Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Respondetur argumentis haereticorum contra veram filii divinitatem

CAPUT IV. RESPONDETUR ARGUMENTIS HAERETICORUM CONTRA VERAM FILII DIVINITATEM.

1. Contra demonstratam veritatem Catholicam objiciebant primo Ariani verba illa Joannis 17: Hec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. et illa 1, ad Tim. 6: Usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens Nex Regum et Dominus Dominantium. Ex quibus verbis colligebant, solam personam Patris esse verum Deum.

2. Particula exclusiva quomodo interpretanda.—Ad hanc objectionem respondent imprimis omnes antiqui Patres, illam particulam solus, poni ad excludendos falsos Deos, non vero ad excludendas alias Trinitatis personas. Ita respondent Athanasius, in illa disputatione cum Ario, et Nazianzenus, orat. 4 de Theologia, Basilius, 4, contra Eunomium, Cyprianus, in exhortatione ad martyres, et caeteri omnes. Hoc autem duplici modo potest verificari. Unus est, ut illa vel similia verba non intelligantur de Patre, sed de tota Trinitate. Hunc exponendi modum indicavit Augustinus, lib. 6, de Trinitate, c. 9, et quadrat optime in posterius testimonium Pauli, tum quia ibi nulla facta erat mentio de Patre: tum etiam quia tota Trinitas suo tempore ostendet Christum in gloria, tota ergo Trinitas est, quae dicitur solus Deus potens. Ad aliud vero testimonium non ita commode aptatur illa expositio, quia illa sunt verba Christi loquentis ad Patrem suum, quae appellatio est propria Primae personae, comparatione Ghristi.

3. Alio ergo modo intelliguntur similia verba de persona Patris: verificantur autem, quia sensus est, illum esse verum atque unicum Deum. Unde est advertendum, illam particulam solum, non esse ibi adverbium, sed nomen, nec conjungi cum subjecto seu pronomine, fe, sed cum nomine, Dewn, et ideo in vulgata latina merito interponitur virgula, in graeco vero additur articulus -ov, ut sensus sit: Ut cognosccandt te, illum solum ac verum Deum, et ta excluduntur tantum falsi dii, ut citati Patres notarunt. Quia licet Filius et Spiritus sanctus non sint Pater, sunt unicus Deus cum Patre: ac proinde sunt ille solus ac verus Deus, qui est Pater. Addunt subinde iidem Sancti Patres, ibi potius conjungi Filium cum Patre in illa sola ac vera Deitate, cum additur: et quem misisti Jesum Christum. Quod notavit Athanasius, disp. cum Ario in Concilio Niceno, et lib. de Incarnatione Christi, prope finem: insinuat Cyprianus, lib. 2, contra Judaeos, quatenus ex hoc loco probat Christi divinitatem. Et Ambrosius, lib. 5, de Fide, cap. 2. Qui adjungit optimam probationem, scilicet, quia Filius est etiam vita aeterna (scilicet objectiva), simul cum Patre, ut in eodem loco significatur, et ideo potius inde probatur ejus divinitas. (Quod egregie confirmatur ex Epist. 1, Joannis, c. 5, ubi de Filio dicitur: Hic verus Deus et vita eterna.

4. Ultimo addit Augustinus 3, libro contra Maximinum, cap. 13, etiamsi de Patre diceretur, ipsum solum esse Deum, particula, solum, exclusive sumpta, non propterea fore excludendum Filium aut Spiritum sanctum, quia sub Patre intelligitur Filius, sine quo esse non potest, et consequenter etiam Spiritus, qui est nexus amborum. Insinuans, hic habere locum regulam dialecticorum, exclusivam non excludere concomitantia. Quod tamen magis explicans D. Thomas, 1 part., quaest. 31, art. 4, dicit, illam locutionem esse veram, si eacludat aliud, non vero, si excludat alium. Unde, quia in rigore videtur magis excludere suppositum quam naturam: addit D. Thomas illam locutionem in illa significatione exclusiva non esse usurpandam : sed, ubi inventa fuerit, pie explicandam. Quam doctrinam habet etiam Alensis, 1 part., quaest. 65, memb. 3, Scotus, Durandus et alii in 1, dist. 21.

