On this page
Caput 3
Caput 3
Quomodo ratio personae communis sit tribus divinis personis
1. Varia distinguuntur dubia. — Quamvis dubium hoc metaphysicum potius, quuam theologicum videatur, quia tamen a theologis non praetermittitur, varieque de illo sentiunt, proprieque nascitur ex hoc mysterio, ideo breviter expediendum est. Sunt qutem multa simul explicanda. Unum, an nomen personae dicat aliquam positivam rationem communem tribus personis divinis. Alterum, si ratio illa positiva est, an sit realis, vel rationis. Tertium: si realis est, an dicat unum conceptum objectivum praecisum a tribus personis, communemque illis. Ultimum, an vox, Persona, univoca sit respectu trium personarum vel analoga. Atque haec omnia similiter tractari possunt de nomine relationis, ut commune est tribus relationibus divinis, et ideo simul expedientur.
2. Opinio Scoti. — Circa haec igitur Scotus in 1, distinctione 23, quaest. 1, S Item arguo, sensit, non posse nomen personae significare rationem aliquam positivam communem tribus personis, sed solum negativam, nam licet interdum sub disjunctione loquatur, scihcet, vel dicere conceptum communem negativum, vel saltem non posse dicere conceptum unius rationis positivum, et quidditativum, semper in priorem partem inclinat. Fundamentum ejus est, quia putat personam sola negatione incommunicabilitatis formaliter constitui. Item quia putat ab ultimis terminis, et constitutivis non posse conceptum communem abstrahi, quia aliter procederetur in infinitum. De hoc posteriori fundamento infra dicemus, de priori nunc agendum est. Quod fundamentum sequitur ibi Gabriel, quaest. unica, dubio 1, et latius 3, distinct. 1, quaest. 1, art. 1, licet de praesenti quaestione nihil dicat: Aureolus vero in 1, dist. 93, et latius dist. 25, latissime tractans hanc quaestionem, licet Scotum impugnet, tandem in illius opinionem coincidit. Contendit enim, personam directe significare ens poisitivum, ut affectum, et vestitum nonnullis megationibus. Unde concludit, personam ex parte positivi dicere aliquid determinatum, secundum aliquam determinationem, id est, iquasi genericam, vel specificam rationem entis, sed esse tantum transcendentalem ratiomnem entis. Ex parte vero negationum dicere certas, ac definitas negationes, scilicet communicationis, seu communicabilitatis. Atque ita nomen persona secundum id proprium, et peculiare, quod habet commune tribus persoinis, dicere tantum negationes : quoad positivum autem, dicere tantum rationem indeterminatam, seu transcendentalem. Fundamenta hujus auctoris, quantum ad praesens punctum spectant, eadem fere, quae Scoti, sunt.
3. Rationem persone positivam esse.—Nos vero imprimis supponimus ex Metaphysica, disputatione 34, sect. 2, suppositum in reipsa non constitui formaliter negationibus, sed po- sitiva entitate, seu modo reali, quem suppositum addit supra naturam, vel ex natura rei distinctum, ut in creaturis, vel ratione, ut in Deo. Unde cum persona nihil aliud sit, quam suppositum intellectualis naturae, necesse est, personam addere naturae intellectuahli, non tantum negationes, sed etiam positivum terminum, in quo illae negationes fundentur. Praeterea in divinis personis est peculiaris ratio, quia necesse est, ut in aliquo positivo distinguantur, alioquin non essent res distinctae. Nam si unaquaeque non habet aliquid proprium positivum, ergo solam essentiam habent, quae sit res positiva : ergo in re ipsa non habent, nisi unam solam entitatem , quia solum id, quod positivum est, entitas realis est. Necesse est ergo, ut unaquaeque habeat aliquid positivum proprium : ergo illud est, quod personam constituit, quodque est fundamentum incommunicabilitatis, et similium negationum, quia solum illud esse potest incommunicabile in unaquaque persona, nam essentia communicabilis est, et in unaquaque persona solum est essentia, et proprietas. Omitto enim nunc spirationem activam, quae communicabils est.
