On this page
Caput 2
Caput 2
An persona, quae est verus deus, possit esse producta
1. Rationes infidelium. — Haec difficultas communis est Filio et Spiritui sancto, et ideo prius, quam de illorum divinitate in particulari dicamus, illam expedire necesse est, et in- ter scholasticos tractat eam specialiter Scotus in 1, dist. 2, quaest. 6. Alii vero in speciali parum, aut nihil attigerunt, quia de hac re nulla est inter eos controversia. At vero haeretici hoc maxime objiciunt contra divinitatem personarum, praeter personam Patris, quod repugnet, esse Deum, et non habere esse a se, quia Deus est ipsum esse per essentiam, sed repugnat, id quod est a se, esse ab alio, quia illa duo includunt immediatam contradictionem, ergo non potest esse verus Deus, et esse ab alio, ergo nec esse productum, quia quod est productum, ab alio habet esse. Secundo, quia quod est productum est dependens : dependentia autem intrinsece dicit imperfectionem , ergo repugnat Deo. Tertio, quia, quod est productum, aut est ex nihilo, aut ex aliquo. Si ex nihilo, erit creatum, quod Deo plane repugnat. Si ex aliquo, erit materiale compositum et imperfectum, tum quiailla particula, ex, non potest intelligi, quam habitudinem dicat ibi, nisi materialem ; tum etiam, quia id, ex quo aliquid producitur, supponitur productioni, et ut productio locum habeat, necesse est, ut aliquid per illam fiat praeter id, quod supponitur, ut ex utroque constet adaequatus terminus productionis : hoc autem non intelligitur sine compositione et imperfectione. :
2. Assertio fidei. — Nihilominus veritas Catholica est, personam, quae est verus Deus, posse esse productam vere, ac realiter. Ita enim est expressum in Scriptura, praesertim 1, Joan. 5: Ut simus in vero Filio ejus, hic est verus Deus, nam verus Filius non est, nisi vere productus, et ideo de se ipso dicebat Filius: LE go ex Deo processi, Joan. 8, et hoc ipsum significatum videtur in verbis illis Genes. 19: Pluit Dominus a Domino, nam in utroque loco est vox significans verum Deum. Similiter colligitur ex illo Psalm. 109: Dixit Dominus Domino meo, et subditur statim : Ex utero ante luciferum genui te.
3. In quibus locis obiter notari potest, producere et produci vere affirmari de personis, quae sunt Deus, non solum quatenus propriis nominibus significantur, sed etiam sub absoluta appellatione Dei, et inde sumpta sunt illa verba symboli : Deum de Deo, etc. Quae hanc veritatem confirmant et definiunt. Quam latius confirmat et declarat D. Thomas 1 D. q. 39. Ratio autem est, quia Deus licet de formali significet essentiam et naturam communem, tamen supponit pro personis, sive immediate, sive mediate, quod ad praesens non refert, et ideo, quod impliciter verum est de per- sona, affirmari etiam potest de Deo, persona potest esse productus, vel procedens a Deo.
4. Expenditur ratio pro assertione fidei. — Ad confirmandam autem hanc Catholicam veritatem adducit plures rationes Scotus, loco citato, quae omnes eo tendunt, ut probent, posse esse processionem Dei ad intra per intellectum et voluntatem, de quo jam dictum est. Solum ergo in hoc est in praesenti insistendum, ut vel ostendamus, vel defendamus, posse esse realem processionem sine ulla imperfectione, nam hoc posito, facile erit persuadere talem productionem posse convenire Deo ad intra. Atque ita facile concludetur, quod per illam producitur, esse verum Deum, quia intra Deum nihil esse potest, quod non sit Deus. Et ideo Joan., cap. 1, cum dixisset : Et Verbum erat apud Deum, statim subjungit : Et Deus erat Verbum. Quod autem hoc non includat imperfectionem magis fide tenetur, quam ratione ostendi possit. Nam, ut productio nullam includat imperfectionem, necesse est, quod productum recipiat idem numero esse, quod est in producente, nam si aliud reciperet, jam esset in producto esse participatum, quod plane includit imperfectionem. Haec igitur productio talis esse debet, ut per eam communicetur idem esse. Quod autem sit ex principiis fidei ostendemus libro quarto. Nunc autem solum probamus, non repugnare, quia illud esse est infinitum, et ideo communicabile est omnibus personis, cum quibus non habet oppositionem. Supposita igitur hac veritate, quod non repugnet productum recipere eamdem naturam, quae est in producente, facile intelligitur et verum Deum posse esse productum, et talem productionem nullam includere imperfectionem. Primum patet, quia quicumque habet naturam Divinam, est verus Deus, sive illam habeat a se, sive communicatam ab alio. Secundum patet, quia ipsamet natura divina excludit omnem imperfectionem, quia secum affert omnem perfectionem. Quod facile patebit, discurrendo per eas imperfectiones, quae in argumentis tanguntur et aliis, quae afferri possunt, et eas excludendo.
