Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Personas non multiplicari in deo, nisi per realem processionem

CAPUT IV. PERSONAS NON MULTIPLICARI IN DEO, NISI PER REALEM PROCESSIONEM.

1. Ratio dubitandi. —Duobus modis intelhgi possunt plures personae in Deo. Primo, ut unaquaeque illarum ex se sit, et immediatum ordinem habeat ad essentiam, seu essentia ad illam, nostro modo intelligendi, secundo ut essentia divina dicat immediatum ordinem ad unam hypostasim, quae ex se improducta sit, aliis vero non nisi per productionem earum communicetur. hRatio ergo dubitandi inter hos duos modos est, quia prior videtur ad majorem quamdam perfectionem singularum personarum pertinere, quia ex suo genere, seu conceptu perfectius esse videtur, a se, quam ab alio esse. Videturque repugnare Deo esse ab alio, repugnat ergo personae, quae in Deo sit, esse productam, si ergo sunt in Deo plures personae, omnes erunt improductae. In contrarium autem est fides Catholica.

2. Aliquam divinam personum esse impro- ductam. — Primo dicendum est , necessarium esse, aliquam personam Dei esse omnino improductam, qualis de facto est prima persona. Haec assertio est de fide, quae habetur in Concilio Nicaeno, et in Conciliis Toletanis 6 et 11, in confessionibus fidei, et habetur in symbolo Athanasii,itemque ab eodem Athanasio, Epist. de synodo Antiochena, circa finem, et oratione secunda contra Arianos, Damascenus , lib. 1, de Fide, cap. 9, Nazianzenus, Orat. 39, Basilius lib. 1, contra Eunomium, Hilarius, lib. 4, de Trinitate, prope finem, et libro etiam 9, Augustinus 5, de Trinitate, cap. 6 et 7, et lib. 15, cap. 26. Quia Patres utuntur hac voce ingeniti et innascibDilis , eamque primae personae attribuunt. Circa quam vocem advertere necesse est, aliquando opponi creationi, ita ut ingenitum idem sit, quod increatum. Quo sensu omnes personae, quae in Deo sunt, ingenitae dici possunt. Alio modo opponitur propriae generationi, quomodo etiam Spiritus sanctus potest dici ingenitus. Patres vero non utuntur hac voce in his significationibus, quia Haeretici Ariani et Eunomiani illis abutebantur, ut intelligere licet ex Athanasio supra, et Basilio, libro primo contra Eunomium, et infra dicetur latius. Tertio igitur accipitur, ut excludit omnem productionem passivam, et hoc modo tribuitur Patri a dictis sanctis, et a theologis scholasticis dicitur propria notio ejus, ut infra videbimus. Quod intelligendum est, quatenus attribuitur alicui personae: nam etiam divina natura potest hoc modo dici ingenita, illa enim non producitur, nec generatur, quamvis per productiones personarum illis communicetur.

3. Ratione potest haec veritas demonstrari, quia vel aliqua persona divina producit aliam, vel non. Si secundum dicatur, quamvis haereticum sit, inde tamen recte sequitur personam esse improductam, quomodo Judaei et Gentiles ilam in Deo concipiunt. Si vero detur primum, quod verum est, in illa productione non potest in infinitum procedi, ergo sistendum necessario est in aliqua persona improducta. Probatur minor, sumoque totam collectionem personarum divinarum, aut ergo tota illa producta est, aut non est producta. Primum est impossibile, alioqui oportet extra totam illam collectionem esse aliquam aliam hypostasim, a qua illa collectio originem duxerit : quod manifeste repugnat. Quia vel illa hypostasis est persona Dei, et sic non erit extra totam collectionem, nec tota collectio erit ab illa producta, quia nulla persona producit seipsam, vel illa hypostasis non est persona Dei, et sic Deus manaret a non Deo, essetque aliquid prius Deo, quod esset principium ejus, quod est impossibile. Dicendum ergo est, totam illam collectionem personarum non esse productam, quod non alia ratione verum erit, nisi quia ascendendo a persona producta, tandem sistimus in aliqua improducta.

