Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Filium secundam trinitatis personam esse verum deum

CAPUT III. FILIUM SECUNDAM TRINITATIS PERSONAM ESSE VERUM DEUM.

1. Arii heresis. — Hoc loco explodenda a nobis est haeresis Arii, quae licet fortasse fuerit illo antiquior, illi tamen specialiter tribuitur, quia illam amplificavit et pertinacius persuadere, ac fundare conatus est. Ille igitur, quamvis Filium appellaret Deum per quamdam excellentem participationem, negavit tamen esse vere et essentialiter Deum, aususque est absolute appellare creaturam. Dicebat enim esse factum ex nihilo, imo et temporalem, quamvis productum ante hunc mundum, imo aiebat, ad hunc finem Patrem illum creasse, ut per illum alia crearet. Unde etiam consequenter docebat, non verum Deum, sed hunc Filhium fuisse Incarnatum, quamvis eum, non tantum in carne, sed etiam in propria natura diceret esse subjectum Patri et ad illum orasse, etiam ante Incarnationem, petendo ut sibi daret homines in haereditatem. Haec omnia sumuntur ex Athanasio, praesertim oratione 2 et 3, contra Arianos, et ex Cyrillo Alex., lib. 6, Thesauri, cap. 3, et lib. 10, cap. 2 et 9, et hb. 11, in Joannem, cap. 17, Epiphanio, Haeresi, 69, Augustino, in 49, Theodoreto, lib. 3, haeret. fabularum.

2. Arium postea secuti sunt Aetius et Eunomius, ut constat ex Nycephoro, lib. 9, c. 17, et lib 11, cap. 11, et ex Basilio, libro contra Eunomium. Advertit autem Augustinus, libro 6, de Trinitate, cap. 1, licet Arius dixerit, Filium Dei non esse aeternum, tamen sectatores ejus illum posuisse productum ex aeternitate. Imo Maximinus Arianus etiam concedebat, esse productum ex substantia Patris, non tamen consubstantialem, ut colligitur ex eodem post Concilium Nicenum etiam concedebant Ariani, Filium esse per omnia similem Patri, quomodo loquebantur, ut deciperent Catholiadmittere illam vocem homousion, de qua plura infra libro quarto.

3. Quid Origenes et Tertulliamus senserint.— De Origene controversia est, an hoc errore lapsus fuerit : illi enim tribuunt Augustinus, haeresi 43. Et Epiphanius, in epistol. ad Joannem Episcopum Hierosoly mitanum, quae etiam habetur inter epistolas Hieronymi, et ex sexagesima. Item Theophylactus Alex., lib. 2, Paschalis. Denique D. Thomas, 1 part., quaest. 34, art. 1, ad 1 Origenem vocat fontem Arianorum. Illum vero ab hac nota defendunt Pamphylus, in Apologia pro Origene, et Ruffinus, lib. 1, Historiae, et Socrates, lib. 6. Et quidem Athanasius, in epistola de decretis Nicenae Synodi, Origenem adducit pro sententia Catholica, et ipse Origenes, lib. 1, Periarchon., cap. 2et 3, non videtur male sentire. Super Joannem vero male loquitur, multi autem censent illa loca fuisse ab haereticis depravata. Denique adhuc sub judice lis est. Similis controversia esse solet de Tertulliano, propter quemdam librum de Trinitate illi olim attributum, sed constat illum librum non esse Tertulliani, sed Novatiani, et Tertullianum in libro contra Praxaeam, recte de hoc mysterio scripsisse. Haeretici denique hujus temporis, praesertim in Transylvania ihanc haeresim excitarunt cum omnibus Arii erroribus, ut videri potest in modernis auctoribus , praesertim Bellarmino, lib. 1, de Christo.

4. Fundamenta hujus erroris, quae ex ratione sumi possunt, ex parte insinuata sunt, capite praecedenti et aliis superioribus, et latius dissolventur in libro quarto. Quae vero sumebantur ex Scriptura, latissime tractantur a praedictis Patribus distincte vero et ordinate ab Idacio Claro, librocontra Varimandum in tomo quarto Bibliothecae, brevius a Fulgentio, lib. ad objectiones Arianorum et optime a divo Thoma 4, contra Gentes, cap. 6 et S. Ubi etiam advertit, errorem hunc ex Platonis philosophia manasse. Nos vero aliquas objectiones infra proponemus, illas praecipue, quae ad Scripturam intelligendam nonnullam lucem afferre possint.