5. Satisfit primo argumento. — Prima ergo imperfectio, quae in primo argumento objiciebatur, erat esse ab alio, quia inde sequitur, non esse a se. Distinguendum autem est de esse ab alio Deo, vel esse ab alio, qui sit idem Deus. Primum dicit manifestam imperfectionem, quia dicit pluralitatem Deorum et distinctionem in natura producentis et pro- ducti. Unde cum talis distinctio non possit esse cum aequalitate naturae, necesse est, ut sit cum non poterit dici verus productae, quae proinde imperfectione personae Deus et per essentiam, sed ad summum per aliquam eminentem participationem , atque adeo per analogiam. Persona ergo procedens in Deo non producitur isto modo, sed ab alio, qui est idem Deus, atque hoc modo nulla est imperfectio. Quo sensu videtur dixisse Hilarius, lib. 9, de Trinitate, post medium: Quamvis Pater major sit (id est, videatur, sic enim expono) auctoritate dantis, tamen Filius minor non est, cui idem esse communicatur. Et hacratione non pugnantilla duo, scilicet, esse ipsum esse per essentiam, et esse personam productam, quia per productionem accipit ipsummet esse per essentiam. Et eadem ratione dici potest talis persona esse a se, prout a se excludit principium extraneum, seu alterius naturae, et prout excludit omnem propriam causalitatem, et dependentiam, ut statim dicam. Acdenique prout dicit habere naturam, quae producta non est, quamvis sit communicata personae per productionem ejus. r
6. Ad secundum argumentum. — In secundo argumento adjungebatur alia imperfectio, quia omne productum videtur esse dependens et causatum, quae ex eodem principio excluditur. Unde negamus, illam imperfectionem esse de ratione productionis, ut sic, nam si talis sit productio, ut per ipsam communicetur illud esse, quod causatum non est, nec dependens, neque ipsa productio erit cum vera dependentia. Maxime, cum illud esse intrinsece et essentialiter includatur in persona producta, et in omni ejus proprietate per summam quamdam simmplicitatem, Ex quo etiam fit, ut illa productio sit absque vera et propria actione (ut supra dicebam) per simplicem quamdam processionem, quae in re non distinguitur a persona producta.
7. Productio ad intra est fine causalitate.— Denique hinc fit, hujusmodi productionem esse absque vera causalitate : quod quidem de formali et materiali causahtate per se notum est. De efficiente vero etiam debet esse certum, alias persona producta esset facta, contra symbolum Athanasii. Item, quia Aristoteles definivit, efficiens esse illud, ad quod aliud sequitur, persona autem producta non est aliud a producente, ut infra dicemus. Praeterea, ratio sumenda est ex dicto principio, quia esse, quod per hanc productionem communicatur, non est esse causatum, neque ipsa productio est per propriam actionem, ergo nec per eflticien- tiam, nec per propriam causalitatem efficientem. Et ita etiam concluditur, causalitatem finalem in hoc genere productionis non habere locum. Quod specialiter notavit Cyrillus Alexandrinus, lib. 5, Thesauri, cap. 5, in hoc constituens differentiam inter generationem aeternam et temporalem Verbi divini, quodde aeterna quaeri non potest, cur fuerit, sicut potest de temporali. Quia, videlicet illa non est ex intenUone finis, sed ex absoluta necessitate illius naturae. Item causa litas finis supponit cognitionem: illaautem generatio non supponit proprie cognitionem, sed est per ipsam primam cognitionem. Productio autem Spiritus sancti, licet cognitionem supponat, nihilominus non est ex intentione finis, sed ex naturali et necessario amore, quo Deus Pater, et Filius se amant, qui primus amor nullam intentionem supponit. Denique propria causalitas finis semper est in ordine ad actionem efticientis, ubi ergo causahtas finis non invenitur, nec finahs intervenire potest. Est ergo haec productio ad intra sine ulla vera causalitate.
