Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Respondetur argumentis contra divinitatem spiritus sancti

CAPUT VI. RESPONDETUR ARGUMENTIS CONTRA DIVINITATEM SPIRITUS SANCTI.

1. Locus Joan. 1, emponitur. — Primum omnium inferebant haereteci ex verbis illis Joannis 1: Omnia per ipsum facta sunt. Ergo etiam Spiritus sanctus factus est per Verbum, est ergo creatura et non Deus. Prima consequentia patet ex universali distributione. Et urgeri contra nos potest, quia supra diximus, si Verbum esset factum, sub illa distributione fuisset comprehendendum. Respondeo, idem etiam nos hunc dicerede Spiritu sancto, nam si factus esset, utique factus esset per Verbum, tamen quia factus non est, in illa distributione non comprehenditur : Sicut etiam non compre- henditur Pater, ut recte notarunt Nazianzenus orat. 5, Theologiae, et Epiphanius in Anchorato Gravesque expositores probabiliter putant, a hoc declárandum additum esse ab Evangelis ta, quod factum est, ita ut haec verba conjun gantur praecedentibus, non sequentibus et sen sus sit. Nihil eorum, quae facta sunt, sine ips factum est. Veruntamen etiamsi sequamur vul garem lectionem, et ibi sistamus, S'ine ips factum est nihil, ex proprietate sermonis con stat, ibi tantum esse sermonem de rebus fac tis.

2. Locus ad Romanos 8. — Secunda objectiones ex illo ad Rom. 8: Spiritus postulat pro nobi gematibus inenarrabilibus. Est tamen futili objectio : nam perse notum est, Spiritum sanc tum non esse in se capacem gemitus et doloris nam ut minimum, cogitari debet plene bea tus. Duplex ergo est expositio. Prima, ut ib non sit sermo de persona Spiritus sancti, sec de spiritu hominis moto ab Spiritu sancto vel de spiritu orationis et compunctionis al Spiritu sancto immisso. Haec est Chysostomi homil. 14, ad Roman. et aliorum. Secund: est, ut Spiritus sanctus dicatur postulare, qui facit, nos postulare: haec enim phrasis frequens est in Scriptura, ut Augustinus ait, epist. 112, et contra Maximinum, ubi supra, eit Nazianzenus, orat. 36, num. 54 et sequentbus. Quae duae expositiones, si recte expendantur, eamdem rem declarant, verbis diversis.

3. De nomine Spiritus sancti. Tertia objectio est, non tam contra veritatem Catholicam, quam contra probationum firmitatem. Quia hoc nomen Spiritus sanctus, de Patre etiam et Filio dici potest, ut notarunt Hilarius, libr. 7, de Trinitate, ad medium, et Augustinus 5, de Trinitate, cap. 11, et lib. 15, cap. 19, et Anselmus, lib. de Incarnatione Verbi, cap. 3, ergo ex testimoniis adductis non possumus probare, aliquam personam distinctam a Patre et Filio esse Deum : nam potuerunt omnia de Patre et Filio exponi. Respondeo (ex D. Thoma, 1 p., q. 36, art. 1), quamvis in vi duarum dictionum Pater et Filius, possint dici Spiritus sanctus, quia uterque est Spiritus, et est sanctus, tamen illa vox, quatenus usurpata est ut una dictio, propria est Spiritus sancti et hoc modo usurpatur in locis allegatis, quod constat ex communt et perpetua intelligentia Ecclesiae. Et maxime patet, ubi tres personae distincte numerantur, ut Matth. ult. et 1, Joan. 5 et tertia vocatur Spiritus, et distinguitur a reliquis. Atque eidem tribuuntur in aliis locis omnia illa attributa, quae attulimus. In quibus est etiam bservandum, multa esse communia Patri et ilio, quae per appropriationem specialiter diuntur de Spiritu sancto, quod etiam ejus diinitatem ostendit.

4. Ultima objectio solvitur. — Libet , ultinam objectionem adjungere , ne quis forasse legens Surium tomo sexto in vita sancse Caeciliae offendat, considerans illa verba, ue ex Simone Metaphrastes refert, dicta esse Sancta Caecilia. Deus ex se prius quam omda faceret, genuit Filium et produait em sua ubstantia Spiritum sanctum, Filum, ut faeret omnia, Spiritum sanctum, ut owficaret unnia : universa autem, que facta sunt, contruat Filius, et omnia, quee constructa fuerunt ex Paítre, procedens Spiritus sanctus animavit. Fateor enim, in illis verbis multa esse improprie dicta, nec cogi nos ad credendum, illo modo dicta esse a sancta Caecilia. IHlla enim quae in humanis historiis per modum dialogi referuntur, facile ab auctore historiae mutantur et suo captui accomodantur. Igitur illa particula ut bis repetita impropria est, quia indicat causam finalem : debet ergo exponi per modum copulationis, seu conjunctionis, id est, produxit illum cum tali virtute. Illa etiam partitio actionum faciendi et viviftcandi, constituendi, et animandi, per appropriationem exponenda est, non per proprietatem. Denique verbum illud animavit , non potest intelligi formahter, sed ad summum effective et adhuc debet exponi cum amplitudine et per metaphoram, id est, fovit, seu conservavit, proprie enim non omnia, quae facta sunt, animantia sunt, ut animari proprie potuerint. Dicuntur ergo animari, id est, formari, vel adjuvari per virtutem activam Spiritus sancti, quae communis etiam est Paitri et Filio. Unde hoc etiam per appropriationem Spiritui sancto tribuitur.

PrevBack to TopNext