Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Spiritum sanctum, tertiam trinitatis personam, esse verum deum

CAPUT V. SPIRITUM SANCTUM, TERTIAM TRINITATIS PERSONAM, ESSE VERUM DEUM.

1. Varii errores. — Primum referri hic potest, ex Nazianzeno, orat. 5, de Theologia, error Sadducaeorum , qui in universum negabant, Spiritum aliquid esse. Sed hic error refutatur, 1.p..q. 9. ubi ostenditur, Deum esse Spiritum , imo et inter creaturas dari vero spiritus, demonstratur de angelis, et animabus rationalibus in suis locis. Hinc fuit etiam quaedam haeresis, quae dicebat, Spiritum sanctum esse quidem Spiritum increatum : non tamen esse propriam personam, sed esse Divinitatem ipsam communem Patri, et Filio, nam illa spiritualis, et sancta est: quomodo aliquos esse interpretatos errorem Macedonii, refert Augustinus , de haer. in 52. Verumtamen hic error in hoc sensu magis pertinet ad haeresim Sabellii, contra quam ex parte jam dictum est in libro praecedenti, cap. 2, et dicetur in sequenti, cap. 1. Nunc sufficiat illud, 1. Joan. 5: Tres sunt, qui testimoniwmn dant in celo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus. Nam divinitas non annumeratur duabus personis, tanquam tertia res. Et idem confirmant illa verba Christi Matth. ult. Daptizanes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

2. Error Macedonii. — Fuit ergo quaedam haeresis, quae dicebat Spiritum sanctum esse creaturam, et non Deum: quam dupliciter invenio explicatam. Primo, quod Spiritus sanctus non sit substantia aliqua, sed ipsa dona gratiee, quae Deus infundit in cordibus nostris. De his enim donis videtur loqui Paulus, quoties agit de homine spirituali : qui Spiritu Dei movetur. Nam hic Spiritus nihil aliud esse videtur, quam gratia, et dona creata. Unde orare pro nobis dicitur gemitibus inerrabilibus, ad Rom. 8. Atque ita refert hunc errorem Athanasius, libro de Communi essentia Patris et Filii. Aliusmodus, et communior est, Spiritum sanctum quidem, esse substantiam et personam intellectualem, superiorem omnibus angelis, creatam tamen a Patre per Filium, ut foveat, et quasi conservet, et moveat universa juxta illud Gen. 1. Spiritus Domini ferebatur super aquas - et ideo aliqui vocabant hunc spiritum, animam Mundi, sicut quidam Philosophi de Deo locuti sunt.

3. Hic error tribuitur Macedonio, nam licet Arius etiam circa personam Spiritus sancti erraverit, tamen Macedonius praecipue defendit hunc errorem, et de Filio non satis constat, quid senserit. Nam Augustinus, dicta haeres. 52, putat, recte sensisse, et ideo Macedonianos vocat Semiarianos, quod etiam indicat Epiphanius, haeres. 74. et Athanasius, in epist. ad : Serapionem, ubi ait: os heereticos non fuisse ausos, Verbum vocare creaturam, et Nycephorus, lib. 9, Historiee, cap. 43, dicit: Vocasse cqualem, et omnino similem. Theodoretus autem, lib. 4, haereticarum Fabularum, et lib. 9, Historiae, cap. 6, dicit: eos nunquam confessos . fuisse Filii consubstantialitatem, et Damasus papa in expositione fidei ad Paulinum, dicit, ex Arianis ortos esse, et non impietatem, sed nomen mutasse. Existimo ergocirca utramque personam errasse: tamen circa Filium occulte, et palliatis verbis, circa Spiritum sanctum autem magis aperte : et ideo hunc errorem illis maxime tribui. In quo videtur etiam fuisse ovatianos, in libro illo de Trinitate attributo tertulliano, cap. 24. Eumdem errorem secutus st Valentinus, ut sumitur ex Athanasio, in oist. ad Serapionem. Denique Abailardus, »ferente Bernardo, epist. 190, ita circa hoc ywsterium erravit, ut Patrem diceret esse omipotentem, Filium semipotentem, Spiritum autem nullipotentem, scilicet, in opere creationis. Fundamenta aliqua hujus haeresis postea attingemus.

4. Assertio catholica. — Veritas catholica st, Spiritum sanctum esse unam ex personis rinitatis, atque esse verum Deum, quae quiem assertio quoad priorem ejus partem poniar contra primum modum explicandi illum rrorem. Qui facile refellitur ex illis locis cripturae, in quibus Spiritus sanctus a suis onis distinguitur, tanquam causa ab effectu, d Rom. 3. Charitas Dei diffusa est in cordius nostris, per Spiritum sanctum, qui datus st nobis, et 1, Cor. 19. Divisiones gratiarum unt, idem autem Spiritus. Et ad Galat. 5: ructus Spiritus distincte numerantur. Secuno improbatur idem error, et probatur eadem ars assertionis illis testimoniis, in quibus atributa, et opera intellectualis substantiae triuuntur Spiritui sancto. Primo, perfectissima, t uivina scientia 1, Cor. 2. Spiritus omnia crutatur, etiam profunda Dei, nam que sunt ominis (ait Paulus) nemo novit, nisi spiritus ominis - quee sunt Dei, nemo novit nisi Spirius Dei. Deinde libera voluntas 1, Cor. 12: Diidens singulis, prout vult, et Joan. 3: Spirius ubi vult, spirat. Quem locum, et moderni nulti, et nonnulli etiam ex antiquis Patribus, naxime Graecis, de vento interpretantur. Juxta [uam expositionem necesse est, illud verbum, ult, improprie, et metaphorice exponere. Sed on indigemus metaphora, cum locus ille prorissime, et accommodatissime possit de Spiitu sancto intelligi, prout Augustinus ibi inellexit. Hilarius, lib. 2, de Trinitate, Ambroius 2, de Fide, cap. 3, et 3. lib. de Spiritu ancto, capit. 11, Hieronymus, in epist. ad dibiam , q. 6. Et ex Graecis Nazianzenus, at. 5, Theologiae, et Nyssenus, oratione de sancto baptismate, et Basilius, lib. 5, contra Eunomium, circa finem.

