Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Per quos actus intelligendi, et amandi producantur in deo personae procedentes

CAPUT VII. PER QUOS ACTUS INTELLIGENDI, ET AMANDI PRODUCANTUR IN DEO PERSONAE PROCEDENTES.

1. Ratio dubitandi. — Ex dictis omnibus, non solum expedita non est difficultas, et ratio, quae Durandum, et Scotum movit, verum potius est magis confirmata et aucta. Nam si discursus facti validi sunt , probant secundam personam Trinitatis, quae est prima procedens produci per ipsum intelligere essentiale, nam hoc est, quod constituit intellectum Paternum in actu perfecto, sed illud intelligere est in aliis personis, ergo aliae etiam producent Verbum. Eademque ratio est de amore servata proportione, et ideo non amplius hoc repetemus, sed de processione intellectus loquemur, nam ex illa facile est doctrinam ad voluntatem applicare. Ad solvendam ergo hanc difficultatem , hoc loco inquirimus, quis sit actus intellectus, per quem prima Persona secundam producit.

2. Opinio Henrici. — Potest autem imprimis referri opinio Henrici, quodl. 6, et in Summa, art. 54, quam Scotus locis citatis capite praecedenti late refert, et impugnat, nos autem brevissime illam expediemus, quia parum habet utilitatis , vel probabihtatis. Ait ergo in summa Henricus, personas divinas produci per intelligere, et amare notionale, et non per essentiale. Quod dictum est proprium Henrici, ut videbimus , tamen modus explicandi illud singularis est. Distinguit enim in nostro intellectu, et voluntate duplices operationes, quasdam per modum simplicium passionum, alias per modum productionum. Item quasdam vocat tantum directas, alias reflexas, denique quasdam remissas, et quasi imperfectas, alias vero ferventes, et perfectas, et per proportionem ad has operationes , distinguit in Patre aeterno duplex intelligere, aliud simplex , et quasi passivum, per quod non producit, et hoc dicit esse intelligere essentiale, aliud vero quasi reflesum, per quod producit, quod vocat notionale, et cum eadem proportione de voluntate loquitur.

3. Refellitur. — Sed haec et falsa sunt, et inutilia ad expediendam difficultatem. Primum patet , quia in nobis nullum est intelligere ita passivum, ut non includat productionem: unde nullum etiam est adeo imperfectum , vel remissum, quod non includat proportionatum verbum. Deinde in Deo nullum est imperfectum intelligere, neque remissus amor, neque etiam est actus intelligendi, qui eminentissimo modo non sit directus , et reflexus, quamvis sit simplicissimus. Unde ipsum intelligere essentiale omnem illam perfectionem intellectionis habet , quam ipse Henricus tribuit notionali, quia et est perfecta comprehensio, et exacta manifestatio objecti cogniti. Et similite essentialis agor tam fervens est, quam potest fingi notionalis, ergo ex his proprietatibus, et perfectionibus non potest reddi ratio , cur unum sit productivum, et non aliud. Adde in Filio non solum inveniri intelligere simplex , vel directum, sed etiam exactissime repraesentans, et cum infinita reflexione, quae ad perfectionem spectare possit, et similiter Spiritus sanctus non remisse amat, sed ardenter , non minus, quam Pater, vel Filius, ergo distinctiones illae non solum fictae sunt, sed etiam nihil deserviunt ad difficultatem expediendam.

4. Alia opinio de intellectione essentiali , et notionali. — Alii aliter distinguunt secundum rationem in DEO duplex intelligere : unum essentiale, et aliud notionale. Essentiale dicitur esse omnino absolutum et commune tribus personis. Notionale proprium Patris, unde per illud producit Filium, non autem per intelligere essentiale. Atque ita expedit haec opinio difficultatem supra tactam ex Durando. Et hoc ipsum est fundamentum hujus sententiae, quia processio divina est per actum intelligendi, ut probatum est contra Durandum et Scotum, et non est per actum intelligendi essentialem, ut probat ratio Durandi, quia ille est communis omnibus personis, ergo per actum intelligendi notionalem, ergo necesse est, hunc duplicem actum saltem ratione distingui. Hanc opinionem tanquam Thomistarum refert , et impugnat late Torres, 1 part, queest. 21, art. 5, in 2 part. disputationis, et ante impugnavit Aureolus, in 1, distinct. 23, agens specialiter de dilectione, putavitque impugnare D. Thomam eo quod aliquando D. Thomas dixerit, amorem dici in Deo et essentialiter et notionaliter, seu personaliter ut patet, 1 part., quaest. 37, art. 1, sed immerito illam opinionem tribuit D. Thomae qui in sensu longe diverso de amore essentiali, et notionali locutus est, ut videbimus. b. Non esse duos actus ratione distinctos. — Dico ergo primo, in Deo non esse duos actus intelligendi et amandi ratione distinctos in propriis rationibus talium actuum. lIta sentiunt Aureolus et Torres, locis citatis, et consentit Capreolus respondens Aureolo, in distinct 32, quaest. 1, art. 1, et Cajetanus, 1 part., quaest. 37, art. 1 et 2, et idem sentit D. Thomas, ibi et clarius art. 2, ad 1, dum ait, esse sapientiem, vel intelligentem, tantum dici de Deo essentialiter. Et probatur primo ratione. Quia, vel illi duo actus intelligendi distinguuntur tanquam omnino condistincti mutuo, secundum rationem, vel tanquam includens et inclusum (non enim potest alius modus excogitari) neuter autem illorum modorum verus est, ergo. Probatur minor, quoad priorem partem, nempe illos duos actus non posse ita condistingui secundum duos conceptus, ut neuter in alio includatur. Quia in Deo non est ille modo duplex intellec- tus, vel duplex voluntas, neque in tali sensu potest distingui unus intellectus essentialis et alter notionalis, ergo nec duplex intelligere. Antecedens certissimum est : alias omnia attributa possent alio modo multiplicari, ita ut duplex esset justitia, duplex bonitas, etc. Imo et duplex essentia, quae sunt plane absurda, et tamen aperte sequuntur a paritate rationis. Consequentia autem probatur. Primo, quia in Deo non tam reperitur intellectus, quam intelligere, eo quod in Deo non sit potentia passiva, sed purissimus actus.