4. Dices: possemus sistere in hoc Deo ut sic, qui improductus est, et non est persona, poterit ergo esse principium primae personae. Sic enim aliqui theologi dicunt , primam personalitatem Dei pullulare a Divinitate. Respondeo, hunc Deum ut sic, quatenus praescindit a personis, non posse vere et realiter producere aliquam personam, quia realis productio non est, nisi inter res realiter distinctas: hic autem Deus non distinguitur realiter a suis personis, neque cum illis habet oppositionem originis, alias persona producta non esset hic Deus a quo producta esset. Illa vero locutio theologorum non intelligitur secundum rem, sed secundum nostrum modum concipiendi, et ideo non est simpliciter asserenda, sed cum aliquo addito hoc declarante, ut infra dicam.

5. Persona umproducta tantum una. — Ratio D. Thomae. — Dico secundo. Persona improducta in Deo non est, neque esse potest, nisi una. Haec etiam est assertio fidei, quae solam personam Patris agnoscit improductam, negatque posse in divinis personis esse distinctiorem sine origine. Quod constat ex Concilio Florentino et aliis. Traduntque ex Patribus Hilarius, lib. 4, de Trinitate, versus finem, et libro de Synodis, explicatione quarta confessionis fidei, num. 406, Athanasius, in oratione contra Gregales Sabel., clarius Fulgentius, libro ad objectiones Arianorum, in principio, et ad 6 objectionem, Richardus de sancto Victore, lib. 5, de Trinitate, cap. 3 et 4. Ex scholasticis D. Thomas, 1 part., q. 34, art. 4, praesertim ad 4, Henricus quodlibet 6, q. 1, et in sum., art. 54, q. 2, et Scotus, in 1 dist, 2, q. 5. Qui nituntur ratione ostendere hanc veritatem, et primo D. Thomas sic colligit : si essent plures personae improductae, essent plures dii, sed hoc est impossibile, ergo. Illa vero collectio difficilis visa est Scoto, quia si ponantur plures personae improductae habentes eamdem naturam divinitatis, non magis essent tres dii, quam nunc sunt, illud autem esse impossibile non ostenditur illa ratione. Nihilominus collectionem illam expresse faciunt Hilarius et Fulgentius supra, et indicat etiam Athanasius. Non tamen constat, an hi Patres argumenten- tur ex vera ratione, vel ex principiis creditis, ex quibus facile est hoc modo illam consecutionem ostendere. Quia in uno Deo non distinguuntur personae, nisi sint oppositae, sed inter personas improductas non est oppositio, ergo si distinguuntur, erit ratione naturae: essent ergo plures dii.

6. Ratio Henrici. — Ulterius vero conatur Henricus, illud assumptum ratione demonstrare, quam insinuavit etiam D. Thomas, sed ipse latius eam prosequitur hoc modo. Si in Deo essent personae improductae distinctae, vel distinguerentur relationibus, vel absolutis proprietatibus. Neutrum dici potest, ergo. Probatur minor quoad priorem partem, quia vel illae relationes distinguerentur propter oppositionem inter se, et hoc non, quia neutra esset producta ab alia, cum omnes fingantur improductae, vel distinguerentur tanquam relationes disparatae, et hoc etiam dici non potest ergo : probatur minor, quia non possent illae relationes esse ad terminum distinctum in ratione principii, sicut nunc sunt filiatio, et processio passiva, quia hujusmodi habitudines esse non possent in personis improductis. Neque etiam possent distingui per habitudines ad diversos terminos productos, quia quidquid una illarum personarum produceret, necessario produceret alia, et ita respiceret necessario eumdem terminum. Ergo nullo modo possent tales personae distingui.

