Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Sitne pater verus deus

CAPUT I. SITNE PATER VERUS DEUS.

1. Non est hoc loco immorandum circa nomen Patris, quia non tractamus, an prima persona sit verus Pater, nec de his, quae sunt propria ejus. Hoc enim postea agendum est, sed tractamus de natura ejus, seu de modo entitatis ejus. Intelhgamus ergo nomine Patris quamdam personam improductam. Et hoc modo circa quaestionem hanc nullus haereticorum, vel etiam infidelium, qui verum Deum alias cognoscant, posuerunt Patris personam, id est, illam, quae improducta est, in ordine creaturarum: nam hoc involvit manifestam repugnantiam. Quia illa persona est a se, et improducta, ut jam in superioribus est ostensum: ergo implicat esse creaturam, cum sit intrinsecum creaturae habere esse ab alio. Ex quo etiam manifestum , hanc personam naturam divinam, et subsistere in illa, quia cum sit vera persona, necesse est, ut habeat intellectualem naturam, et non habet creatam, ut ostensum est, habet ergo increatam, quae solum est divina natura. .

2. Error aliquorum hereticorum. — Hoc tamen non obstante, non defuerunt haeretici, qui negaverint personam Patris per se consideratam esse verum Deum, quod etiam de caeteris consequenter aiebant. hefert D. Augustinus, de Haeresibus in 74, dicens: Est alia haeeresis, quee triformem sic asserit DEUM, ut quedam pars ejus sit Pater, quedam Filius, et quedam Spiritus sanctus. Ad quem errorem videtur accessisse Abbas Joachim, qui (ut refertur in Concilio Lateranensi sub Innocentio IIT, capite 2,) dixit, tres personas esse unum Deun, solum collectione quadam, sicut multi homines sunt unus populus, vel multa corpora unum universum. Ex quo errore plane sequebatur, personam Patris solam, seu per se spectatam , Deum non essc. Fundamentum illius erroris fuit, quia tres personae non sunt aliqua una simplex res, quia alias in Deo non tantum esset Trinitas, sed etiam quaternitas, nam essent personae, et una illa res, et nihilominus sunt unus Deus, ergo sunt unum collective, ergo prima persona per se spectata non est Deus.

3. Magis vero scholastice possumus ita argumentari. Nam solus ille est Deus, qui in se habet totam essentiam Dei, et in illa subsistit, sed Pater non ita habet in se totam Dei essentiam, ut quasi afficiat, et constituat illum: ergo. Probatur minor, quia tota Trinmtas est de essentia Dei, tum quia est idem cum essentia Dei, tum etiam quia nihil potest esse in Deo, quod non sit essentiale, alias esset accidentale, quod repugnat : tota autem Trinitas non est in solo Patre modo praedicto, unde haec est falsa propositio, Pater est Trinitas, haec autem vera, Trinitas est Deus, et Deus est Trinitas, ergo Deus non est solus Pater, ergo neque e contrario Pater est Deus.

4. Unitas Dei non est collectiva, sed simplex. —Nihilominus de fide est certum, Deum non esse unum per solam collectionem, sed per veram naturae unitatem, et consequenter est etiam de fide, singulas personas, in quibus est talis natura, esse verum Deum, et non tantum est omnes simul sumptas. Ita definitur in dicto Concilio Lateranensi, et habetur in capite Damnamus, de summa Trinitate, et ex Scriptura, et Patribus constabit ex his, quae dicemus de singulis personis. Ratio vero est clara, quia vel omnes illae personae habent eamdem naturam singularem, et individuam, vel numero distinctam. Hoc secundum dici non potest, alias illae tres personae essent tres dii, vel aliae quaedam tres substantiae. Nam si illae naturae essent omnino similes, et aequales in perfectione essentiali, manifeste essent tres dii, et unitas collectiva nihil obstaret, tum quia Deus non est nomen collectionis, sed substantie, tum etiam quia unitas Dei debet esse unitas simplicissima, et perfectissima, unitas autem per eollectionem, est imperfecta, et accidentals, tum etiam, quia jam essent tres essentiae aeque primae, quod repugnat. Si autem illae naturae essent inaequales, sola illa, quae perfectissima esset, constitueret verum Deum. Unde etiam posito illo errore posset concludi, Patrem esse verum Deum, quia nemo dubitat, quin prima pérsona improducta sit perfectissimae naturae : sequeretur autem ex errore illo, alias personas non esse Deum, quod postea refutandum est.