5. Particula nemo exponitur.—E juxta haec exponuntur nonnulla alia Scripturae loca similia vel aequivalentia. Primus est Matth. 11: Nemo novit Filium , nisi Pater. Constat enim non excludi Filium a cognitione sui ipsius. Sicut cum additur: NVeque Patrem quis novit, nisi Filius : non negatur, quin Pater seipsum cognoscat, quod explicare non fuit necesse, quia per se notum erat, ut notavit Augustinus, loco proxime citato, et divus Thomas 4, contra Gentes, capite 8. Alius locus, eodem modo intelligendus est Matth. 24: De illa hora nemo scit, neque angeli, nisi solus Pater. Sed in hoc testimonio orta est peculiaris difficultas ex Marco, capite 13, quia expresse addidit ilam particulam, neque Filius. Sed Ma ab aliquibus Patribus exponitur de Filio ut homine. At vero etiam Christus ut homo non potest dici nescire, quia ignoret. Oportet ergo exponere, illud peculiariter dictum esse, quia mysterium illud ultimi diei, veluti sub secreto sciebat, ut aliis non revelaret. Pater autem ipsi revelaverat, ut late exposui, 3 part., quaest. 10, in commentariis, art. 2. Alius denique locus est Lucae 18: Quid me vocas bonum ? (ait Christus) nemo bonus, nisi solus Deus. Qui facile exponi poterat dicendo, sermonem esse de Deo ut totam Trinitatem includit, et de bono simpliciter et per essentiam, neque excludi Filium ut Deum, sed solum ratione humanitatis. Sancti vero Patres addiderunt, CHRISTUM non negasse se esse bonum: sed reprehendisse illum, qui se vocaret bonum, cum non confiteretur Deum, per hoc potius insinuans, se esse verum Deum. Ita D. Athanasius supra, et dialogo 1, de Trinit. contra Anomeos. Et optime Ambrosius in eumdem locum Lucae, et lib. de Fide, cap. 1. Ali etiam doctores, Matth. 19, eodem modo exponunt.

6. Quo sensu Pater dicatur major.— Secunda objectio principalis sumitur ex verbis Joannis 14. Pater major me est. Quae verba etiam de Filio ut Deo intelligunt multi Patres Graeci, Athanasius, oratione 2, contra Arianos, et libro deSynodo Ariminio, Basilius, Nazianzenus et alii. Et ex latinis Hilarius, lib. 5, 6 et 11, de Trinit., qui addit, ita Patrem vocari majorem, ut tamen Filius minor non sit. Unde significat, Christum vocari majorem sola appellatione et juxta humanam quamdam existimationem, qua esse Patrem videtur esse cujusdam majoris auctoritatis. Damascenus vero 1, de Fide, cap. 9, ita correxit locutionem, ut dixerit : Patrem esse majorem, non uatura, vel dignitate, sed tantum origine. Indicans, esse majorem, nihil aliud esse, quam esse priorem origine, quamvis alii conentur aliter exponere, ut melius referam sequenti libro. Haec autem a nobis dicta sint propter auctoritatem dictorum Patrum. Nam sensus litteralis est, Christum Dominum id dixisse ratione suae humanitatis, ut esponunt Ambrosius, lib. 2, de Fide, cap. 4 etlib. 5, cap. S, Augustinus 1, de Trinit., cap. 7, 11 et 3, contra Maximinum, cap. 24. Idacius, lib. 3, contra Varimandum, et expositores communiter. Et patet ex verbis antecedentibus loquebatur enim Christus de se, ut profecturo ad Patrem: discedebat autem, non in quantum Deus, sed in quantum homo: ergo in illis verbis, quae proxime subjungit, de se, ut homine locutus est. Ac propterea talis locutio non invenitur de Spiritu sancto, quamvis sit posterior origine, quia nunquam assumpsit naturam creatam.

7. Et juxta hunc modum intelligenda sunt omnia Scriptura loca, in quibus de Christo Domino quaedam praedicantur, quae illum minorem, vel inferiorem indicant, ut esse obedientem, esse subjectum, etc. De quo attributo olim fuit controversia, quia Ariani contendebant, Filium ut Deum esse subjectum. Quod etiam admittit Concilium Sirmiense. Sed illud non est authenticum. Quamvis Hilarius, libro de Synodis, illud pie interpretetur, ut subjectio solum significaret concordiam quasi ex necessitate naturae: ita enim aliquando sumi vocem illam, dixerunt etiam Theophylactus et OEcumenius, 1, ad Corinth. 15, veritas autem est, subjectionem convenire CHRISTO ut homini, ut latius explicavi, 3 part., quaest. 20, in Commentariis, art. 1 et 2. Cur autem specialiter dicatur Christus futurus subjectus Patri post mundi consummationem 1, ad Cor. 15, tractavi late 2 tom., 3 partis disputatione ultima, sectione ultima.