7. Superest probanda illa propositio. Si essent duae personae divinae improductae, necessario quidquid produceret una earum, produceret alia. Probatur autem, quia tales personae essent omnino simul, quia utraque, aequali necessitate esset in DEO, et nullum inter se haberent ordinem, vel rei, vel rationis. Non rei, quia in divinis nullus potest esse ordo realis, nisi originis, inter illas autem personas non esset ordo originis, neque etiam rationis: quia nullum fundamentum posset in re habere talis ordo, neque esset ulla ratio, ob quam una illarum personarum intelligeretur supponi ad aliam, essent ergo aeque primae. Ergo si haberent eamdem naturam divinam, haberent etiam eamdem potentiam, voluntatem et intellectum, et in quo signo haec omnia essent in una, essent etiam in alia, ergo quod ab una procederet, ex necessitate procederet ab alia maxime naturali processione, qualis est processio ad intra. Fatet ultima consequentia, quia impossibile est ab eadem numero virtute, seu potentia aliquid esse tanquam a principio, quo, quin sit tanquam a principio, quod ab quia talis relatio esset communis duabus per- omnibus suppositis, in quibus illa potentia invenitur in eodem signo, in quo quaecumque illarum producit. Et declaratur ex his, quae de facto sunt in DEO, nam ob hanc rationem non potest Spiritus sanctus procedere a Patre, quin procedat a Filio, neque e converso, quia in eodem signo originis in quo Pater producit Spiritum sanctum, jam Filius habet eamdem voluntatem cum Patre. Etob eamdem causam opera Trinitatis ad extra necessario sunt indivisa, quia inillo signo, in quo intelligitur omnipotentia ad extra causare, jam intelligitur prius existens in tribus personis. Sic ergo. Si essent duae personae improductae , omnis productio ad intra esset indivisa respectuillarum; ergo non possent distingui per relationes disparatas in ordine ad terminum productum.

8. Tandem superest probanda altera pars primi dilemmatis, nimirum personas divinas non posse distingui per absoluta, quam Henricus solum probat, quia una natura non communicatur multis personis absolutis, nisi per partitionem ipsius naturae, vel per modum totius universalis, vel totius integralis. Utraque autem partitio repugnat divina naturae.

9. Objectionibus occurritur.— In hoc tamen discursu tria deesse videntur ab complementum ejus. Primum est, quia omissum videtur tertium membrum, quo possent cogitari distinctae illae personae, scilicet, quod una esset absoluta et alia relativa. Huic incommodo occurrit Henricus, dicens, fieri non potuisse, ut aliqua esset absoluta persona, quia alias illi accideret relatio. Sed haec probatio non videtur efficax. Quia nunc etiam spiratio activa advenit Patris personae jam plene constitutae, et ideo concipitur a nobis per modum accidentis, in re tamen non est accidens, propter summam identitatem, idem ergo dici posset in alio casu. Quapropter hoc explicandum et probandum est ex illo principio posito, quod quidquid produceret una illarum personarum produceret alia. Nam hinc optime infertur, quod quamcumque relationem producentis ad intra haberet una illarum personarum, haberet alia, ergo illa relatio non posset esse constituiva alicujus personae ex illis, et consequenter nulla illarum posset esse relativa, neque inter se distinguit tanquam absolutum et relativum. Probatur ultima consequentia, tum sonis, quod autem constituit personam debet esse incommunicabile, propter hoc enim spiratio activa nunc non constituit personam: tum etiam quia illa relatio ex proprio conceptu non esset subsistens, cum posset advenire personae jam subsistendi.

10. Secundum defectum in illo discursu objicit Scotus, quia in eo supponitur et non probatur, relationes in Deo tantum esse posse secundum originem et processionem. Possunt autem cogitari plures personae improductae relationibus disparatis, quae non essent originis, sed alterius ordinis. Dico tamen id merito supponi, quia tres tantum modi relationum hactenus excogitati sunt, originis, unitatis et mensurae, ut constat ex Aristotele et philosophis, et qui allum modum confingere voluerit, debet ex rebus, quas experimur, illum explicare, quod certe non poterit. Reales autem relationes unitatis non habent locum intra Deum, propter omnimodam identitatem personarum cum natura divina. Praeterquam quod haec habitudo ex proprio conceptu non facit distinctionem, sed supponit, origo autem est optima ratio distinctionis. Relatio etiam mensurae non habet locum in Deo, propter ejus immensitatem et infinitatem, unde tahs relatio semper supponit defectum in altero extremorum. Merito ergo supponimus, relationes divinasad intra tantum ad originem pertinere posse.

