On this page
Caput 1
Caput 1
Divinas personas realiter inter se distingui, ostenditur
1. Error Sabellii. —Hic primo occurrit tractandus error Sabellii, qui trium personarum nomina eidem rei et personae accommodabat, ut refert Athanasius, oratione contra Arium in illud Deus de Deo. Ubi rationem nominum his verbis exponit: Patrem dilatari in Filum sumendo carnem et in Spiritum sanctum, sanctificando homines, id est, eamdem personam, prout est ingenita et principium vocari Patrem, prout incarnatam vocari Filium, prout vero in hominibus habitat per gratiam, Spiritum sanctum. Hoc etiam sumitur ex relatione Athanasii, oratione contra Gregales Sabelli, et ex Basilio, sermone contra Sabellium, et ex Eusebio, libro septimo Historiae, cap. 5, Nycephoro, libro sexto, cap. 26. Nec fuit hic haereticus primus auctor hujus erroris: sed illi tribuitur, quia illum magis explicavit et defendit. Prius vero illum docuit Praxaeas, ut ex Tertulliano constat, libro contra illum, et Noethus apud Epiphanium, haeres. 57. Refert etiam Tertullianus, libro de Praescriptionibus haereticorum, cap. 52. Cataphrigas in hoc fuisse errore, quod de Montanistis, su iidem censentur, refert Nycephorus, libro 4 Historiae, cap. 22, et ideo fortasse dixit Hieronymus, epistola 54 ad Marcellam, Montanum Trinitatem in unius personae augustias coegisse: vel forte hoc dixit propter sectatores ejus, nam de ipso Montanc ait Epiphanius, haeres. 40, non male de Trintr. tate sensisse. Atque ex his haeretecis orti sunt. qui appellantur Patripassiani, quia Patrem d-]. cebant pro nobis passum fuisse et mortuum, quia illum a Filio non distinguebant. Ad confirmandum hunc errorem utebantur imprimis hi haeretici omnibus testimoniis, quibus divinitatem singularum personarum ostendimus, deinde adjungebant omnia, quae probant unitatem Dei, et inde concludi putabant, personas non distingui in re ipsa.
2. Assertio catholica. — Veritas autem catholica docet, Personas divinas esse in re ipsa inter se distinctas: atque adeo proprie, ac realiter distingui. Prior pars est simpliciter de fide, quam definiunt omnia Concila citata in capite tertio libri praecedentis, et omnes etiam b ac specialiter Leo papa, epistola 93, cap. 1, et Ignatius, epistola 8, Non (inquit) credimus in upum Trinomium, sed in tres ejusdem honoris. Nazianzenus optime, oratione 3, de Theologia, Hilarius, libro de Synodis, in principio, et libro 6 et 7, de Trinitate. u [ nia Scripturae adduximus, libro primo, cap. 2. Nam licet in Scriptura non habeatur ornan 1 ter hoc verbum, distinguuntur, habentur tamen multa, quae illud includunt, ut esse tres 1, Joann. quinto. Item nomen putris, et Filii (Matth. ultim.), satis ostendunt distinctionem, si intelligantur cum proprietate, ut intelligi debent, quia nulla res se ipsam generat, ut Pater et Filius esse possit respectu ejusdem persona.. Et idem probat verbum procedendi, quod Joan. 8 et 14, invenitur. Ttem relativum alius, quo utitur Christus Dominus Joan. 15 et 16. Nam una res omninp indistincta non est alia a se ipsa. Item hoc includit illa locutio; ua Pater, dicitur esse in Filio, et Filius in Patre, et Joan. 14, et in cap. 1. Verbam erat aud Verbum. Praeterea, ubicumque Christus ominus ait, se accipere a Patre, et Spiritum anctum a se, et a Patre, clare docet distinconem, quia haec non dicuntur vere et proprie e eadem re respectu sui ipsius. Denique etiam « missione personarum id probari potest, ut afra videbimus.
3. Personarum distinctio qualis.—Haec ergo videnter convincunt distinctionem in re ipsa xter personas, quod vero illa distinctio dicena sit realis, non invenio sub hac voce tractam a Patribus, aut definitum a Concilus: puto amen contineri sufficienter in his, quae defiita sunt, et in allatis testimoniis, et locutionius, ideoque censeo absolute esse de fide. Quia aec distinctio, quam fides docet, est personais, id est, constituens personas distinctas: istinctio autem personalis, realis est. Praeteea unaquaeque divina persona in se spectata, sst vera res per se subsistens, et una non est lia, ergo est distinctio realis inter ipsas, nam vealiter distingui, nihil aliud est, quam esse reras res, quarum una non est alia. Et hoc ipium probant argumenta sumpta ex substaniali generatione et productione : haec namque uon est, nisi inter res realiter distinctas. Idemque argumentum sumitur ex oppositione relaiva tali processioni accommodata.
4. Ultimo declarari hoc potest ex principus Metaphysicae : nam actualis distinctio in re ip3a non est, nisi realis, vel modalis, seu, ut alii oquuntur, formalis : haec autem posterior distinctio nunquam invenitur, nisi intra eamdem rem, quae componitur , vel aliquo modo coalescit ex illis rebus, quae ita distingui dicuntur. Unde, quod ita distinguitur ab aliqua re semper est tanquam modus, vel affectio ejus, ut inductione facile constat. Et ideo in Deo non habet locum hic modus distinctionis, quae vere et actualiter sit in re ipsa, quia in eo non habet locum compositio, nec modificatio, vel atfectio per aliquid a se ipso actualiter in re distinctum a substantia Dei, ut latius infra libro quarto, explicandum est: ergo sola superest distinctio realis, quae inter divinas personas esse possit, estque in universum inter omnes iillas entitates, quae per se habent reahtatem, ita ut una alteram non modificet, hujusmodi autem sunt divinae personae, ut ex illarum simplicitate, summaque perfectione constat. kErgo.
5. Ad generale fundamentum haereticorum ssupra insinuatum generatim etiam dicendum est, veram divinitatem trium personarum rea- liter distinctarum non repugnare cum unitate Dei, quae unitas Dei sumitur ex unitate naturae divinae, potest autem una et eadem vera divinitas esse trium personarum, ut ex dicendis libro sequenti manifestum fiet.