8. Exponuntur Patres utentes nomine cause. — Nec movere quemquam debet, quod interdum Patres utuntur nomine causae in hoc mysterio, illud tribuentes Patri respectu Filii, ut videre est in Nazianzeno, orat. 29, Basilio, libris contra Eunomium saepe, et Damasceno, lib. 1, de Fide, cap. 8 et 11, et in aliis Graecis. Et ex Latinis ita etiam loquitur Richardus de S. Vict., lib. 5, de Trinitate, cap. 7. Propter quod Aureolus in 1, dist. 20, censuit, vocem illam causa, etiam juxta proprietatem latini sermonis, posse proprie Deo attribui ad intra. Verumtamen advertendum est, duobus modis solis solere Patres tribuere hanc vocem Deo. Primo in ordine ad attributa essentialia: quomodo Augustinus et Hieronymus aliquando dixerunt, Deum sibi esse causam, ut sit, vel ut sapiens sit, et talis locutio intelligenda est negative, scilicet, Deum non habere ab alio, ut talis sit, sed ex se talem esse, et ideo non est extendenda illa locutio. Alio modo tribuitur uni personae respectu alterius. Et hoc modo loquuntur saepe Graeci, raro Latini, ut notatur in Concilio Florentino, sessione ultima in litteris unionis, et in eadem sessione idem notat Bessarion in oratione pro unione, capite ultimo ubi declarat, Graeco non uti illa voce, prout indicat limitationem, aut dependentiam, sed prout dicit simplicem originem, et capite tertio advertit, Cyrillum, quamvis Graecum, illam vocem non admississe. Igitur nobis non est utendum nomine causae, sed principii, ut notavit optime Hilarius, lib. 9, de Trinitate, et D. Thomas, 1 part., quaest. 33, et consentiunt reliqui scholastici.
9. Productionem ad intra non esse ex nihilo. — In tertio argumento objicitur alia imperfectio quae est, esse ex nihilo, vel ex compositione actus et potentiae. Utrumque autem excluditur ex eodem principio posito. Nam cum per hujusmodi processionem communicetur persona productae eadem substantia producentis, necesse est, ut persona producta non sit ex nihilo, sed ex substantia producentis. Et ita haec est communis locutio Sanctorum, Filius est ev substantia Patris, quam substantiam intelligunt, nomine, Uferi significari in illo Psalm. 109: Ex utero ante luciferum genui te. Ut exponit Concilum Hispalense 2. Et Fulgentius ad objectiones Arianorum. Et simili modo loquitur de persona Spiritus sancti Justinus Martyr, in expositione Fidei, Cyrillus autem, in dicto lib. 5, Thesauri, cap. 5, utitur hac locutione, Filius est ab substantia Patris. Sed illa particula ab, est aequivoca, et potest denotare habitudinem efficientis, et ideo non est simpliciter usurpanda, sed pie exponenda, quod D. Thomas, 1 part., quaest 41, etiam censuit de hac locutione, Filius est de substantia Patris, de qua iterum infra dicemus. Ita ergo excluditur illa imperfectio, ex nihilo. Nec sequitur alia de compositione, quia illa substantia, ex qua dicitur esse talis processio, non se habet, ut potentia, neque ut pars naturae, sed ut purissimus actus, qui est tota natura et essentia rei productae in re ipsa, non distincta a personali ejus proprietate, ut postea videbimus.
10. Atque ex his facile est, excludere ab hoc ordine productionum omnes alias imperfectiones, quae inveniuntur in productionibus creaturarum, quales sunt esse cum aliqua mutatione, cum novitate essendi et cum aliqua possibilitate amittendi esse. Nam hae imperfectiones et similes oriuntur ex eo, quod per talem productionem imperfectum esse communicatur, et consequenter modo imperfecto et cum dependentia. Hllud autem esse, quod per productionem ad intra communicatur in Deo est omnino immutabile, et ideo in productione illa nulla potest esse umbra mutationis, nec novitas, aut finis essendi. Hinc optime Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 8, loquens n particulari de Filii productione dicit: Zmpuum esse in illa cogitare temporis initium, aut post Patrem Filii substantiam generari, quia ex ipsa Patris substantia astruimus Filii ge- nerationem. Et eadem ratio est de quacumque processione Dei ad intra. Est igitur de illius ratione, quod sit aeterna et consequenter, quod sit ex absoluta necessitate, quod infra disputando specialius de actibus notionalibus latius dicemus.