11. Tertius defectus est, quia illud membrum de personis absolutis valde diminute probatum videtur. Unde Scotus alias in eam sententiam multum propendet, quod nunc etiam personae divinae constituantur absolutis. Et quidem ratio Henrici contrarium non ostendit, sed id potius supponit: atque ita totus discurisus erit mere theologicus, fundatus in principlo credito, non vero probato. Sed quia de hac re infra est ex proposito disputandum, nunc breviter hac ratione suaderi potest. Quia omnis res absoluta, et in suo conceptu imperfectionem non includens, est perfectio simpliciter, sed omnis proprietas absoluta in Deo existens est perfectio, quae in suo conceptu imperfectionem non includit, ergo est perfectio simpliciter. Minor cum consequentia clara est. Major probatur, quia omnis perfectio absoluta, quae in suo conceptu non includit imperfectionem, quantum in se est, non excludit a persona, vel natura, in qua invenitur, aliquam aliam perfectionem absolutam et omni ex parte perfectam, ergo talis proprietas absoluta neicessario dicit perfectionem simpliciter, quia ex proprio conceptu non includit oppositionem, sieut relatio. Ergo talis proprietas non potest multiplicari in Deo, ac proinde impossibile est naturam infinitam esse eamdem in multis personis absolutis, quia illae proprietates absolutae inter se non repugnarent, neque una exclude ret aliam ab eadem persona, quod necessarium est ad multiplicationem personarum. Quam rationem tandem indicavit Scotus dicens, in Deo non esse ponendam distinctionem, nisi ubi repugnat esse identitatem, tum quia esset superfluum, tum etiam quia ubi non est oppositio, unitas pertinet ad perfectionem.

12. Ratio auctoris. —Tandem totus hic discursus brevius et clarius potest in hunc modum comprehendi. In Deo non possunt esse duae personae improductae ambae absolutae, nec possunt esse ambae relativae, nec una absoluta et altera relativa, ergo nullo modo esse possunt in Deo plures personae improductae, quia si non possunt esse duae, multo minus poterunt esse plures, et duae cogitari non possunt, nisi uno ex dictis tribus modis. Jam vero probantur singula membra antecedentis. Quia imprimis repugnat Deo plurahtas personarum absolutarum, ut jam ostensum est : quod adeo verum est, ut licet non multiplicentur personae, nisi per emanationem unius ab alha, illaemet constitui non possint per proprietates absolutas. Quia repugnat, proprietatem absolutam Dei esse omnino incommunicabilem pluribus suppositis, et hoc pertinet ad infinitatem simpliciter illius naturae. Quod dogma non potest demonstrari ratione, Lcet supposita fide possit suaderi, seu credibile fieri congruentibus rationibus, ut secundo capite visum est.

13. Atque ex hoc discursu aperte concluditur, non posse in Deo esse duas personas improductas, quarum altera relativa sit, altera absoluta, quia supposita communicabilitate divinae naturae ad plures personas, nulla proprietas absoluta ejus potest esse incommunicabilis, nam discursus supra facti non solum procedunt de pluribus proprietatibus absolutis, sed etiam de singulis: si ergo in Deo nulla potest esse absoluta proprietas incommunicabilis, ergo nec persona absoluta potest esse distincta per suam proprietatem absolutam ab alia relativa, quia talis proprietas absoluta esset communicabilis alteri personae relativae. Hursus etiam e converso relatio alterius personae improductae necessaria esset communicabilis cuicumque personae improductae. Quia talis relatio esset personae producentis, alia enim esse non potest in persona improducta, omnis autem hujusmodi relatio communis deberet esse cuicumque personae improductae, ex illo principio jam probato, quod si essent plures personae improductae, quidquid una produceret, produceret etiam alia.

14. Solum superest probandum non posse duas personas relativas esse ambas improductas. Probatur autem, quia relationes reales intra Deum existentes non possunt esse, nisi originis, seu fundatae in origine nostro modo concipiendi, id est, esse debent producentis vel producti, quia relationes reales mensurae et mensurabilis, vel fundatae in quantitate, seu in unitate non habent locum in Deo, ut jam ostensum est. Utraque ergo illarum relationum deberet esse principii, seu producentis, quia relatio principati seu producti non potest convenire personae improductae, ut per se notum est. Quod autem duae relationes producentis non possint distinguere personas improductas, probatur suflicienter in principio, quod positis personis improductis, quidquid una produceret, necessario produceret alia, quod jam ostensum est. Et confirmatur ac declaratur, quia velillae relationes essent ad distinctos terminos, sicut nunc sunt paternitas et spiratio activa: et tunc utraque relatio esset in utraque persona producente improducta, quia quidquid produceret una, produceret alia, ergo non possent per illas relationes constitui aut distingui: vel illae relationes essent ad eumdem terminum, et sie non possent esse duae, sed una in duabus personis, sicut nunc est spiratio in Patre et Filio, unde non possent illae personae per illam relationem distingui.