4. Denique infra ostendemus, proprietatem constituentem divinam personam esse relationem, relatio autem positivum quid est, igitur praeter negationes communes tribus personis, habent divinae personae convenientiam in positivis proprietatibus, illamque significat nomen personc. Nam sicut particularis persona constituitur sua particulari proprietate, ut talis est, ita persona in communi significat ahquid positivum, nimirum, constitutum ex natura, et proprietate personali positiva. Unde nec satisfacit, nec intelligi potest, quod Aureolus ait, positivum illud non esse quid determinatum secundum aliquam particularem rationem entis, sed commune quid, et transcendens ad omnia entia positiva. Constat enim hoc esse falsum. Nam loquendo de persona tota illa positivum quid est, quod non est accidens, sed substantia, et non est pars substantiae, sed totalis substantia, et non est tota, ut natura, sed ut substantia integra ultimo terminata. Quod si de ipso termino in abstracto loquamur, constat hanc ipsam rationem termini particularem esse, et positivam. Tandem in conceptu relationis personalis constat, rationem relationis determinatam esse saltem ad modum rationis genericae.
5. Secunda opinio. — Est ergo secunda sententia, quae concedit personam dicere rationem positivam communem tribus personis, tamen illam non esse realam, sed rationis ex illo fundamento, quod ab ultimis censtitutis non potest abstrahi conceptus objectivus realis, et communis. Pro hac sententia referri potest Durandus 1, distinct. 23, quaest. 1, et dist. 25, quaest. 1, in eam enim inclinat, licet semper sub disjunctione loquatur. Tribuitur etiam haec sententia Henrico quodlibet 5, quaest. 6, ubi ait, personam significare intentionem. Sed adeo obscure loquitur, ut vix intelligas, an de prima, vel secunda intentione loquatur, videtur autem in hanc partem inclinare. Fundamentum hujus sententiae esse potest, quia persona significat aliquem conceptum objectivum communenm, et non privativum, ut contra priorem sententiam probatum est, nec positivum reale, ut fundamentum Sceoti probare videtur, ergo positivum rationis.
6. Rationem personae realem esse.— Verumtamen neque haec sententia cum probabilitate defendi potest. Quia esse personam in particulari, et prout in unaquaque persona reperitur, non est ens rationis, sed verum et reale, sed nomen personc, licet non significet distincte propriam et particularem rationem uniuscujusque personae, quatenus talis est, significat nihilominus confuse modum illum existendi, quem in re ipsa habet unaquaeque persona, ergo non potest adaequate et primario significare aliquod ens rationis. Consequentia evidens est. Major et in fide, et in Metaphysica videtur certissima. Nam esse Patrem, Filium et Spiritum sanctum non est aliquid rationis, sed rei, alioqui nullum est Trinitatis mysterium. Item, humana natura non fuit assumpta ad ens rationis, cum fuit unita personae Verbi. Supposita etiam creata. prout in re sunt, per proprium modum realem, et in re ipsa absque negotiatione intellectus constituuntur. Minor denique propositio per se nota videtur, quia licet intellectus noster confuso modo concipiat personam, quando hoc nomen commune imponit, nihilominus non concipit aliquid a se fictum, sed id, quod in re est, nec per illam vocem significat, nisi modum existendi, quem persona habet in re, licet non distincte conceptum, sed confuse tantum. Unde non solum est verum dicere Patrem esse personam, sed esse personam realem, seu vere et realiter, ac in re ipsa, quae omnia vera non essent, si persona formaliter ens rationis significaret. Denique relatio divina, ut est communis tribus relationibus personalibus, non dicit de formali aliquod ens rationis, quia licet communitas illa fit per rationem, tamen res concepta realis est: ergo idem est de persona, quia personahta divina, et relatio divina in re sunt omnin idem, et idem conceptus objectivus eis respon det, licet sub diverso modo concipiendi nos tro, ut infra videbimus.
