On this page
Caput 6
Caput 6
Personas productas in deo procedere per actus intelligendi et amandi, ut tales sunt
1. Ad expediendam difficultatem relictam in capite praecedenti necesse est, veritatem propositam examinare, nam si in intellectu Patris (et idem est cum proportione de voluntate) intelligi posset alia actio praeter intellectionem, expediri posset tacta difficultas, dicendo, Patrem producere quidem per intellectum, non tamen per ipsummet intelligere, sed per aliam actionem, et hanc actionem esse propriam Patris solius, licet intelligere commune sit et essentiale, et ideo nihil obstare, quominus solus Pater generet, licet per intellectum generet. At si productio illa est per actum intelligendi, quatenus talis est, augetur difficultas tacta, quomodo non omnes personae generent, cum omnes intelligant per ilIummet intelligendi actum.
2. Scoti opinio.—Scotus ergo in 1, distinet. 2. queest. 7, et distinct. 27, quaest. 1 et2,et quodlib. 2, distinguit in Deo duas quasi actiones, quas vocat intelligere, et dicere, et utramque vult esse a memoria foecunda, seu ab intellectu paterno, ut constituto in actu primo. Dicit ergo, Patrem producere Filium per dicere, non vero formaliter per intelligere. Quod si ab eo quaeratur, quidnam istorum sit prius, vel quod illorum intelligatur esse ab alio: respondet, neutrum esse ab alio proprie loquendo, seu unum non esse rationem alterius, atque adeo sub ea ratione quasi concomitanter se habere, quia utrumque est immediate ab intellectu in actu primo, tanquam a proxima ratione operandi. Addit tamen, intelligere esse aliquo modo prius, quam dicere, quia prius est rem in se perfici, quam communicari alteri: intelligere autem tantum est ad perfectionem intelligentis, dicere vero ad se communicandum alteri. Atque eadem proportione loqui debet Scotus de voluntate , distinguendo in illa amare et spirare, est enim eadem ratio et quamvis in locis citatis hoc expresse non declaret, attigit vero in quodlib. 14.
3. Fundamentum. — Fundamentum hujus opinionis supra tactum est a Durando, quia intelligere est essentiale et commune omnibus personis, dicere autem est proprium Patris: ergo intelligere, ut sic, non est producere: ergo ipsum dicere est producere. Similter etiam, amare commune et essentiale Spiritui sancto, spirare vero est notionale et proprium Patris et Filii, ergo hoc est producere Spiritum sanctum, quia personae producuntur per actus notionales, non per essentiales. Simile fundamentum est, quia intelligere et amare, ut sic, non est producere terminum aliquem, dicere autem est producere, et similiter spirare, ergo. Minor ut clara supponitur. Major autem probatur, quia intelligere solum est percipere rem intellectam et ibi sistit, et ideo Filius intelligit, licet non producat. Atqui haec opinio indistincte reprobatur a Commentatoribus D. Thomae, 1 part., quaest. 27, ut videre licet in Cajetano, art. 4, Torrense, art. 1, disput. 4, et aliis. At non omnia, quae in ea sententia continentur, falsa sunt: oportet ergo ea distinguere et quid nobis in ea placeat, quid vero displiceat, aperire.
4. Verbum produci per actum dicendi. — Primum ergo Scoti assertum est, Patrem producere Verbum dicendo, atque adeo dictionem, seu dicere esse actum, quo Verbum producitur. Quod quidem simpliciter verum est. Haec enim est sententia Augustini, Anselmi, Fulgentii et D. Thomae, locis statim citandis. Et patet ex proprietate ipsius Verbi: nihilominus aliud est Verbum, quam intrinsecus terminus locutionis. Unde in verbo vocalh manifestum est produci per actionem dicendi vocahter. Tunc etiam nos verbum in mente formamus, quando interius loquimur: ipsa ergo mentahs locutio est productio Verbi mentalis in nobis: ergo eadem proportione intelligendum est de Verbo divino et productione ejus. Est autem advertendum, verbum duplicem dicere respectum ; unus est ad ipsum dicentem, tanquam ad principium producens: alius est ad rem dictam, nam qui loquitur de aliqua re loquitur, quae res per Verbum significatur, seu repraesentatur, et ideo verbum dicit ad rem illum respectum significantis. Unde sit, ut ipsum etiam dicere possit et ad verbum et ad rem dictam referri: dicendo enim verbum ipsum producimus, et dicendo etiam rem repraesentatam per verbum dicimus, quia est una omnino actio diversis respectibus significata. Et ita facile intelligitur Augustinus 15, de Trinit., cap. 14, dicens: Patrem dicendo se producere Verbum sibi equale. Nam dicere se non est producere se, sed est repraesentare se producendo verbum.