8. Tertia objectio sit, quia interdum secunda persona dicitur creari in Scriptura Proverbiorum 8: Dominnus creavit me, etc. Et Ecclesiast. 24: Qui creavit me, reguievit in tabernaculo meo. Imo additur, Ab initio, et ante seecula creata sum. Quod non potest intelligi de Christo, ut homo est. Et ideo dicitur divina Sapientia, Primogenita omnis creaturae. Quam locutione usurpavit Paulus et tribuit Christo ad Colos. 1.

9. Christus an et quomodo creatus dicatur. — Ex his vero locis, primus non habet difficultatem juxta vulgatam lectionem: in qua non legitur Dominus creavit me, sed Dominus possedit me. Et eodem modo habet Hebraea: significat autem phrasisilla generationem, ut Genes. 4: Possedi hominem per Dewn. Unde subditur : Ante omnes colles ego parturiebar. Atque ita potest ille locus intelligi de Filio, ut Deus est. Nec refert, quod dicatur primogenitus omnis creaturae: nam imprimis illa ipsa voce non dicitur factus, sed genitus : Prio autem dicitur, solum, quia generatio ejus eeternitate antecessit creaturarum productionem, ut exponunt Chrysostomus et Ambrosius, ad Colos. 1, addit etiam D. Thomas 4, contra Gentes, cap. 8, generationem illam solere significari nomine creationis, non quia sit ex nihilo, sed ad significandum, esse sine illa mutatione producentis, vel producti. Quod in quadam Synodo Orientali ita explicatum esse refert Hilarius, libro de Synodis. Nam quia generatio illa aeterna non satis explicatur voce generationis, prout est in usu hominum, apud quos et apud omnes creaturas generatio fit cum mutatione et imperfectione, ideo additur alia vox creationis, ut excludatur illa imperfectio: et ambae simul conjungantur, ut ex utraque sumatur, quod perfectionis est et imperfectiones excludantur, intelligaturque, generationem illam altioris esse rationis.

10. Nihilominus multi Patres illa loca intelligunt de Christo ut homine, quia secundum humanitatem creatus est, et ante omnem creaturam dicitur creatus, seu primogenitus, quia in mente Dei fuit primo intentus et ordinatus. De qua re dixi late in 1. tom., 3 partis, disp. 5, sect. 2, ubi ex multis Concilis, et Patribus adverti, Christum ut Deum tantum dici unigenitum, ut hominem autem vocari primogenitum creaturae. Quod etiam notavit Cyrillus, lib. 1, Thesauri, cap. 4.

11. Constitutiones Apostolice. — Quarto objicitur, quia Verbum est instrumentum, seu minister Patris ad creandum. Quod probant, quia propterea non dicitur Verbum creare, sed Pater creare per Verbum, Joan. 1, ad Hebr. 1, et ad Colos. 1, et 1, Cor. 8. Nonnulli etiam Patres utuntur illo modo loquendi, ut videre licet in Constitutionibus Apostolicis , lib. 5, cap. 19, et in Clemente Alexandrino, Oratione exhortatoria circa principium, lIrenaeo, lib. 5, Justino, dialogo cum Triphone.

12. Filum esse creatorem. — Respondetur, falsum esse assumptum : creat enim Filius, ut prima, et principalis causa simul cum Patre. Quod satis expresse docet Paulus Hebr. 1, de Verbo exponens illa verba: Et tu Domine in principio terram fundasti. Ft opera manuwum tuarum sunt coli. Quae sine dubio dicta fuerunt de Deo principalitter creante. Et ideo Joan. 5, dicebat Christus. Quecumque Pater facit, hec et Filius simaliter facit. Ubi emphasim habet dictio, similiter. Cyrillus etiam lib. 5, Thesauri hoc colligit ex illo Genes. 1: Faciamus hominem , etc. Cui consonat illud Proverbiorum 8. Cum eo eram cuncta componens. Tandem Augustinus, Tract. 1, in Joann., hoc ipsum convincit ex illis verbis : Omnia per ipsum fucta sunt : nam si omnia, ergo ipsum non est factum, quia non potuit fieri per se ipsum. Et ne aliquis putaret, esse excipiendum ipsum Verbum : addit Evangelista: Ft sine ipso factum est nihil. Non est ergo Verbum ex rebus factis, est ergo Deus, non enim datur medium, ut idem Augustinus notavit 1, de Trinitate, cap. 7. Ergo per illud facta sunt omnia, tanquam per Deum, et principalem creatorem.