7. Tertia opinio.—ertia sententia est, no men personae significare quidem rationen realem positivam in singulis personis divinid existentem, non significare autem immediat rationem aliquam communem tribus personi etiam communitate rationis, sed immediat significare tres personas, secundum uniuscu jusque incommunicabilem existentiam. Fun damentum est illud a Scoto tactum, quia ter minus ultimus debet esse omnino simplex, it ut in duobus conceptus resolvi non possit, sec tres personalitates divinae sunt tres ultimi ter mini naturae divinae, ergo non potest ab ei absirahi conceptus realis communis. Majo probatur, quia si terminus est ultimus, ergc est ultimate constituens, ergo non potest ips alio termino constitui, alioqui jam non eri ultimus, ergo non potest resolvi in duos con] ceptus, alioqui unus eorum esset terminabilis alius esset termini constituentis. Secundo probatur, quia alias daretur processus in infini tum, quia si tres personahtates divinae habent in quo conveniant realiter, et in quo differant etiam modus ille, in quo differunt, potest ir communi et in particulari concipi, ac significari, ergo resolvi poterit in duos alios conceptus, et ita procedetur in infinitum, vel sistendum est in primo termino ultimo et simplicissimo. Tertio, persona, ut est communis tribus divinis erit univocum quid, ergo universale, ergo genus, vel species, vel aliud ex quinque universalibus. Quae omnia Deo repugnant, quia in eo locum non habet compositio etiam metaphysica et rationis, ut supponimus.
8. Rationem personae communem et univocam esse. — Vera nihilominus sententia est, personam divinam univoce dici de tribus personis, ac proinde non significare immediate ipsas personas secundum proprias rationes earum, sed communem conceptum objectivum, realem et positivum, quoad rem conceptam, rationis vero quoad communitatem. Haec est, sententia divi Thomae, 1 p., quaest. 29, art. 4, et clarius, quaest. 30, art. 4. Ubi Cajetanus illam sequitur, et quaest. 27, art. 4, ad 4 dubium, Alensis, 1 part., quaest. 56, membr. 4, art. 2, Bonaventura, in 1, distinct. 25, art. 2, quaest. 1, Capreolus, eadem-dist. 25, quaest. 4, art. 1, Marsilius, 1, quaest. 28, art. 2, conclusione secunda. Probatur autem prima pars, quia persona divina terminus est communis, at est per se notum. Et non est aequivocus, ut stiam constat, quia et distribuitur pro omnibus personis divinis, et proprie afficitur termino numerali, vel partitivo, ut cum dicimus Patrem »t Filium et Spiritum sanctum esse plures peronas, et aliam esse personam Patris, aliam Filii, etc. In voce autem aequivoca non sunt istae locutiones propriae. Denique non solum pomen commune est, sed etiam ratio nominis, ut patebit : non ergo est aequivocum. Praeterea nec analogum est, quia simpliciter et perfectissime dicitur de quacumque persona, et non magis dicitur de una ratione alterius, quam e converso.
9. Respondent aliqui, esse vocem analogam secundum analogiam proportionalitatis, quia sicut se habet Pater ad suam proprietatem , ita Filius ad suam, et Spiritus sanctus ad suam, et hanc analogiam non postulare necessario inaequalitatem inter plura significata nominis. Bed contra, nam pari ratione dicam, substantiam non esse univocam vocem corpori, et Spiritui, sed analogam secundum proportionalitatem. Item de animali respectu plurium animalium, et sic destruitur totum fundamentum univocationis secundum communes rationes, et conceptus. Deinde impossibile videtur, ut unum nomen, una impositione, et aeque primo imponatur ad significandum plura per solam proportionalitatem , ergo impossibile eest, ut vox sit analoga respectu eorum, in quibus invenitur ratio formalis significata per illam cum omni perfectione, proprietate , et sequalitate. Quocirca, quoties vox est analoga secundum proportionalitatem, semper imposita est prius ad unum membrum significandum, et inde translata est ad aliud, vel alia, propter proportionalitatem, quae non attingit ad omnimodam proprietatem. Et e converso, quando ratio aliqua significata per vocem aque primo, et cum omni proprietate convenit multis, licet inter ea possit proportionahtas considerari, tamen non est illa ratio imponendi nomen, sed communitas aliqua, vel similitudo propria, aut convenientia, in qua illa proportionalitas fundatur, et ideo tale noimen univocum est. Hoc autem totum inveni tur in nomine personae respectu trium personarum, ut dixi, estque per se satis notum, ergo.