5. Vera Spiritus sancti divinitas ostenditur. — Altera pars assertionis posita est contra aium modum explicandi illum errorem : nimirum, Spiritum sanctum esse quidem subitantiam intellectualem, sed inferiorem Deo. Probamus igitur, esse verum Deum, primo ex appellatione absoluta, et propria Dei, quae im- utem nullipotentem, scilicet, in opere creaprimis ostenditur ex consonantia veteris, et novi Testamenti. Nam in veteri saepe dicitur Deus loqui per ora Prophetarum. Quod etiam dixit Zacharias Luc. 1: Benedictus Dominus Deus Israel, et infra: Sicut locutus est per os Sanctorum : et tamen 2. Petri 1, dicitur : Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Ergo Spiritus sanctus est ille Deus verus, qui per ora Prophetarum loquebatur. Unde etiam Isaias, cap. 6, dicit: Se audiisse vocem Domini Dei loquentis ad se, et tamen Act. ult. dicitur : Spiritum sanctum locutum esse ad Isaiam. Praeterea, in eodem loco veteris Testamenti utrumque simul fit, 2, Reg. 23, ait David: Spiritus Domini locutus est per me: quod declarans subdit : Diait Deus Israel mihi. Denique similem declarationem habemus in Testamento novo, Act. 5. Nam cum Petrus dixisset ad Ananiam : Cur mentitus es Spiritui sancto? subdit : Non es mentatus hominibus, sed Deo. Quod autem in his locis sermo sit proprius, et de vero Deo, non eget probatione, nam ex verbis ipsis clare constat, et ex circumstantiis singulorum locorum, et ex omnium Catholicorum intelligentia.

6. Ex attributis.—Secundum argumentum principale sumitur ex his attributis et operibus, quae in Scriptura de Spiritu sancto dicuntur. Ex quibus duo jam exposuimus. Unum est perfecta scientia et comprehensiva Dei, hoc enim significat, scrutari profunda, Dei. Alterum est perfecta voluntas, habens talem libertatem in bonis distribuendis, quae supremum dominium indicat et haec duo spectant ad actus immanentes. Ex transeuntibus vero primo tribuitur Spiritui sancto creatio, Psalmo 32. Verbo Domini celi firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Secundo attribuitur eidem Spiritui sancto opus sanctificationis, Joelis 2. Effundam de spiritu meo super omnem carnem. Quod de Spiritu sancto interpretatur Petrus Act. 2. Et inde recte colligit divinitatem Spiritus sancti Didimus, lib. 1, de Spiritu sancto, et Ambrosius, lib. etiam 1, de Spiritu sancto, cap. 7. Quia Spiritus sanctus effundi dicitur per participationem gratiae sanctificantis, quae propria est divinitatis participatio. Unde idem etiam colligitur ex forma baptismi Matth. ult., ubi aeque invocatur Spiritus sanctus, quia est principalis causa sanctificationis, quae in baptismo datur, ut inter alios bene notavit Fulgentius, lib. de Fide ad Donatum, cap. 8. Qui etiam ad objectiones Arianorum in octava dixit: Si Dominus Spiritum sanctum creaturam vellet intelligi, ne- quaquum preciperet sibi et Patri in Sacramento baptismi copulari.

7. Ex operatione. —Unde huc etiam spectat, quod omnis operatio et distributio gratiae Spiritui sancto tribuitur, ut vidimus ex 1, ad Corinth. 12, et ad Galatas 5, adeo ut Paulus dixerit : Nemo potest dicere, Dominus J esus, nisi in Spiritu sancto, et Joan 14 et 15, illi attribuit CHISTUS Dominus omnem illuminationem et inspirationem internam, et capite 16, quod arguet mundum de peccato, etc., et Actorum 13, dixit Spiritus sanctus, segregate mihi Paulum et Barnabam . et capite 20, in quo posuit vos Spiritus sanctus regere Hcclesiam DPHT, quae omnia sunt propria Dei. Et quod magis est, ipsum supremum opus Incarnationis et conceptionis Filii Dei et praeparatio Virginis per excellentem sanctificationem, Spiritui sancto tribuitur Lucae 1. Hinc etiam Paulus 1, ad Corinth. 6, Spiritum sanctum dicit habitare in homine tanquam in templo, quod est proprium Dei. Vescitis (inquit) quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti, subdit, glorificate ergo et portate Dewm in cordibus vestris, ut notavit Augustinus 1, contra Maximinum, cap. ult. et alii Patres. Qui tandem etiam advertunt Spiritum sanctum in Scriptura nunquam numerari in ordine creaturarum, sed ubicumque recensentur creaturae perveniri solum ad angelos, vel in genere, vel in specie, ad seraphinos et cherubinos, Spiritum sanctum autem semper numerari in ordine divinarum personarum. De Ecclesiae definitione et Patrum testificatione nihil dicere necesse est. est enim eadem et in eisdem locis, quae in praecedentibus insinuata sunt.

PrevBack to TopNext