereticos ostendemus. Ex his autem concluditur illud esse verum, quia in doctrina hujus fidei nihil falsum contineri potest, quia tota nititur in diyina veritate, cujus auctoritas tota rueret, si in uno deciperet, praesertim in eo, quod omnium maximum est.

4. Deinde ostendendum esset contra eosdem infideles, hoc mysterium non esse impossibile, quod nonnullis rationibus conatur ostendere Scotus in 1, dist. 2, q. 4, de quibus nonnihil dicam infra in tertio libro. Nunc breviter censeo, illud etiam non posse demonstrari positive, id est, per aliquod medium, quod illud ostenidat. Tum quia nullum hactenus inventum est nec excogitari potest, ut dicto capite ultimo Ihujus libri probabo latius. Tum etiam, quia si demonstraretur non esse impossibile, demonstraretur esse possibile: in aeternis autem, ut Aristoteles dixit, idem est, esse et posse: demonstraretur ergo, illud esse, quod constat fieri non posse. Negative autem (ut sic dicam) ostendi potest, hoc mysterium non probari impossibile, quod praestandum est, solvendo rationes quae contra illud fiunt, quod in discursu materiae commodius faciemus, ne hic omnia confundamus. Potest etiam homo intelligere, se non posse assequi infinitam naturam, quaTiter, scilicet, aut quomodo in se sit, ex quo etiam potest facile unusquisque intelligere, difficultates omnes, quae humano ingenio circa hoc mysterium occurrunt, cum ex creaturis et vrebus finitis sumantur, non habere locum in rre infinita, aliunde vero esse consentaneum infinitae naturae, ut intra se foecunditatem haIbeat, ratione cujus possit esse potentia seu principium, quo una persona aliam producat. b. Contra Judaeos habemus propria argumenta, quia Scripturam saltem quoad vetus testamentum admittunt. Contra illos igitur imprimis probandum esset, verum Messiam a Deo promissum futurum fuisse verum Deum, atque etiam jam esse a Deo missum, quia hinc iaperte convincitur pluralitas personarum in Deo. Nam persona mittens distincta est a missa et utraque est Deus. De illo autem principio dixi multa in tom. 1, de Incarnatione, disp. 1, ubi etiam ostensum est contra eosdem infideles, Messiam promissum jam venisse, et esse Christum Dominum. Ex quo etiam contra eos convincitur, nihil nos docere potuisse, quod falisum sit, quod autem hanc veritatem nos docuerit, statim contra haereticos ostendemus, atque ita supposito illo fundamento, omnia testimonia novi testamenti, quibus probatur haec veritas, probant etiam contra Judaeos.

6. Praeter haec vero adduci possunt aliqua ex veteri Testamento, ex quibus Patres solent hanc veritatem colligere, ut est principium Geneseos, ubi fit mentio, et Dei creantis et prin- cipii, in quo creavit: 7n principio creavit Deus, etc. Uhi per principium multi Filium intelligunt, et statim additur Spiritus Domini qui ferebatur super aquas, et in singulari ponitur verbum, creavit, quia omnes sunt unus Deus. Ponderari etiam solet, quod paulo post subjungitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quia ibi non loquitur Deus ad angelos, ut quidam haeretici dixerunt, quia neque angeli sunt factores hominis, neque homo est ad imaginem illorum factus. Loquuntur ergo divinae personae inter se, quia nullus artifex omnino solitarius ita secum loquitur, ut argumentantur in eum locum DBasilius, Ambrosius et alii Patres. Sed in his et similibus locis advertendum est, supposita fide, illa esse optima ad explicandam veritatem, et quomodo Deus illam semper insinuaverit. At haec sola non sufficiunt ad convincendum intellectum repugnantem. Unde Theodoretus, lib. 2, ad Graecos, et Abulensis, opusc. de Trinitate, et Lyranus, lib. contra Judaeos advertunt, quamvis mysterium Trinitatis in testamento veteri contineatur, tamen non ita expresse et distincte ut omnino convincat hominem non pie affectum. Negandum vero non est, quin mysterium hoc sufhicienter in veteri testamento contineatur, ad quod ostendendum plura testimonia afferemus in sequentibus, et videri potest Galatinus, lib. 2, de Arcanis catholicae veritatis.

7. Tertio contra haereticos, quia in sequentibus est in particulari disputandum, sufliciant verba Christi Domini Matth., ult. cap. Bapticantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, de quibus dixit Joannes, 1 canon., cap. 5. Tres sunt qui testimonium dant in colo, et Christus, Joann. 14. Ad ewn veniemus, etc. Definitiones Conciliorum, et testimonia Patrum omitto, ut paulatim atferantur in sequentibus. Deinde ex alio principio fidei potest haec veritas contra haereticos convinci, nam aliqua persona divina incarnata est, et aliqua non est incarnata, ergo sunt plures. Consequentia evidens est. Antecedens vero quoad utramque partem ostenditur in materia de Incarnatione.