15. Respondere posset aliquis, illas relationes esse ad eumdem terminum, et nihilominus esse inter se distinctas realiter ex se et ex sua individua entitate. Sed hoc facile refellitur eisdem fere rationibus, quibus probatum est, absolutam proprietatem non posse esse incommunicabilem in Deo: nam illae etiam probant relativam proprietatem non esse incommunicabilem, nisi quatenus habet oppositionem aliquam relativam, vel originis cum altera relatione, vel terminosuo: quia incommunicabilitas personalis, quae non fundatur in tali oppositione, provenit ex imperfectione vel limitatione, illa ergo relatio producentis in neutra persona producente posset esse incommunicabilis respectu alterius, ergo non possent esse relationes in ipsa distinctae, sed talis relatio principii esset communis utrique personae producenti non tantum secundum rationem, sed etiam reipsa. Unde oritur alia ratio in eodem fere principio fundanda, quod relationes Dei ad intra non possunt distingui quasi numero, sub eadem ratione formali quasi specifica et ultima, sed oportet, ut distinguatur quasi formaliter et specie, sub genere relationis, vel communi, vel subalterno, ut est relatio principii, vel principiati, quia alia distinctio quasi materiahs est et imperfecta, et non habet unde intra DEUM oriatur, ut infra etiam dicetur. At relationes principii ad eumdem terminum essent ejusdem rationis specificae, ut per se constat, non ergo possent reipsa distingui, ac proinde nec personas distinctas constituere, ergo nullo modo possunt esse in Deo plures persona improductae.

16. Ultimam rationem ad idem probandum addit D. Thomas scilicet, quia in omni natura debet dari aliquod primum: ergo et in divina natura: si autem essent duae personae improductae, essent duo prima, ergo non possent esse unius naturae, et consequenter essent duo dii. Quae ratio etiam non placet Scoto, quia omnes (inquit) creaturae sunt a tribus personis, et nihilominus sunt ab uno primo, quia sunt ab illis, ut sunt unum: ita ergo quamvis essent in Deo duae personae improductae, reliquae personae, si essent, et omnia alia entia essent ab illis, ut ab uno primo. Nihilominus etiam hanc rationem insinuant sancti supra citati, praesertim Athanasius dicens : Neque duo dii, quia non duo Patres, qui enim duo princigna introducit, is duo nomina ponit. Quae verba fere etiam habet Fulgentius. Quin etiam Plotinus philosophus, apud Eusebium Caesariensem, lib. 11, de Preparatione Evangelica , cap. 10, cum dixisset : Filium esse genitum a Patre, subjungit: Neque enim numerus primus est, sed necesse est unum antecedere, a quo sit dualitas genita. Quod circa, quamvis creaturae omnes sint ab uno principio in ratione primae causae si tamen in ipso primo principio numerus reperiatur, necesse est illum etiam numerun reduci ad aliquod primum principium altiori ordinis, et rationis quoad modum producendi nam hoc per se spectat ad perfectionem, et a« nobiliorem ordinem.

17. Rationes Scoti.—Addo rationem aliam quam statim subjungit Scotus, parum ab ha diversam. Quia natura (inquit) divina non di cit immediatum ordinem ad duas personahta tes, sed ad unam primo, et per illam ad alias quoniam alias nulla ratio distinctionis et nn tiplicationis personalitatum in eadem natur: reddi posset. Denique ad hoc etiam propositu n facit ratio tacta a Richardo de sancto Victor e lib. 5, de Trinitate, cap. 3. Quia ad personan improductam pertinet, posse producere omni distincta a se, ergo non admittit aliam impro ductam, quia illam non posset producere. An tecedens probatur ab ipso, quia talis person est potens in omni genere et ordine per seipsam, et per essentiam, et non per participationem vel communicationem ab alia, ergo habet plenitudinem potestatis ad producendum, poterit ergo producere omnem rem a se distinctam.