5. Dicere et intelligere, an distinguantur. — Secundum contentum in Scoti sententia est, idicere et intelligere esse aliquo modo distincta. Quod quidem tam in nobis, quam in Deo aliiquo modo verum est. Et quod in Deo illa duo idistinguantur ratione, docuit expresse D. Thomas, 1 part., quaest. 34, art. 1, ad 3, et quaest. 191, art. 1, et 2, et probatur sufficienter argumento Scoti et Durandi, quia necesse est, commune distingui a proprio saltem ratione et essentiale a notionali. In nobis autem advertere oportet hanc vocem intelligere posse esse ambiguam. Nam potest praecise significare producere actum intelligendi, vel recipere illum, seu informari illo, juxta illud Aristotelis, Intelligere est quoddam pati, vel certe potest illa vox utrumque complecti. Quia intelligere dicit actum immanentem, qui et producitur et recipitur in agente. Si ergo primo modo aecipiamus intelhgere in nobis, sic revera non distinguuntur intelligere et dicere mentale. Nam juxta sententiam, quam ego suppono et existimo omnino veram, verbum mentale in nobis nihil aliud est, quam ipse actus intelligendi in facto esse, quia etiam conceptus et notitia dicitur: ergo dicere mentale nihil aliud est, quam producere ipsum intelligendi actum, ergo est idem, quod intelligere sumptum praecise pro actione: Quia vero frequentius sumitur intelligere pro ipsa objecti perceptione, ideo communiter includit informationem ipsius actus intelligendi, et hoc modo distinguitur in nobis ex natura rei ab ipso dicere. Nam dicere tantum est agere, seu producere verbum: intelligere vero formaliter dicit informari vitaliter ipso verbo, quae duo ex natura rei diversa sunt, ut ex Philosophia suppono.
6. Tertio sentit Scotus in illa opinione sua, dicere et intelligere esse actiones seu productiones distinctas realiter vel ex natura rei. De qua assertione aliter in nobis et aliter in Deo judicandum est. De creaturis igitur sciendum est, varias esse opiniones, quid verbum mentis sit, quomodove ab actu intelligendi distinguatur. Quidam enim sentiunt esse res, seu qualitates distinctas, compararique verbum ad actum intelligendi tanquam proximum objectum ejus, in quo res repraesentata per verbum, tanquam in imagine cognoscitur per actum intelligendi. Et hanc opinionem secuti sunt Cajetanus, Ferrariensis ac alii multi. Juxta quam necessarium omnino videtur, duas actiones reales ac realiter distinctas in intellectu nostro recognoscere. Quia duae qualitates realiter distinctae per actiones realiter distinctas producantur necesse est: praesertim cum unaquaeque per se producatur, ut de verbo et actu intelligendi, juxta hanc sententiam, dicendum est. Quia actiones distinguuntur ex terminis, et unaquaeque actio cum suo termino habet realem identitatem, licet modaliter distinguantur, ergo cum productio verbi sit dicere, intelligere, quatenus est actio, erit productio ipsius actus intelligendi. Juxta hanc igitur opinionem, ad nostrum intelligere et dicere applicatam, vera est assertio Scoti. Mirumque mihi est, quomodo possint Thomistae in hoc puncto Scotum impugnare, cum de verbo mentis nostrae et de munere ejus, ac distinctione ab actu intelligendi ita sentiant.
7. At vero Scotus non potest in hoc sensu sententiam suam declarare aut defendere, quia ipse tenet verbum mentis nostrae non esse rem distinctam ab actu intelligendi, ut est qualitas in facto esse. Quam sententiam ego verissimam censeo, imo opinor, non distingui ex natura rei, nec in aliqua proprietate absoluta per illas voces significata, sed solum in hoc, quod nomen verbi expressius indicat realem emanationem a dicente, ut infra libro nono dicam. Hac vero sententia supposita, non potest subsistere dicta propositio tertia Scoti in mente humana. Quia si verbum et actus intelligendi idem sunt, ergo per quam actionem producitur verbum, producitur actus intelligendi, ergo illamet actio et est dicere, quia est productio verbi et est intelligere, quatenus actionem requirit, quia est productio actus intelligendi, ergo non sunt ibi duae actiones, nec realiter, nec formahter, seu ex natura rei distinctae.