8. Ex hac veritate colligimus, esse in Deo plura supposita, et plures hypostases, quanquam de hac locutione sub nomine Aypostasis magna olim fuerit controversia. Nam in principio, paulo post haeresim Arii locutio illa suspecta fuit, ut patet ex Hieronymo, epistola 56, ad Damasum, et Augustinus, lib. 5, de Trinitate, cap. 8 et 9. Neque solum apud La- tinos, sed etiam apud Graecos videtur fuisse haec trepidatio, ut patet ex Athanasio, in epistola ad Cyrillum Alexandrinum, quaeest 16 inter ejus epistolas. Postea vero intellectum est, vocem esse aequivocam, et posse essentiam, et suppositum significare, ideoque permissum est ita loqui in bono sensu, ut patet ex Nazianze^no, oratione 21, in fine, et idem habet oratione 32, et Cyrillus, libr. 1, in Joan., cap. 21. Jam vero ex usu Ecclesia, et omnium, tam Latinorum , quam Graecorum usurpatur illa vox ad significandum non naturam, sed tantum suppositum naturae, et ideo illa locutio simphrciter, et sine distinctione admittenda est, et haec neganda. Pater, Filius, et Spiritus sanctus sunt una hypostasis. Hoc constat ex Basilio, Epistola 43, Gregorio Nysseno, libro de Differentia Usiae, et Hypostaseos, Athanasio, libro de Definitionibus, et dialogo de Trinitate, Damasceno, lib. 1, Fide, de cap. 21, et lib. 3, cap. 4, Theodoreto, dialog. Immnutabilis. Et idem nunc constat ex usu omnium theologorum et totius Ecclesiee Latinae, et multi ita inteligunt illud Pauli ad Hebraeos. Cum sit splendor glorie, et figura substantie cjus, ubi graece est vox hypostasis loco substantiae.

9. An in Deo sint plures substantiee.—Hinc tamen oritur ditticultas, quae a modernis theologis communiter tractatur, quia ex dictis sequetur, in Deo esse plures substantias, tum, quia hypostasis idem est, quod substantia, tum etiam, quia persona definitur, quod substantia. Consequens autem videtur repugnare definitionibus Concilii Lateranensisin c. Firmiter, et c. Damnamnus, et Toletani 6 et 11, in confessionibus fidei, docentibus, in Deo tantum esse unam substantiam.

10. De hac locutione diversa inveniri videntur in antiquis Patribus. Nam Hieronymus, dicta Epistola 56, plures substantias concedere recusat. Et Augustinus, lib. 5, de Trinitate, cap. 9, lib. 7, cap. 4, et Richardus de sancto Victore, lib. 4, cap. 6. Quia substantia dicit absolutum, et absoluta non multiplicantur in Deo. Illam vero locutionem plane admittit Hilarius, lib. de Synod., Anselmus, libro de Incarnatione Verbi, cap. 8, et in Monologio, cap. ult., et Joannes papa, in libro de duabus naturis. Quia plures personae sunt plures res, et non plura accidentia : ergo plures substantiae, imo etiam plures primae substantiae, at vero prima substantia est maxime substantia, teste Aristotele in praedicamentis.

11. Respondeo imprimis, vocem esse ambiguam, nam et essentiam, et suppositum signi- ficare potest, juxta Aristotelem 5, metaphysicae, et notavit ad hoc propositum D. Thomas, 1 p. q. 27, art. 2, et q. 30, art. 1. Et Joannes quidem Theologus Latinus in sessione 19 Concilii Florentini. Unde fit, si vox illa sumatur pro essentia, non esse in Deo plures, sed unam substantiam, et hoc definiunt dicta Concilia, et infra latius tractabitur. Si vero sumatur pro supposito, admitti posse tres substantias, et ita loquuntur posteriores Patres. Propter ambiguitatem vero, et quia vox illa simpliciter dicta, juxta communem modum loquendi de hoc mysterio, magis videtur signiaequivocationem tollat, ut si dicamus, esse tres substantias incommunicabiles, sive quid simile.

12. Ad argumentum initio positum. — Ad rationem igitur dubitandi in principio positam persona multiplicatur natura, et ideo quot sunt personae humanae, tot sunt homines. In Deo autem non multiplicatur natura, licet multiplicetur persona, et ideo quamvis sint plures personae , non sunt plures dii. Ac propterea etiam non est simile de unitate Dei, et de unitate personae, nec rationes naturales, quae probant unitatem Dei, procedunt contra pluralitatem personarum. Quia distinctio naturae non stat cum infinitate, aequalitate, et summo principatu omnium, et singulorum habentium Dei veri naturam. Ubi autem natura est una, et unus principatus, summa aequalitas, et infinitas uniuscujusque personae. Quo fit, ut non multiplicentur personae in tali natura propter imperfectionem, vel indigentiam, sed propter mirabilem foecunditatem illius infinitae naturae. Et ob eamdem rationem multiplicari possunt illae personae cum summa simplicitate, quia omnino sunt idem cum natura in qua uniuntur. Quae omnia sigillatim in sequentibus sunt disputanda et explicanda.

PrevBack to TopNext