10. Atque hinc facile probatur altera pars de immediato significato illius vocis. Primo, quia tres personae divinae vere, et realiter conveniunt in modo subsistendi incommunicabi- liter, nam in hoc sunt similes in re ipsa, unde potest mens nostra praescindere, et formare unum conceptum repraesentantem personas, non distincte, et secundum propria, sed confuse, et secundum convenientiam, quam inter se habent. Talis autem conceptus formalis in nostra mente existens, suum proprium, adaequatum, et immediatum objectum habet, quia non potest intelligi actus mentis unus, sine proportionato objecto, suam unitatem habente. Hlud autem objectum respectu illius conceptus formalis , non est aliqua persona particularis , ut per se constat, nec sunt multae secundum proprias rationes earum , quia hoc repugnat unitati, neque etiam secundum proportionalitatem , tum quia, ut antea dicebam, proportionalitas, cum proprietate, et eequalitate in ratione significata per nomen, non est proportionalitas tantum, sed est realis convenientia, et unitas rationis formalis objectivae, tum etiam quia ad concipiendam proportionalitatem , necesse est concipere plura significata secundum proprias rationes, in quibus distiguuntur , quia in illis intelliguntur habere proportionalitatem , quod per illum conceptum non sit. Ergo necesse est, ut objectum illius conceptus sit unum, unitate rationis formalis objectivae. Illud ergo dicendum est immediatum significatum nominis persona divina, quia in eo personae divinae continentur confuse tantum, et secundum convenientiam, quam inter se habent, et ita per illam vocem significantur. Et hoc potest confirmari, tum ex definitione personae contractae ad individuam substantiam naturae divinae, haec enim datur de aliquo conceptu objectivo vero, et reali, ac communi tribus personis secundum rationem : tum ex modo significandi illius vocis, una enim impositione intelligitur imposita ad significandum, et ratione illius impositionis sub significato suo comprehendit tres personas saltem confuse : hoc autem intelligi non potest sine unitate objectiva in re significata per nomen, quae unitas tanta est in praesenti, ut ad invocationem sufficiat, ut ostendimus.
11. Argumentorum solutio. — Superest ut argumentis tertiae sententiae respondeamus , in quibus motiva aliarum opinionum comprehenduntur. Ad primum responderi potest, personam divinam non dicere rationem aliquam personae abstractam a tribus personis, ut personae sunt, sed dicere solum communem conceptum personae, ut determinatum per habitudinem ad divinam naturam. Ad eum mo- dum, quo persona ultra communem rationem suppositi non addit aliquid ex parte subsistentiae, sed ex parte naturae addit, quod rationalis sit. Itaque juxta hunc dicendi modum ires personalitates divinae solum in hoc conveniunt, quod eamdem naturam divinam terminant, quae convenientia non est in aliqua communi ratione abstrahibili a tribus personalitatibus divinis, et superiori ad illas quasi quidditative, et intrinsece , sed solum est convenientia in quadam habitudine rationis ad eamdem naturam divinam, seu in denominatione sumpta ab eadem natura, quam terminant. Sicut persona Angelica, vel humana non addit supra communem rationem personae nisi determinationem ad talem naturam, seu denominationem ab illa. Unde persona Christi dicitur esse persona humana solum, quia terminat humanam naturam, licet in sua substantia, et entitate longe diversa sit ab aliis personis humanis. Atque hac ratione licet personalitates divinae sint ultimi termini, et simplicissimi, ita ut non possint habere conceptum communem intrinsecum , et quasi praecisum a propriis rationibus, possunt habere conceptum communem secundum dictam denominationem.
