On this page
Caput 5
Caput 5
In trinitate processiones non esse immediate a natura, sed per intellectum, et voluntatem
1. Sensus quaestionis. — Quamvis in Deo non sit actualis distinctio in re inter naturam, seu essentiam et actum, ac proprietatem ejus, intellectum, scilicet et voluntatem, nihilominus rationis distinctio cum fundamento in re sufficit, ut nos juxta nostrum concipiendi modum intelligamus aliquid convenire divinae naturae sub una ratione, et non sub alia. Sic enim vere dicimus, Deum per justitiam punire, et per misericordiam parcere et non e converso. Sic ergo in praesenti quaerimus, cum una persona realiter ab alia procedat, ut ostensum est, an procedat immediate per naturam, ut natura est, vel ut affecta proprietate intelligendi, vel amandi, seu quatenus est intellectus, vel voluntas: ad colligendum enim et concludendum personarum numerum, quod in hoc libro intendimus, necessaria est praesens quaestio, quia numerum personarum ex numero processionum colligere debemus ; numerum autem processionum declarare non possumus, nisi prius intelligantur, quales sint et per quos actus.
2. Opinio Durandi. — Durandus ergo in 1, distinct. 6, quaest. 2, et distinct. 10, quaest. 2, opinatus est, illas processiones esse immediate per naturam, et non per intellectum, vel voluntatem. Itaque intelligit, primam Trinitatis personam a se, et per se constitutam in suo esse divino et personali, licet sit intelligens et amans, non producere personam secundam formaliter, quatenus intelligens est, sed solum, quia est infinitum ens habens naturam infinite foecundam, ut si lux solis esset intelligens et produceret lumen eo modo, quo nunc producit, non produceret illud, qua intelligens esset, sed solum, ut est talis forma sic foecunda. Huic opinioni favet Gregorius 1, distinct.7, quaest. 4, art, 2, distinct. 10, quaest. 1, art. 1, dicit enim, intellectum et voluntatem non esse principia divinarum productionum. At ille non negat processiones divinas esse per intellectum et voluntatem, sed eo posito, negat intellectum vel voluntatem esse dicendam principium producendi, quae alia quaestio est infra suoloco tractanda.
3. Durandi fundamenta.—Vtundamenta Durandi sunt. Primo, quia sancti dicunt, Filium procedere a Patre natura, non voluntate, procedit ergo immediate per naturam. Secundo, quia ex infinitate divina essentiae provenit, quod sit communicabilis tribus personis et ex foecunditate ejusdem essentie , seu naturae provenit, quod sit in Deo processio, ergo est immediate per naturam. Tertio, argumentatur ex creaturis, in quibus naturalis productio Filii non est per actum intellectus, vel per alium immanentem, etiam in his rebus, quae tales actus habere possunt, sed est per immediatam actionem ipsius naturae per formam suam: ergo simili modo intelligenda est generatio et processio in Deo. Quarto, quia si verbum divinum producitur per actum intelligendi, vel est tanquam per principium quo producendi, vel tanquam per actionem, seu productionem ipsam, non enim potest aliud membrum, seu medium excogitari : neutrum autem ex illis dici potest. De primo patet, quia actus immanentes, teste Aristotele 9. Metaphysicae non sunt principia productiva, actus autem intelligendi est immanens. Secundum probatur, quia intcelligere est essentiale et commune omnibus personis, producere autem Verbum non est commune, ergo intellectio, ut sic, non est formalis productio, alias quicumque intelligeret, produceret.
4. Productiones diurnas non esse immediate per essentiam, sed per intellectum et voluntatem. —bDicendum vero est productiones divinas non esse immediate per essentiam, utab intellectu et voluntate distinctam secundum rationem, sed esse per actus intellectus et voluntatis. Assertio est in theologia certa, et opinio Durandi temeraria et errori proxima censenda est, quia in re gravissima et supernaturali singularis est, et aliena a sensu sanctorum, et a modo loquendi Scripturae sacrae. Primo itaque conctiusio posita communis est antiquorum Theologorum, D. Thomsee, 1, part., quaest. 27, per totam, Alensis, 1 part., quaest. 42, memb. 2, et quaest. 43, memb. 3, Bonaventurae, in 1, distin. 10 et 21. et eisdem locis Alberti Capreoli et aliorum, Gabrielis, dist. 7, quaest 2, Richardi, distin. 1, art. 1, Marsilii, quaest. 6, art. 2, Scoti et Henrici, locis referendis in sequentibus capitibus. Moderni etiam omnes contra Durandum con-. veniunt, ejusque opinionem censura notant. Secundo sancti Patres per proprietates, et actus intellectionis et amoris semper explicant has processiones. Praesertim Augustinus, libro de Trinitate et de Processione Filii, optime Cyrillus, libro 1, in Joan., cap. 5, Chrysostomus et omnes expositores, in principium Evangelii Joannis, et Basilius, homilia in idem principium, et Theodoretus, lib. 2, ad Graecos, Irenaeus, lib. 2, cóntra haereses, cap. 28, Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 9, Anselmus, in Monologio, cap. 43, et sequentibus, et plures alios referemus infra tractantes de Verbo divino. Qui omnes idem proportionaliter sentiunt de Spiritu sancto, quem propterea vocant charitatem Patris, et Filii, ut est apud Augustinum, lib. 9, de Trinitate, cap. 12, et lib. 15, cap. 17, ubi ait: Spiritum sanctum esse procedentem amorem. Quomodo loquitur etiam Gregorius, hom. 30, in Evangelia.