8. At vero loquendo de Deo, seu de aeterno Patre, longe certius est in eo non distingui dicere et intelligere, tanquam duas actiones, seu productiones reales, quod optime intellexit Scotus, estque non solum certum, sed etiam evidens. Quia in Trinitate unus est tantum terminus productus per intellectum, ergo una tantum productio realis per intellectum esse potest. Item quia actus intelligendi in Deo non est realiter productus, sicut est in creaturis, quia non est intellhgere participatum, aut accidentale, sicut est in nobis, sed est ipsum intelligere per essentiam, ac proinde actus sim- plicissimus, ac purissimus , omnino idem cum Patre intelligente, et propterea tam improductus realiter, quam ipse Pater, vel essentia ejus. In hoc ergo sensu non possunt esse in Patre aeterno actiones duae, quae sins duae reales productiones. Alio ergo sensu vult Scotus, illa duo distingui in Deo instar duarum actionum, quarum una est realis productio, alia solum secundum rationem, seu modum concipiendi nostrum. Quo sensu admitti potest dictum illud, quia dictio est realis productio, ut constat ex fide, et infra libro sexto, latius declarabimus. Intellectio vero, licet non sit realis productio, aut emanatio, ad modum emanationis a nobis concipitur.
9. Dico autem hoc admitti posse, quia in rigore fortasse non est necessarium concipere ipsum divinum intelligere per modum actus secundi emanantis ab actu primo. Quia in Deo in reipsa non estintellectus per modum potentiae, aut actus primi in rigore sumpti. Quia essentialiter Deus est ipsum intelligere in actu secundo, et ideo non est necessarium concipere intellectionem in Deo, ut actionem fluentem ab intellectu in actu primo, et tendentem in actum secundum, sicutin nobis invenitur, quia tendimus a potentia in actum. Unde possent distingui ratione dicere, et intelligere in Deo solum, quia dicere est realiter producere, intelligere autem est actus perfectuset ultimus sine productione ulla. Verumtamen, quia concipimus divina instar humanorum et in nobis aliud est habere virtutem intelligendi, aliud intelligere: ideo etiam haec duo ratione distinguimus in Deo, et ipsum intelligere concipimus, ac si manaret a virtute intelligendi. Atque hoc modo distinguitur dicere ab intelligere, tanquam productio realis ab ea, quae solum concipitur per modum productionis. Unde prior terminatur ad proprium Verbum, posterior autem concipitur terminari ad ipsum actum intelligendi absolutum et communem. In hoc ergo sensu nullum habet inconveniens illa distinctio.
10. Quid sit prius dicere, an antelligere. — Quarto et ultimo ait Scotus, intelligere et dicere ita inter se distingui, ut nullum inter se habent ordinem, vel causalitatis, aut emanationis, vel prioritatis secundum rem, vel rationem , sed utrumque veluti concomitanter esse ab intellectu foecundo in actu primo. Et quoad hanc partem merito improbatur haec sententia Scoti, quia neque in nobis, neque in Deo intelligi potest. In nobis enim nulla ratione excogitari potest, dicere, quod vel ab in- telligere non procedat, vel ad intelligendum non tendat, ergo non possunt haec duo intelligi distincta , quin inter se ordinem servent. Consecutio, evidens est. Antecedens patet. Si enim locutio vocalis sit, oritur ex aliqua intelligentia, et ideo non est locutio vocalis, nisi in his, qui intellectum participant: neque aliquis joqui potest, nisi de his, quae intelligit, aut cogitat. Si autem locutio est mentalis, sic non est, nisi productio interni verbi, quae solet vocari intellectio in fieri, ut est actio procedens ab intellectu specie formato, et sic ordinatur ad intelligendum in actu secundo. Quod si vera esset opinio de distinctione verbi ab actu intelligendi, adhuc dicere ordinaretur ad intelligere, tanquam proponens illi proximum objectum. Ergo non possunt in nobis illa duo intelligi distincta sine ordine inter se.