12. Sed tamen responsio haec non satisfacit. Esto enim verum sit, personas divinas concipi posse secundum illam denominationem ; nihilominus negari non potest, quin inter se habeant realem convenientiam intresecam, secundum quam possint concipi, et significari conceptu, et voce communi, et univoca. Hoc patebit facile, si, omissa illa voce, persona divina, utamur voce, persona relativa, vel personalitatis relativee , hae namque voces non minus sunt univocae, quam vox, persona divina, nec minus significant conceptum communem, ut probant omnia adducta in nostrae sententiae confirmationem. At illa communitas non est in denominatione aliqua a natura divina, seu in ordine ad illam, sed in modo intrinseco, ac proprio illarum personahtatum Dei. Et declaratur amplius, quia persona in communi, ut abstrahit a creata, et increata, recte dividitur in absolutam, et respectivam, quae duo membra non solum distinguuntur in habitudine subsistentiae ad naturam creatam, vel increatam, sed formaliter, ac intrinsece in propriis modis, quasi contrahentibus, seu determinantibus communem rationem personalitatis, ad talem quasi speciem personalitatis, ergo in illo modo pecuhari, ac relativo habent inter se convenientiam realem divinae persona, ergo secundum illam convenientiam datur conceptus communis illis, qui imme diate significatur nomine personae divinae Tandem relationes divinae conveniunt univoce in communi conceptu relationis subsistentis seu increatae, qui conceptus non est quasi denominativus , sed intrinsecus, et quasi quidditativus relationi, ut sic, ergo idem est de personalitate increata, etc.
13. At enim Scotus 1, distinctione 26 quaest. 1, § Tertia opinio, cum de relationibus divinis fateatur , convenire in aliquo conceptu reali, et quasi quidditativo relationi, ui talis est, nihilominus negat, tres proprietate: personales Trinitatis posse habere hujusmodi convenientiam, seu conceptum communem Imo hinc conatur ostendere, relationes divi nas non esse ipsas proprietates personales, secundum suas proprias rationes formales, quis a relationibus potest abstrahi conceptus communis, non vero a proprietatibus personali bus, quia hoc est contra rationem ultimi constituentis, ut in argumentis objiciebamus. Item quia relatio, ut sic, dici quidditatem quamdam, quae communicabilis est de se, hoc autem repugnat proprietati personali, de cuju: ratione est, ut sit incommunicabils.
14. Proprietates incommunicabiles posse habDere rationem communem.— Sed immerito Scotus hanc differentiam excogitavit , quae illum in aliam sententiam induxit, nimirum, proprietates incommunicabiles , constituentes divinas personas absolutas esse, et non relationes ipsas, quae est reprobata sententia, ut infra suo loco videbimus. Nihil ergo obstat, quominus paternitas, verbi gratia, sit proprietas ex se incommunicabilis, id est, incommunicabiliter subsistens, et quod nihilominus habeat realem convenientiam, et conceptum realem communenm filiationi et processioni. Imo, iicet praeter relationes personales haberent divinae personae proprietates absolutas et incommunicabiles, nihilominus illae proprietates haberent inter se realem convenientiam in communi ratione subsistentiae incommunicabilis. Neque enim hujusmodi convenientia repugnat illi incommunicabilitati, nam haec ipsa incommunicabilitas, seu modus ille sic subsistendi qui realis ac positivus est, potest ita convenire multis proprietatibus personalibus, ut in eo habeant convenientiam aliquam seu similitudinem. Atque ita contingit in personalitatibus creatis, quae licet absolutae sint, conveniunt nihilominus in communi conceptu personalitatis absolutae. Neque etiani communicabihtas hujus conceptus repugnàt incommunicabili- tati personalitatis, sunt enim diversarum rationum, et non habent inter se oppositionem. Quia non omnis communicabilitas repugnat I cuicumque incommunicabilitati, sed cum proportione, unde secundum diversas rationes eadem res communicabilis et incommunicabilis esse potest. Ut essentia divina est incommunicabilis multis naturis , tamen communicabilis multis personis, et filatio divina est inicommunicabilis multis personis, communicaItur autem suo modo multis naturis. Sic ergo ipersonalitas relativa in Deo, vel absoluta in creaturis dicit rationom incommunicabilem secundum rationem multis personalitatibus, et nihilominus secundum rem quaelibet personaHtas est incommunicabilis alteri personae, atque ita est terminus ultimus naturae. Unde non repugnat conceptum objectivum relatiotionis divinae esse communem relationibus personalibus, et nihilominus dicere rationem ultiumi termini naturae divinae, quia illa commuinitas non repugnat incommunicabilitati ultimi termini. Eo vel maxime, quod relatio non exercet rationem ultimi termini, ut manens in communi conceptu relationis, sed ut determinata ad talem speciem relationis, secundum quam incommunicabilis est multis relationibus personalibus.