18. Addit aliam rationem Scotus ab inconvenienti sumptam, quia si essent plures personae improductae, eadem ratione possent in infinitum multiplicari, quia nulla excogitari potest ratio unius numeri potius quam alterius, esset enim multiplicatio sine ullo ordine per se, in his autem quae multiplicantur quasi per accidens, abiri potest in infinitum.

19. Processionem ad intra necessariam esse in Deo. — Dico tertio: in Deo necessario est ponenda realis processio ad intra, per quam multiplicentur personae. Conclusio est de Fide. Nam quod talis processio sit in Deo, expressum est in Scriptura, Joan. 6 et 8: Ego ex Deo processi, ait Christus, et Joan. 14, 17: Spiritus sanctus quài a Patre procedit, et insinuatum est etiam Genes. 20, in illis verbis: Plhuit Dominus a Domino. Quo loco utuntur plures Sancti ad probandam processionem DEI ex DEO, insinuatur etiam Isai. 48, et Mich. 5, aliisque locis veteris Testamenti, in quibus promittitur Filius mittendus a Patre, de quibus testimoniis latius postea. Est etiam veritas definita in Concilio Nicaeno, et aliis infra citandis. Ratio concluditur evidenter ex principiis cecreditis, et jam positis. Nam in Deo sunt plures personae, et non est, nisi una improducta, ergo necesse est, ut aliae sint productae : ergo necessaria est in Deo realis productio ad multiplicationem personarum. Nam id, quod de facto est in Deo, pertinetque ad internam constitutionem ejus, sive quoad naturam , sive quoad personas, ita necessarium est, ut non potuerit aliter esse, propter divinam immutabilitatem, et essendi, atque subsistendi necessitatem. Alio discursu utitur D. Thomas, dicta quaest. 21, art. 1 et 3, ad probandam hanc processionem in Deo ex natura actus intellectus et voluntatis. Quem latissime etiam prosequitur Augustinus, in libris de Trinit., praesertim ab 8 usque ad 15. Sed de illo aliqua dicemus in sequentibus capitibus, et plura tractando in particulari de Verbo, et de Spiritu sancto.

20. Objectio solvitur.—Una tantum restabat difficultas circa hanc assertionem et probationem ejus, quia ex illa solum habemus personas, quae in Deo multiplicantur praeter primam, debere esse procedens a prima, non ve- ro quod inter se etiam habere debeant ordinem producentis et productae. Respondeo, primo illud sufficere quod ad praesens spectat. Nam illa alia quaestio ex professo infra tractanda est declarando processionem Spiritus sancti a Filio. Deinde, respondeo, si recte expendantur et applicentur, quae dicta sunt, etiam probare inter omnes personas distinctas, etiamsi alias ab una procedant, necessariam esse immediatam processionem unius ab alia. Quia sicut comparantur personae improductae inter se, ita etiam comparabuntur inter se duae personae productae ab una tertia, si inter se non habeant ordinem originis. Quia tales personae non haberent inter se majorem repugnantiam, quam si essent improductae, et in ratione persona productae, ita essent aeque prima,, ut nullum ordinem realem inter se haberent, sed ad summum rationis, qui non sufficit ad distinctionem realem, sed rationis tantum.

21. Ad rationem initio positam.—Ad rationem ergo dubitandi in principio positam, negamus imprimis multitudinem personarum improductarum pertinere ad perfectionem Dei. Nam ostensum est magis pertinere ad perfectionem, ut omnia secundum aliquem ordinem per se reducantur ad unum primum. Item: quia quod repugnat, non potest pertinere ad perfectionem, ostensum autem est hoc repugnare. Deinde, negamus, personam esse productam, necessario involvere imperfectionem: nam licet persona producta sit, potest esse independens, immutabilis et infinita, ut latius in sequentibus, et specialiter libro sequenti, capite secundo.

PrevBack to TopNext