5. Patrum fundamenta.— Tertio, quod caput est, tam Patres, quam theologi fundantur in manifestis locutionibus Scriptura, in qua Filius saepe vocatur Verbum, et sapientia Patris, et propterea dicitur, Ex ore Altissimi prodiisse. Sapientiae 7, Ecclesiast. 24. Nomine autem oris, in re spirituali nihil, nisi intellectus significari potest. Spiritus autem sanctus vocatur amor propter processionem voluntatis. hespondet Durandus, haec dicta esse non per proprietatem, sed per quamdam accommodationem, seu approbationem, nam quia processio Filii est prior, quam processio Spiritus sancti, ideo (ait) illa dicitur esse per intellectum, et haec per voluntatem, quia operatio intellectus natura sua est prior et voluntatis posterior. Sed haec imprimis valde remota analogia est, et a longe petita. Unde magna audacia est, verba Scripturae, et Sanctorum ad sensum tam improprium detorquere. Deinde ex illa interpretatione sequitur, secundam personam non esse proprie Verbum, quod spectat ad haeresim Eunomii, et Alogorum, ut infra libro nono videbimus. Praeterea illa metaphoraest irrationabilis, namsi utraqueprocessio est immediate per naturam divinam, ut natura est,et ex pura necessitate naturae, quae ratio reddi potest, cur una illarum processionum sit prior alia? Certe Durandus nullam affert, nec facile ut opinior, excogitari potest. Et hinc summuntur alia efficacia argumenta ab inconvenienti contra Durandum. Nam juxta illius opinionem, nulla ratio reddi potest, cur una illarum processionum sit generatio, et non alia, cum utraque sit immediate per naturam, ut natura est, et sit necessaria, ac substantialis communicatio ejus. Similiter non potest ratio reddi, cur illae productiones sint duae, et non plures. Item cur una sit ab uno tantum, et alia a duobus. Nec denique cur Filius procedens dicatur imago Patris, et non Spiritus sanctus.
6. Ratio a priori. —Quarto, est ratio a priori juxta materiae capacitatem, quia in omni rerum genere productio, vel communicatio naturae fit per operationem propriam, seu accommodatam tali naturae, in re autem pure intellectuali propria operatio est actus intellectus, vel voluntatis: cum ergo Deus sit in gradu pure intellectuali, productio, quae intra illum est, per actum intellectus, vel voluntatis esse debet. Et declaratur, nam juxta opinionem Durandi illae divinae productiones non essent per modum actuum vitalium, sed per modum naturalium actionum, qualis est calefactio ab igne, et illuminatio a sole: Unde etiam non essent per modum actuum immanentium, sed per modum actuum transeuntium: haec autem sunt inconvenientia, quia divina productio debet intelligi summo, ac perfectissimo modo, productio autem vita- lis est perfectio non vitali et actus immanens transeunte. Imo inde etiam sequeretur, Verbum non esse proprie Filium, quia non quaecumque res genita, sed illa, quae procedit per vitalem generationem Filius appellatur. Et similiter Filius Dei ex vi processionis non esset in sinu Patris, sed solum identice propter unitatem substantiae.
7. Processio divina quo modo per naturam. — Nemque rationes Durandi aliquid contra hoc probant. Et imprimis illa locutio, quod Filius est non per voluntatem, sed per naturam, nihil ad rem facit. Nam, ut recte dixit D. Thomas, 1 part., quaest. 30, art. 2, ad 2, et quaest. 10, de Potentia, art. 2, ad 11, processio per naturam et per intellectum in Deo coincidunt. Vocatur enim per naturam, quia ex vi talis processionis communicatur ipsa natura. Dici etiam solet per naturam, et non per voluntatem, quia est Filius naturalis, non adoptivus, per essentiam, non per gratiam, ut exposuit Fulgentius, ad 4objectionem Arianorum. Interdum etiam dicuntur processiones illae esse naturales. seu per naturam, quia non sunt liberae, sed mere necessariae, ut infra videbimus.
8. Divine personae quo modo ex foecunditate nature. — Ad secundum, data consequentia prima, negatur secunda. Nam divinae personae etiam dici possunt esse ex foecunditate naturae, non quia ipsa natura, ut sic, seclusa ratione intellectus et voluntatis, sit proxima ratio talium processionum, sed quia ex infinitate ejus provenit, ut ita dicam, radicalis foecunditas et communicabilitas necessaria ad illas productiones.
9. Tertia item ratio Durandi nullius momenti est, sic enim colligere posset, in Deo non esse processiones ad intra, quia in rebus creatis, nulla res pure intellectualis potest suam substantiam communicare, etiam per immediatam ipsius naturae. Sicut ergo divina substantia ob suam infinitatem altiori modo communicabilis est, ita etiam divinus intellectus et voluntas possunt esse proxima principia illius communicationis.
10. Ultima Durandi ratio quamvis per se sit difficilis, retorqueri potest in ipsum, quia etiam divina natura communis est omnibus personis: quomodo ergo per eamdem essentiam Pater generat et non Filius? Quod igitur Durandus de essentia, ut essentia est, responderit, hoc nos de intellectione respondebimus. Adde, quod essentia divina in suo essentiali et quasi specifico esse constituitur per suum intelligere, ut in Metaphysica dixi, et infra, libro nono attingam. Unde non potest prima persona per naturam procedere, quin procedat per intelligere, quod si prima processio est per intellectum, nemo negabit secundam esse per voluntatem. At enim, licet Durandus eadem difficultate prematur , non propterea soluta relinquitur difficultas : ideoque nobis süperest explicandum quomodo per intelligere et amare possit una persona producere et non alia, cum omnes intelligant et ament, quod in sequentibus capitibus paulatim prosequemur.