15. Ad primo ergo argumentum respondeo, non esse contra rationem ultimi termini, ut ab illo possit abstrahi conceptus communis multis similibus terminis. Quia licet talis terminus ultimo constituat personam, tali genere constitutionis (quam hypostaticam vocare possumus) nihilominus ipse potest constitui, seu determinari in ratione talis termini in alio genere quod vocare possumus determinationem rationis inferioris ad superiorem. Sicut albedo constituit album tanquam propria et ultima forma ejus, et tamen constituitur in esse albedinis per proprias differentias, constitutione (nimirum) contractiva genericae rationis ad specificam. Igitur in universum loquendo, ultimum constituens in eo genere constitutionis, in quo est ultimum, non constituitur, neque ultimus terminus amplius terminatur, nihilominus in alio genere compositionis, seu constitutionis, aut determinationis, constitui, vel determinari potest et ita non repugnat illi habere conceptum communem praeter propriam et particularem.
16. Alia duo argumenta communia sunt ad omnia transcendentia communia, seu quae habent conceptum communem, et ideo in Metaphysica late tractata sunt de ipso ente, et de substantia, accidente, et similibus. Nunc ergo breviter ad 2, negamus sequi processum in infinitum, quia relatio divina, verbi gratia, non determinatur ad esse Paternitatis per modum, in quo non includatur ipsa communis ratio divinae relationis, ac substantiae, et ita non proceditur in infinitum, quia Paternitas non constat duobus conceptibus inter se omnino condistinctis, sed dicit solum simplicem conceptum relationis magis expressum et specificum, qui per seipsum determinat communem conceptum. Et eadem ratione conceptus ille communis non est conceptus generis, vel speciei, vel alterius praedicabilis, sed ad modum transcendentis. Addit praeterea D. Thomas, dicta quaest. 30, articulo 4, ad. 3, communem rationem personae divinae habent unum esse : non versale aliquod, quia personae divinae habent unum esse : universale autem dicit esse commune multis secundum esse differentibus. Contra quam rationem instari potest, quia divinae personae etiam distinguuntur in esse personali, seu relativo, quod satis esse videtur, quia universale non requirit ordinem ad multa, nisi distincta secundum illud esse, in quo determinant ipsum commune. Potest nihilominus facile defendi illa ratio, quia universale dicit habitudinem ad multa, ita distincta, ut non sint unum simpliciter in suo absoluto, ac proprio esse.
17. Personam nec genus, nec speciem esse.— Denique addit D. Thomas in eadem solutione, Personam , ut de creaturis etiam dicitur, non praedicari de multis tanquam genus, vel speciem. Quod si interroges quomodo praedicetur? hespondet in corpore articuli, praedicari tanquam individuum vagum. Idemque censet de persona divina, ut est communis ad tres divinas personas. Contra hoc vero objicit Aureolus, quia individuum vagum non potest ampltus determinari per signum particulare, guidam, vel aliquis : est enim individuum vagum quidam homo , vel aliquis homo : non possumus autem ulterius dicere; quidam aliquis homo, vel aliquis quidam homo, quia est ineptissima negatio. At vero nomen, Persona, congruentissime recipit has determinationes; dicimus enim, quaedam persona divina est incarnata, quaedam generat, alia generatur, ergo non praedicatur tanquam individuum vagum. Respondetur tamen facile, nomen personae non dici significare ad modum individui vagi, quoad illam determinationem, nec quoad illorum terminorum complexionem, ex qua proenit, ut individuum vagum jam affectum illo signo non possit ulterius eodem affici, quod secus est de quocumque nomine communi indefinite sumpto, ut est nomen persona, vel suppositumn, dicitur ergo persona habere communitatem individui vagi quoad habitudinem ad particularia, quae respicit , seu quoad qualitatem praedicationis, quia sicut individuum vagum sumptum est in substantiis ex modo subsistendi incommunicabiliter vage sumpto, ita etiam persona, vel suppositum : et ideo sicut individuum vagum non praedicatur in quid, vel quale, sed potest dici praedicari in qualiter, seu in quomodo, ita est etiam persona.