13. Neque obstat illa particula, Per, nam simpliciter attributa alicui, significare solet habitudinem causae efficientis principalis, ut 1, Cor. 1 et 9. Per voluntaiem Dei et passim in Scriptura. Attributa vero Filio in ordine ad Patrem hoc modo: Pater per Verbum erat, duobus modis potest exponi. Primus est, Verbum creare per virtutem acceptam a Patre, ac proinde Patrem per Verbum. Non quod Pater per se non creet, sed quia etiam virtutem creandi Verbo suo communicavit. Atque ita exponunt Athanasius, serm. 3, contra Arianos, et Basilius, lib. de Spiritu sancto, cap. 2; et sequentibus. Secundus est ut intelligatur per appropriationem : nam Deus operatur per sapientiam suam : Sapientia autem Verbo appropriatur. Ita Ambrosius, 4 de Fide, cap. 6. Augustinus, 1 de Trinit., cap. 6. Et ad hos sensus accommodanda est similis locutio, quando in aliquo antiquo auctore, et gravi inventa fuerit.

14. Quid sit Filium accipere a Patre. — Hinc vero sumitur occasio quintae objectionis, quia Filius nihil potest, nisi accipiat potestatem a Patre, neque scit, nisi ab eo discat : ita enim loquitur Scriptura Joan. 5 et 15, Matthaet 11, est ergo indigens, atque imperfectus comparatione Patris. Respondent sancti doctores, Filium accipere potestatem a Patre per aeternam generationem, et discere, in illo nihil aliud esse, quam nasci, quod in eo nullam ponit indigentiam, quia ex aeternitate, et omnino necessario totam illam perfectionem accipit, et id, quod accipit, majus omnibus est, Joann. 10. Quod ita intellexit Ambrosius 3, lib. de Spiritu sancto, cap. 8. Et ideo dicebat ipse Christus Joannes 16 et 7. Omnia esse sibi tradita a Patre, scilicet, paternitate excepta, ut supra notatum est, cum Damasceno, lib. 1, de Fide, cap. 8. Atque ita exposuerunt illa loca Augustinus, Chrysostomus et alii expositores in Joannem, et Augustinus 3, contra Maximinum, cap. 24. Unde recte concluditur, in hoc cenere dandi, et accipiendti, non esse beatius dare, quam accipere.

15. Ultima objectio. — Ultimo contra hanc veritatem objectum est, et notatum ab Arianis, quando in Scriptura Pater dicitur Deus, addi in graeco articulum emphaticum, illum vero omitti, quando Filius dicitur DEUS. Quod non videtur alia ratione fieri, nisi ut significetur, Patrem esse illum singularem Deum, Filium vero appellari Deum analoga ratione. Assumptum constat ex Joan., 1, et Psalm. 109. Imo etiam observatum est, in his locis Patrem vocari Deum, et Hebraice TTITY Jehova, Filium autem solum appellari Dominum Hebraice TTITY Adonai. Quod etiam notare licet in Paulo fere in omnibus initiis Epistolarum dicente : Gratia vobis, et pau a Deo Patre nosiro, et Domino Jesu Christo.

16. Respondeo ad priorem partem, falsam esse, et gratis confictam illam interpretationem. Nam et Pater saepe vocatus Deus sine articulo, ut patet Joan. 1, ibi: Hocerat in principio apud Dewn, et e contrario aliquando cum Filius dicitur Deus, additur articulus, ut ad Romanos 9. Quid est super omnia Deus benedictus. Quod ergo aliquando omittatur, vel voluntarium est, vel ad vitandam repetitionem, vel certe ad summum in eo significatur ordo originis. Similiter respondetur ad alteram partem etiam nomen Dei, et mn» Jehova tribui Filio, Ps. 23, ibi: Domins cirtutum, quod de Christo exponitDionysius, c. 7, de Coelesti hierarchia. Illarum ergo vocum diversitas parum refert: nam esse Dominum, scilicet, primum et supremum, non est minus, quam esse Deum. Unde 1, Corinth. 12. Dioisiones ministrationum sunt, idem autem Dosminus, divisiones operationun sunt, idem autem Deus. Paulus vero in citatis locis, cum gratiam Dei Patris deprecatur, totam Trinitatem invocat, quae Deus, et Pater noster est: adjungit vero Christum Deum hominem, quia per illum, et propter illum gratia nobis danda est, eumque etiam ut hominem vocat Dominum, non illo supremo dominio, quod habet, ut est Deus, sed per specialem excellentiae potestatem, ut D. Thomas significavit.

PrevBack to TopNext