6. Secundo, quia eo modo, quo ratione distinguimus intellectum divinum ab actu intelligendi, non magis potest multiplicari (etiam secundum rationem) actus, quam intellectus, quia unus actus perfectus est adaequatus intellectui divino, comprehendit enim totum objectum ejus. Unde, si aliquando distinguunt theologi in Deo plures actus, vel scientias ratione distinctas, illud est secundum conceptus inadaequatos ejusdem actus in ordine ad diversa objecta secundaria, et quasi partialia, ideoque illa distinctio rationis in ipso intelligere essentiali, ut sic, cogitatur. Tamen loquendo de intelligere adaequato divinae virtuti intelligendi, illud non potest esse nisi unum etiam secundum rationem, quia unius virtutis unus est tantum adaequatus actus, et quidquid additur, et superfluum est, et intelligi non potest, ut sumitur etiam ex D. Thoma, quaest. 27, art. 5, intelligere autem essentiale, de quo loquimur, est adaequatus actus divini intellectus : ergo praeter illum non potest cogitari aliud intelligere ab eo condistinctum secundum rationem.

7. Tertio, quia ab intelligere essentiali nihil potest illo modo distingui, nisi forte relatio aliqua, quia illud intelligere est ipsum esse absolutum Dei, et ab absoluto nihil distinguitur illo modo, id est, tanquam proprium a communi, nisi relativum : sed relatio, ut sic, non potest habere rationem actus intelligendi, ut per se notum videtur, quia nec Pater formaliter intelligit per suam paternitatem, neque etiam per filiationem, alias esset sapiens et intelligens formaliter per verbum a se productum ut sic, quod est absurdum, et late impugnatur ab Augustino 7, de Trinitate, cap. 3, et lib. 15, cap. 7. Ac denique omne intelligere est ad modum actus vitalis: relatio autem, ut sic, non habet rationem vitalis actus, sed solum est terminus divinae naturae in ratione subsistendi : ergo nullo modo possunt illi duo actus intelligendi ita mutuo praescindi secundum rationem.

8. Venio ad illud membrum de distinctione illorum actuum per modum includentis et inclusi, sic enim aliqui distinguunt duplex intelligere, essentiale et notionale, ita nimirum, ut intelligere essentiale includatur in notionah , non autem e converso, nam ac ratione essentiale commune est, non vero notionale : verumtamen hoc ipsum dupliciter intelhgi potest. Primo, ut intelligere notionale ultra essentiale addat aliquid formaliter pertinens ad rationem actus intelligendi et sub illa quasi contrahat illum ad esse talis actus, sicut paternitas, verbi gratia, intelligitur addere aliquid supra rationem personae, ut sic. Et hunc sensum censeo falsum : nam rationes proxime factae aeque contra illum procedunt. Quia neque intellectus divinus est illo modo duplex, neque in ratione intellectus est amplius determinabilis, neque relatio ut sic, potest addere hujusmodi determinationem rei absolutae secundum propriam rationem absolutam. Relatio enim non determinat essentiam, ut in latitudine essentiae sit talis, ex se enim talis est ultimate : ita vero se habet intelligere divinum, et essentiale in ratione actus intelligendi. Praeterea, omnis actus intelligendi secundum ultimam rationem, seu determinationem suam attingit objectum, et repraesentat illud, et est actus vitae. At relatio non addit actui intelligendi essentiali habitudinem ad novum objectum, nec perficit habitudinem, quam ille actus ex se habet ad sua objecta, nec addit illi repraesentationem ahquam, nec modum aliquem vitalem. Ergo non potest cogitari intelligere notionale, illo modo ratione distinctum ab essentiali.