11. — Unde, quatenus illa duo sine ordine intelliguntur, sine distinctione etiam intelligi debent. Nam verbum, et actus intelligendi in facto esse, non est unum eorum prius alio, nec causa alterius, quia non sunt duo, sed unum omnino, idemque est de dicere, et intelligere in fieri. Concipi ergo non potest ad quid sint in nobis duae actiones intellectus sine ordine, seu concomitantes. Et ideo merito Sancti Patres dicunt nos interius loqui cogitando, et cogitare loquendo, non quia haee sint duo distincta concomitanter se habentia , sed quia vel sunt idem cum proportione sumpta, id est, vel utrumque in fieri, vel utrumque in facto esse, vel locutio sumatur pro actione, et partu intellectus, proles et terminus illius, est ipse conceptus, seu intelligere, et ita habent inter se ordinem. Et ita sentit Augustinus , 15, de Trinitate, cap. 7, et Fulgentius, lib. 3, ad Monimum, cap. 7, dicens : Cum mens verbun apud se habeat, utique cogitando habet, quia nilil aliud est apud se dicere, quam apud se cogitare.
12. Hinc ad Deum ascendendo, eo modo, quo ratione distinguimus inter dicere, et intelligere, necesse est, ut aliquem inter se ordinem rationis observent : Ita ut intelligere includatur saltem in ipso dicere, vel habeat aliquem ordinem per se cum illo nostro modo intelligendi. Ita sumitur ex eisdem Patribus. Imo addit Anselmus, in Monolog., cap. 34: Idem esse in summo spiritu scire, quod intelligere, seu dicere. Quod intelligendum est, vel de identitate rcali, vel specialiter de Patre, ut infra declarabo. Probaturque primo, quia cum non possimus intelligere divina, nisi ex humanis, non possumus concipere etiam in Deo ipsum dicere, nisi ut per se connexum cum inicllisere, Secundo quia, si actio illa, quae a Scoto vocatur dictio , non est intelligere neque per se connexa cum ipso intelligere, cur dicitur esse actio intellectus? vel quod titulo illi tribuitur magis, quam alteri facultati? vel cur appellatur dictio, si neque intellectio est, neque intellectionem exprimit. Unde argumentor tertio, quia etiam admissa illa actioine, non esset formaliter ab intellectu. Atque iita juxta illam sententiam verbum Divinum, quasi materialiter tantum procederet per intellectum, quatenus virtutem habet producendi suo modo, non autem quatenus est virtus intelligendi. Consequens est falsum, ergo: sequela patet, quia juxta illam sententiam intellectus non est ratio producendi secundam Trinitatis personam, quatenus se explicat in actum intelligendi , sed quatenus alias habet virtutem producendi, ergo non est ratio producendi, quatenus virtus intelligendi est. Falsitas autem consequentis patet, quia alias Filius non esset ex vi productionis suae, sapientia Patris, ut loquitur Scriptura, seu sapientia genita, utloquitur Athanasius, oratione contra Gregales Sabellii, et Augustinus, l. 6, de Trinit., cap. 1 et 2, et lib. 15, c. 14, et alu sancti communiter ex illo Eccl. 24. Dominus possedit me, etc., usque illud: Et ego jam concepta eram.
13. Respondere posset aliquis , actionem illam etiamsi non sit intelligere, esse ab intellectu, ut intellectus est, et ut est foecundus per speciem intelligibilem, quia tendit ad exprimendum, et repraesentandum in termino suo totum id, quod in se continet per speciem: talis enim est dictio intellectualis in nobis, et talis debet a nobis concipi in aeterno Patre. Et tamen differentia, quia in nobis terminus illius actionis non est subsistens, sed est forma ipsius intellectus producentis illum, quem actu intelligentem constituit, et ideo illud dicere terminatur ad intelligere. At vero in aeterno Patre terminus productus per dicere est subsistens, et ut sic, non est forma Patris, nec constituit illam intelligentem , nihilominus tamen vere dicitur, et est Verbum, quia producitur ex vi intellectualis virtutis, ac repraesentationis, eademque ratione est proprie notitia, et sapientia genita, tanquam sapientia, et notitia subsistens, non tanquam sapientia, vel notitia informans. Ac propterea talis productio non est formaliter intelligere, quia per illam non intelligit Pater, nec etiam ordinatur ad intelligere, quia nec per terminum ejus in- telligit Pater, nec etiam est ab intelligere ut sic, licet sit ab intellectu, ut sic, quia est ab intellectu, ut constituto in actu primo, non in actu secundo. Et propterea non habet ordinem cum intelligere, sed Pater aeternus, ut constitutus in actu primo, seu in memoria foecunda simul, et aeque primo concipiendus est a nobis prodire in actum intelligendi, et dicendi, quia ad utrumque simul faecundus est cum proportione, id est, ad intelligere tantum per emanationem secundum rationem, et modum concipiendi nostrum, ad dicere autem per realem verbi productionem.