5. Necessario ergo fatendum est unitatem DEI esse per unitatem naturae. Haec autem natura non est partibilis, ut pars ejus possit esse in una persona et pars in alia, sicut haeretici citati ab Augustino sensisse videntur, nam hoc etiam rationi naturali repugnat, cum sit magna imperfectio, ergo in quacumque persona est illa natura, in illa est tota essentia Dei, nam in praesenti idem est essentia, quod natura, ergo quaelibet talis persona per se sumpta est verus Deus. Patet consequentia, quia omnis res habens integram alicujus speciei, seu rationis naturam et in illa subsistens, est verum individuum illius speciei. Sic Christus Dominus est verus homo, quia in se habet totam quamdam humanam naturam, et in illa subsistit. Etsi eamdem, vel similem haberet Pater, esset etiam verus homo, ergo a fortiori, etc. Et confirmatur tandem, quia si nulla persona determinata est Deus: neque omnes simul sumptae possent esse Deus. Probatur illatio, quia si nulla illarum est Deus, ergo nulla est ens infinitum et summe perfectum: quia hoc est Deus; ergo neque ex illis simul sumptis potest coalescere Deus, quia neque ex rebus finitis numero et perfectione potest infinitum consurgere, neque ex collectione plurium potest coalescere aliquod summe perfectum, cum ipse modus collectionis imperfectus sit et singula, quae ibi concurrunt, necessario esse debent imperfecta.

6. Pater verus Deus. — Secundo hinc concluditur, Patrem, seu primam personam Trinitatis praecise spectatam, esse verum Deum. Haec veritas est de fide, ut concluditur ex dictis, et habetur expresse in Scriptura Joannis 1, el Verbum erat apud DEUM, id est, apud Patrem; et in graeco ponitur articulus ad indicandam excellentiam divinitatis. Et cap. 6: Hunc enim Pater signavit DEUS, id est, Deus Pater signavit hunc, id est, designavit Christum, etc. Et cap. 17: Ut cognoscant te solum DEUM verum. Loquitur Christus ad Patrem. De particula autem solum, quae nimium videtur probare, dicemus infra. Plura videri possunt apud Hilarium, lib. 4, de Trinitate, versus finem, et Augustinus, toto librosexto, et lib. 15, cap. 7, et apud alios supra citatos. Ratio patet ex dictis, quia ostensum est, singulas personas subsistentes in Deitate esse Deum: si autem aliqua subsistit maxime Pater, qui est principium communicans Deitatem aliis, in quibus illa subsistit: ergo.

7. Ad fundamentum contrarii erroris negatur sequi dari quaternitatem in Deo, ut recte dicitur in dicto capite Damnammus, quia illa una res, seu natura, in qua tres personae conveniunt, non est dictincta ab illis, et ita non auget cum illis numerum rerum. hRatio autem theologica a nobis facta petit nonnullas difhcultates tractandas libro sequenti. Nunc breviter dicitur, quidquid est de essentia Dei esse de essentia cujuscumque personae, personalitates autem, seu relationes formaliter, ac proprie non esse de essentia Dei, esto, sint idem cum essentia Dei. Et similiter dicitur, quidquid est perfectionis in omnibus personis, esse in qualibet earum, et ideo nihil obstare, quominus singulae sint verus Deus.

PrevBack to TopNext