9. Alio tandem modo cogitari potest distinctio rationis in ipso intelligere divino per additionem alicujus conditionis personalis, seu relativae, quae necessaria sit, non quidem per se, ac formaliter ad intelligendum, sed ad producendum. Et hic sensus in re ipsa continet veritatem : per illum autem dicendi modum non recte explicatur. Tum quia haec vox, intelligere, non significat, nec connotat illam conditionem, ut D. Thomas voluit, loco citato. Tum etiam, quia illud satis non est, ut dicatur esse duplex intelligere, sed unum, et idem, ut conjunctum cum tali conditione, vel non conjunctum. Sicut essentia divina considerari potest praecise, ac secundum se, et prout est in Patre, et non propterea distinguitur ratione, ut duplex essentia. Quis enim unquam dixit in Patre, et Filio esse duas essentias ratione distinctas, eo quod in Patre est essentia ex se, in Filio vero per generationem? Nullus sane ac merito, quia illi modi habendi essentiam non pertinent ad essentiam, ut sic, sed ad constitutionem personae, sic ergo habere intelligere essentiale a se, vel per generalem a Patre, non multiplicat ipse intelligere, etiam secundum rationem, quia illi duo modi habendi actum intelligendi non pertinent formaliter ad ipsum intelligere, sed ad originem, seu ad personalem modum habendi illud.

10. Intelligere notionale quid sit. — Dico igitur secundo, tantum esse unum intelligere in Patre, et in omnibus personis, diverso tamen modo, ut ita loquamur. Nam in Patre est ante omnem productionem, ut propterea vere dicatur Pater habere illud a se: in Filio autem est communicatum a Patre, ut saepe ipse docuit Joannes, 5, 7 et 17, quod Patres interpretantur, communicatum illi esse per aeternam sui productionem. Atque ita haec assertio ex superioribus satis probata est. Nam si in Trinitate non est duplex intelligere, necesse est. esse unum. Quod autem in Personis distinctis sit etiam illis distinctis modis, ex ipsomet mysterio satis constat, et ex Scriptura. Estque necessarium ad solvendam difficultatem in principio positam.

11. Cur Pater per illud producat. — Dico ergo tertio. Pater aeternus producit Filium praeter illudmet intelligere, quod commune est omnibus personis, quatenus illud a se habet, et non per generationem, hoc enim est satis, ut Pater per illud intelligere producat, et non Filius, nec Spiritus sanctus. Quia cum Pater illud habeat a se, et ante omnem productionem, recte potest communicare illud alteri persona : communicat autem ex virtute, et foecunditate ipsiusmet actus intelligendi. Sicut D. Thomas alias docuit, essentiam, hoc solo, quod est in Patre absque generatione, esse posse virtutem ad generandum, quia in illo intelligitur esse quasi foecunda, quia illa persona nondum prodiit in actum generationis: in Filio autem, et Spiritu sancto jam non habet intellectus illam veluti virtutem, quia jam habuit actum sibi adaequatum, qui multiplicari non potest, ut dicemus in sequentibus. Et ita facile respondetur in forma ad diftficultatem propositam. Cum enim infertur, si una persona intelligendo generat, omnes generare, quia omnes intelligunt, negatur illatio, quia non omnes intelligunt a se, sed aliquae per intelligere communicatum ab alia persona, ut autem persona generet, non.satis est, quod intelligat, sed necesse est, ut a se habeat actum intelligendi. Ac propterea illudmet intel- ligere non habet omnia requisita ad productionem, nisi sit in persona, quae sit prior origine, quam persona genita.

12. Atque hoc modo et cum eadem proportione philosophandum est de amore, seu dilectione, quantum ad rem spectat. Quoad voces autem assignatur aliqua differentia a D. Thoma in illa, quaest. 37, art. 1. Nam in intellectu sunt nomina, seu verba distincta, imposita ad significandum vel actum intelligendi, ut sic, scilicet, intelligere, vel actum producendi per antellectum, scilicet, dicere, vel terminum 1llus productionis, scilicet, verbum. In voluntate autem, ob penuriam nominum, solemus eadem voce significare actum amandi, productionem et terminum, scilicet nomine aoris, vel dilectionis. Et hoc modo dixit D. Thomas ibi amovren et essentialiter, et notionaliter sumi, non quia sint actus amandi distincti, unus essentialis, et alter notionalis (haec enim distinctio nunquam apud ipsum reperitur): sed quia ipse Spiritus sanctus vocatur amor et productio ejus vocatur dilectio. Proprie tamen amor essentialis est et communis, et per illum producunt Pater et Filius Spiritum sanctum, quatenus illum amorem habent absque emanatione voluntatis, vel a se, ut Pater, vel per generationem, ut Filius: et ideo licet ipsi per illum amorem producant, Spiritus sanctus nihilominus amando eodem amore nihil ad intra producit, quia jam supponit productionem amoris.

PrevBack to TopNext