14. Objectioni occurritur.—Sed contra hunc apparentem discursum objicitur primo, quia ex illomet concludi potest, dicere Paternum supponere per se, vel aliquo modo includere ipsum intelligere. Probatur, quia supponit intellectum paternum, ut constitutum in actu ad intelligendum , sed constitutio illa non est tantum in actu primo, sed maxime in actu secundo, quia actus primus, ut potentiam receptivam, seu actuabilem includit, non tribuitur Deo cum proprietate, quia imperfectionem includit, ego dicere Patris aeterni est ab intellectu ejus , ut constituto in actu secundo intelligendi, ergo est ab intelligere, vel illud in se includit. Confirmatur, quia, ut saepe dixi, in Deo non est intellectiva potentia formaliter, et proprie, sed est purissimus actus intelligendi per se subsistens , ergo eo ipso, quod dicere Paternum est per intelligendi facultatem , ut talis est, esse debet per intelligere, ut intelligere est , quia facultas intelligendi in aeterno Patre non est, nisi ipsum intelligere per essentiam. Denique licet demus, concipi posse a nobis actum intelligendi Patris, tanquam aliquid emanans secundum rationem ab intellectu Paterno, ut constituto in actu primo per suam essentiam in ratione spei intelligibilis : nihilominus haec ipsa emanatio rationis debet intelligi prior secundum rationem in Patre, quam realis Verbi productio , ergo etiam secundum hunc concipiendi modum necesse est, admittere ordinem rationis inter dicere, et intelligere. Probatur antecedens, quia essentialia secundum ordinem rationis sunt priora notionalibus : item, quia prius Pater concipitur, ut in se perfecte constitutus in suo esse per suum intelligere : quia actu intelligere est esse Dei, et Pater, ut sic constitutus intelligitur, et est perfectissime Deus. Unde etiam ipse Scotus fatetur intelligere, ut est perfectio Patris, esse prius, quam dicere. Hinc vero concluditur, ipsum intelligere esse Patri princi- pium, vel rationem dicendi, quia intelligere non supponitur in Patre solum materialiter, et identice ad modum aliorum attributorum , sed formaliter, quatenus constituit Patrem in perfectissimo gradu intellectuali, ac proinde foecundissimo cum omni perfectione.
15. Conclusio intenta. — Concludo igitur, Verbum divinum procedere peractum intelligendi , ut talis est, et Spiritum sanctum similiter per actum amandi, quae est sententia D. Thomaee, dicta quaest. 27, artic. 5, et quaest. 34 ac 36, et aliorum, quos retuli praecedenti capite et in sequenti alios referam. Et late a nobis est explicanda in lib. 9 et 11, ubi de Personis productis in particulari agemus. Nunc satis probatur ex dictis, quia Pater producit Verbum suum dicendo, ut supra probatum est, sed non dicit, nisi intelligendo, non soium materialiter, sed etiam formaliter, quia ratio dicendi est ipsa intelligentia, ut probatum etiam est, ergo Verbum divinum procedit per actum intelligendi, ut talis est. Quae ratio cum proportione facile potest ad amorem applicari. Item, Pater producit substantiale Verbum , quatenus intellectualis per essentiam , et summe perfectius in gradu intellectuali, ergo producit, ut per se, et essentialiter, ac substantialiter intelligens, ergo producit per ipsum intelligere, ut tale est. Denique , inde probamus cum D. Thoma processiones tantum duas esse, quia tantum sunt duo actus immanentes in re intellectuali. At haec ratio parum valeret, nisi actus ipsi intelligendi, et amandi per se concurrerent ad productiones, quia si tantum concomitanter, vel etiam antecedenter praesupponerentur , possent ad tres, vel quatuor processiones supponi, vel illas comitari , sicvt bonitas Dei, vel justitia, licet sit una, admittit plures processiones. Est ergo formalis illa locutio, ut in sequentibus capitibus magis declarabimus, expediemusque difficultates circa hoc occurentos.