On this page
Praeambulum
Praeambulum
Tria in praesenti libro tractanda occurrunt, scilicet, qualis sit distinctio inter divinas personas et quae attributa, seu praedicata ratione hujus distictionis in eisdem divinis multiphcentur et quibus verbis, seu loquendi modis ad hanc distinctionem declarandam uti possimus. Quartum vero, quod hic principahter desiderari peterat, scilicet, per quid distiuguantur divinae personae, quia supponit earum constitutionem, in libro septimo dicetur melius.