5. Assertio catholica. — Veritas igitur Catholica est, Filium secundam personam Trinitatis, esse verum Deum per essentiam, aeque ac Patrem. Quae veritas primo probanda est ex Sriptura, quod brevissime expediam, quia res est vulgarissima, et quia tam Patres citati quam imoderni doctores innumera testimonia congerunt et expendunt. Ut autem indifferenter afferamus testimonia, supponendum est, Verbum divinum et Filium Dei eamdem esse personam, quod infra suo loco ostendemus. Item est sup- ponendum hanc eamdem personam esse Christum Dominum, quod probavi in 1 tom., 3 p., disp. 12. Haec vero omnia sufficienter patent ex capite primo Joannis, ubi prius dicitur: Verbum esse Dewn, apud Deum, et statim subditur : Verbum caro factum est, et postea subjungitur esse: Unigenitum Patris.

6. Probatio em Scriptura. — Prima ergo probatio sumenda est absoluta et vera Dei appellatione : quam Scriptura tribuit Verbo, Filio et Christo. Quod ostendi potest primo ex veteri Testamento, ex illis nimirum locis, quibus praedictum fuit, Messiam fore verum Deum, quae adduxi in primo dicto tomo, disp. 2, ubi etiam ostendi, Christum Dominum esse verum Messiam promissum. Quibus addere necesse est illud, Oseae 1: Salvabo eos in Domino Deo suo. Item illud Jeremiae 23: Ft hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus Deus noster. Cui consonat illud Isaiae 9 : Ft vocabitur Deus fortis, et cap. 45: Vere tu es Deus absconditus, id est, Incarnatus, Psal. etiam 23. Christus vocatur BEerc glorie, subditur vero: Quis est iste ev glorie? Et respondetur : Dominus fortis et potens, Dominus virtutum, unde est celebris locus Ps. 109: Divit Dominus Domino meo. Quem locum ad suam divinitatem et naturalem filiationem probandam adduxit Christus Matt. 22, nec Pharisaei habuerunt, quod responderent. Recteque illud testimonium confirmant verba Sapientis Eccl. ult.: Invocavi Dominum Patrem Domini mei. Denique sunt optima verba Job, cap. 19: Credo quod Redemptor ineus vivit, et infra: Videbo Deum salvatorem mewn, quem oculi met conspecturi sunt.

7. Ex novo Testamento fere totum Evangelium Joannis adduci potest ad confirmandam hanc veritatem, imo propter hunc finem potissime fuisse conscriptum contra Ebionem, Cherintum et alios haereticos, testantur Hieronymus, lib. de Scriptoribus Eccl. in Joanne, et Ireneeus, lib. 3, q. 11, Epiphanius, haeresi 51, et expositores communiter in principio Evangelii Joannis. Idem probatur ex Epistola 1, ejusdem Joannis, praesertim ex ultimis verbis ejus, uf simus in vero lilio ejus, lic est verus Deus. Nam licet Erasmus illudere voluerit hoc testimonium, dicens, illud pronomen ic referri ad illud relativum ejus, quod proxime praecessit, atque ita designare personam Patris et non Filii ; nihilominus Athanasius in disputatione cum Ario in Concilio Niceno, testimonium hoc vocat Scriptam demonstrationem. Neque ipsi Ariani ausi fuerunt negare, illud pronomen Aic designare Filium, nam contextus id requirit, et omnes interpretes ita semper exposuerunt, et in graeco textu praecedentia verba ità cordinantur, et connectuntur sequentibus ut nullum dent locum tergiversationibus. Praeterquam quod sola illa verba : Ut simus in vero Filio ejus, ad confirmandam yeritatem sufficerent, ut statim dicam. :

8. Praeterea ex Paulo sunt innumera testimonia : illustrissimum est totum caput primum ad Hebraeos: sunt etiam optima verba ad Rom. 9: Qui est super omnia Deus benedictus in seecula, loquitur etiam aperte de CHRISTO, quidquid etiam Erasmus tergiversetur, contra expositores omnes. Item ad Titum 2: Zapectantes beatam spem, et adventum glorie magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Quae verba ita etiam dividit Erasmus, ut illam vocem magnun Dewn retferat ad Patrem. Sed contra omnes et ineptissime : non enim expectamus adventum Patris, sed Filii ad judicandum. Ideo enim vocavit Paulus, adventum gloric, ut significaret se loqui de secundo adventu, de quo Christus dixerat: Cum venerit Filius hominis in sede majestatis suae, etc., Matt. 25. Denique facit illud ejusdem Pauli Act. 20: Posuit vos Spiritus sanctus regere Ecclesium Dei, quam acquisivit sanguine suoc. Deus ergo ipse est, qui sanguine suo Ecclesiam redemit : ille autem est Filius.