18. Sed instabit aliquis, quia relatio divina praedicatur in quid de tribus relationibus divinis, non minus quam si esset genus, neque ex hoc capite desinit esse genus, sed propter transcendentiam et simplicitatem, ut supra dixi: ergo simpliciter persona praedicatur in quid de Patre, Filio et Spiritu sancto, quia eamdem propositionem servat respectu illorum. Rhespondent aliqui negando antecedens, quia relatio divina etiam in suo ultimo conceptu includit subsistere, quia in omni relatione et in proprio modo constituente illam, qui dicitur ad includitur, esse in, quod esse in est esse in alio in relationibus creatis, in divinis autem est esse in se et subsistere, et ideo sicut subsistere non dicitur in quid de tribus personis vel relationibus, ita nec relatio. At haec responsio petit principium. Nam, ex eo, quod Ad, ut Ad est essentiale omni relationi, concludimus dici in quid de illis, quatenus abstrahitur ad modum generis, ergo inde ulterius concludi potest, quod quidquid includitur intime in conspectu Ad, dicitur etiamin quid de tribus subsistentiis, seu relationibus divinis. Eo vel maxime, quod illud in inclusum intime in Ad, est suo modo essentiale illi, eo modo, quo esse quid reale pertinet ad rationem quidditativam omnis entis realis, ergo sicut, esse ad, pertinet ad quidquid est relationis, ut sic, ita etiam, esse in inclusum intime in ipso Ad. Denique, quam proportionem servat relatio divina in communi ad tres relationes, eamdem servat personalitas divina, ut sic, ad tres personalitates formaliter spectatas, ut personalitates sunt, ergo etiam in modo praedicationis servant eamdem proportionem.
19. An persona praedicetur in quid. — Quocirca dicendum est, aliud esse loqui de eo. quod simpliciter, et absolute, et in reipsa est de essentia suppositi, seu personae, aliud vero est loqui tantum secundum formalitatem sup- positi, vel personae, ut talis est. Priori modo nec individuum vagum, nec suppositum, vel persona praedicatur in quid de individua substantia completa etintegra, unde in creaturis licet haec praedicatio sit in quid, Petrus est homo, nihilominus hae praepositiones, Peftrus est aliquis homo, seu Petrus est suppositum, aut persona, non sunt quidditativae, quia non dicunt formaliter essentiam Petri, sed modum existendi, vel subsistendi, quod nos appellamus, Predicari in qualiter, vel in quomodo. Et sic hae propositiones, Pater est persona, vel est hypostasis, non sunt in quid, imo nec si dicam, est persona relativa, non est praedicatio quidditativa. Unde haec etiam propositio, Deus est Pater, praeter quam quod est indirecta, non essentialis, sed personalis. Et similiter haec, Pater est Pater, licet sit identica, et hoc titulo videatur plusquam essentialis, nihilominus hoc tantum habebit locum, si subjectum stet formaliter, ita, ut formale praedicati cadat in formale subjecti, sic enim sunt idem etiam secundum rationem. At vero si loquamur de persona illa simpliciter, tale praedicatum formaliter sumptum non dicit essentiam ejus, sed attributum personale. Ac propterea in Deo tantum est una essentia et personae divinae, licet distinguantur personaliter, ac relative, non tamen essentialiter, ut in sequentibus videbimus.