9. Occurritur evasionibus hereticorum. — Ad haec testimonia variis modis conati sunt respondere et antiqui, et novi Ariani. Primo, negando aliqua illorum pertinere ad Scripturam canonicam. Sed neque hoc dicere de omnibus potuerunt, nec de aliquo, sine nova haeresi, praeterquam quod hoc modo evertunt omnium auctoritatem, quia non est major ratio admittesdi unum, quam alia. Secundo conati sunt ita interpretari, ut in eis, non sit sermo de Filo, sicut in aliquibus attigimus, sed neque hoc etiam ausi sunt dicere de omnibus. Unde etiam Erasmus (qui in hac parte suspectus est) fatetur illa verba Thomae, Joan. 20: Domimus meus et Deus meus, ad Christum esse referenda et probare ejus divinitatem. Et praeterea certissimum est, nullum ex dictis testimoniis posse ad aliam personam commode referri. Unde tertio convicti Ariani concedebant, Filium vocari in Scriptura Deum et magnum, et verum, nihilominus tamen dicebant esse aequivoce, vel analogice Deum et inferiorem Patre. Quibus sufficienter respondemus verbis Irenaei, lib. 3, contra haereses, cap. 6: Nunquam Dominus, vel Spiritus sanctus, vel Apostoli ewn, qui non esset Deus, definitive et absolute Deum appellassent. Et sane merito: alias nobis occasionem dedissent et admittendi plures Deos, et tribuendi creaturae amorem, et adorationem soli supremo Deo debitam. Accedit, quod si talis expositio admittatur, nihil possumus ex Scriptura probare: nec de Patre ipso, quod sit verus Deus.

10. Ultra haec vero, tribuuntur in Scriptura Christo Domino illa attributa, quae satis declarant, propriissime vocari Deum summum et per essentiam. Solus enim hic Deus solet in Scriptura Altissimus vocari, juxta id Ps. 82: Tu solus altissimus super omnem terram, et tamen haec appellatio Christo tribuitur Lucae 1. Idem est de illa Reax regum et Dominus dominantium, quae solius summi Dei propria est, ut dicitur 4, ad Tim. 6, et tamen Christus ita appellatur Apoc. 17, et in Epist. Judae vocatur Dominator Dominus. Unde etiam omnipotentia illi tribuitur Joan. 5, et immensitas Baruch 3, et aeternitas Joan. 1 et 10, Micheae 5, et seepe alias. Ex quo aeternitatis attributo saepe colligunt Patres divinitatem Verbi, vel quia supponunt secundum fidem nullam creaturam esse aeternam, vel certe quia loquuntur de aeternitate propria et per essentiam, quae requirit omnimodam immutabilitatem, quae etiam Filio tribuitur ad Hebr. 1, ibi, Tu autem idem ipse es. Ubi etiam dicitur, Filium adorari ab angelis, adoratione utique soli Deo debita, ut ex Ps. 96, etiam colligitur. Alia duo principalia argumenta, quae sumuntur ex filiatione et ex aequalitate, remittimus in propria loca, infra tractanda.

11. Ex conciliis probatio. — Ultimo adjungere possumus definitionem Ecclesiae, quia ita est frequens, ut uno verbo concludi possit. Nam fere omnes Pontifices antiquiores Concilio Niceno in suis Epistolis decretalibus hanc fidem docuerunt. Quam expressius et proprius ac definitis verbis postea tradidit Concilium Nicenum 1. Quod secuta sunt omnia generalia, usque ad Florentinum et Tridentinum, et ex provincialibus praecipue Toletana, et inter ea maxime sextum, et undecimum, et Bracharense 1, et Hispalense 2. Patres omitto, quia sufficiunt insinuati, et quia passim inveniuntur integra eorum opera ad hanc veritatem confirmandam. Ratio autem hic non est alia, praeter eas congruentias, quae in fine libri primi adductae sunt. Theologica autem ratio optima sumitur ex mysterio Incarnationis. Nam ut dixit Leo papa, si Redemptor noster non esset verus Deus, non attulisset remedium, perfectum, videlicet et efficax, imo, ut probatiores theologi volunt, nec potuisset sibi unire hypostatice alienam naturam.

PrevBack to TopNext